La Ermita. Rito hispano-mozárabe

 

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

HYMNUS / HIMNO

Fabens redemtis vota abstinentie
(Item alius de mediante Quadragesima / Otro himno para el domingo IV Domingo de Cuaresma o "de mediante" )

   Fabens redemtis vota abstinentie,
Occurre fessis Dux verus Emmanuel,
A quo dicata sanctius ieiunia
Forma futuri noscitur ad gloriam
Opus celeste regni esse ianuam.

   Cui si consors clara sidus rutilans
Ignita lampas misceatur largitas,
Utraque libans celsa quisnam dextra
Riteque compos ut alis pinnigera
Volatu pernix poli adit intima.

   Insigne cuius Moises misterium
Dei amicus extitit oraculo;
Raptus Elias celi curro igneo,
Fulta tuetur Ninnibe cum civibus
Quod verbi claret veritatis nuntius.

   Passim deinde tu magister celibum
Quater dierum decies curriculo
Victor triumfas paradisi heremo,
Morsu delicti abluens ieiunio,
Prorsus resistens temtatori callido.

   Quod nos sequentes usitatim decimas
Saltim dierum nunc litamur hostia:
Tu quoque mitis iugis indulgentia,
Ut holocausta effice pinguissima,
Qua expiemur cordium piacula.

   Poculum esto vite sitientibus,
Fons aque vive regni sors denarius,
Guile qui gustu in Adam cecidimus,
Surgendo in te ieiunando dapibus
Reficiamus cum supernis civibus.

   Qui contritorum usu sacrificio
Ades latroni in crucis patibulo;
Nobis adesto celitus tu Domine,
Nostri memento, nos de trono respice,
Quos redemisti tuo sacro sanguine.

   Judex ut ipse quum tremendus veneris
Previa cruce angelorum humeris,
Terrore mundum tubeque concusseris,
Cum sanctis ipsi innobati gloriam,
Dextram tenentes evadamus tartara.

   Prestaque summa Trinitas potentia,
Cuncta qui regis seculorum secula,
Ut te fruentes sine fine gloria,
Lux angelorum et dies perennius,
Sol ipse nobis vigeas perpetuus.
   Amen.

Volver a "Himnario antiguo"

 

Índice himnosInicio página

© La Ermita - España MMIII