La Ermita. Rito hispano-mozárabe

 

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

Inicio página

 

LITTANIÆ ANTE DIEM SANCTI CIPRIANI, EPISCOPI / LETANÍAS DE LA VÍSPERA DE SAN CIPRIANO, OBISPO

IN PRIMO DIE EN EL PRIMER DÍA
In Laudibus / En Laudes

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis
Capitulo 4

R/. Deo gratias.

Fili,

Conserva tempus, et devita a malo.
Pro anima tua non confundaris dicere verum.
Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
Ne accipias faciem adversum faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
Non reverearis proximum tuum in casum suum: nec retineas verbum in tempore salutis.
Ne abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua ejus cognoscitur sapientia: et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in operibus justitiæ.
Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.
Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato.
Noli resistere contra faciem potentis, et ne coneris contra ictum fluvii.
Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certare pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.

R/. Amen.

 

Lectura del libro del Eclesiástico
Eclo 4,20-28

R/. Demos gracias a Dios.

Hijo,

Ten en cuenta las circunstancias y guárdate del mal, pero no te avergüences de ti mismo.
Porque hay una vergüenza que conduce al pecado, y hay una vergüenza que es honor y gracia.
No tengas miramientos en perjuicio propio, ni sientas vergüenza por tu caída.
No dejes de hablar cuando sea necesario, ni escondas tu sabiduría por la belleza.
La sabiduría se revela en la palabra, y la educación en la forma de hablar.
No contradigas a la verdad y avergüénzate de tu ignorancia.
No te avergüences de confesar tus pecados, ni te opongas a la corriente del río.
No te sometas al insensato, ni tengas miramientos con el poderoso.
Hasta la muerte lucha por la verdad, y el Señor combatirá por ti.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., ff. 431-432.

Inicio página

Ad Tertiam / A Tercia

Lectio libri Levitici
Capitulo 23

R/. Deo gratias.

In illis diebus:

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: decima die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus servile non faciatis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Omnis anima, quæ afflicta non fuerit in die hoc, peribit de populis suis: et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. Nihil ergo operis faciatis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.

Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: A quinto decimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non faciatis: sed septem diebus offeretis holocaustum Domino: dies quoque octavus erit vobis celeberrimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non faciatis in eo.

Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas ac sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei.

A quinto decimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro: celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis in umbraculis septem diebus.

R/. Amen.

Lectura del libro del Levítico
Lev 23,26,-31.33-37.39a.40-42a

R/. Demos gracias a Dios.

En aquellos días:

El Señor dijo a Moisés: «El día diez del séptimo mes es el día de la Expiación. Os reuniréis en asamblea litúrgica, ayunaréis y ofreceréis al Señor una oblación. No haréis en ese día trabajo alguno, porque es el día de la Expiación, en el que se hace la expiación por vosotros en presencia del Señor, vuestro Dios. El que no ayune ese día será excluido de su pueblo. Yo excluiré de su pueblo al que haga en tal día un trabajo cualquiera. No haréis trabajo alguno. Es ley perpetua, para todas vuestras generaciones, dondequiera que habitéis».

El Señor habló a Moisés: «Di a los hijos de Israel: “El día quince de ese séptimo mes comienza la fiesta de las Tiendas dedicada al Señor; y dura siete días. El día primero os reuniréis en asamblea litúrgica. No haréis trabajo servil alguno.Los siete días ofreceréis al Señor oblaciones. Al octavo volveréis a reuniros en asamblea litúrgica y ofreceréis al Señor oblaciones. Es día de reunión religiosa solemne. No haréis trabajo servil alguno.

Estas son las festividades del Señor, en las que os reuniréis en asamblea litúrgica, y ofreceréis al Señor oblaciones, holocaustos y ofrendas, sacrificios de comunión y libaciones, según corresponda a cada día.

Desde el día quince del séptimo mes, después de haber recogido la cosecha, celebraréis la fiesta en honor del Señor durante siete días. El primer día tomaréis los frutos más hermosos de los árboles, ramos de palmera, ramas de árboles frondosos y de sauces de las riberas; y os regocijaréis en la presencia del Señor, vuestro Dios, por espacio de siete días. Todos los años celebraréis fiesta en honor del Señor durante siete días. Es ley perpetua para todas vuestras generaciones. La celebraréis en el séptimo mes. Durante los siete días habitaréis en cabañas.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., f. 432.

 

Lectio libri Ezechielis Prophetæ
Capitulo 33

R/. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me, dicens:

Fili hominis dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini domus Israel?

Tu autem fili hominis dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. Etiam si dixero justo vita vivet, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem: omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quicquam injustum: vita vivet, et non morietur. Omnia peccata ejus, in quæ peccaverit, non imputabuntur ei: judicium, et justitiam fecit, vita vivet. Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium, et justitiam, vita vivet, et non morietur, ait Dominus omnipotens.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Ezequiel
Ez 33,10-19

R/. Demos gracias a Dios.

Me fue dirigida esta palabra del Señor:

«Hijo de hombre, di a la casa de Israel: «Vosotros andáis diciendo: “Nuestros delitos y nuestros pecados pesan sobre nosotros, y por eso nos estamos consumiendo. ¿Cómo podemos vivir así?”. Pues diles: “Por mi vida -oráculo del Señor Dios- que yo no me complazco en la muerte del malvado, sino en que el malvado se convierta y viva. Convertíos, convertíos de vuestra perversa conducta. ¿Por qué os obstináis en morir, casa de Israel?”.

Y tú, hijo de hombre, di a la gente de tu pueblo: “La buena conducta del hombre justo no lo salvará el día de su delito, ni la maldad del malvado será para él un obstáculo el día de su conversión. El hombre justo no podrá seguir viviendo por su buena conducta el día de su pecado. Si yo digo al justo: ‘Ciertamente vivirás’, pero él, confiado en su buena conducta, comete un acto inicuo, su buena conducta no será recordada. Deberá morir por causa del acto inicuo cometido. Y si digo al malvado: ‘Irremediablemente morirás’, pero él se convierte de su pecado y actúa con rectitud y justicia, devuelve la fianza que había exigido, restituye lo robado, practica los preceptos que dan vida y no hace ningún mal, ciertamente vivirá y no morirá. Ninguno de los pecados que había cometido será recordado. Ha actuado con rectitud y justicia. Ciertamente vivirá. Y si la gente del pueblo replica: ‘No es justo el proceder del Señor’, son ellos los que no proceden rectamente. Si el hombre justo se aparta de su buena conducta y comete actos inicuos, morirá por su causa. Y si el malvado se convierte de su maldad y actúa con rectitud y justicia, a causa de ello ciertamente vivirá, dice el Señor».

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., ff. 432-433.

 

Sequentia epistolæ Pauli Apostoli ad Romanos
Capitulo 3

R/. Deo gratias.

Fratres,

Est Deus verax: omnis homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas dum judicaris. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (secundum hominem dico.) Absit: alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? et non (sicut blasphemamur, et sicut ajunt nos quidam dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.

Quid igitur? præcellimus eis? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos, et Græcos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: non est intelligens, non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum: Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: Contritio, et infelicitas in viis eorum: et viam pacis non cognoverunt: Non est timor Dei ante oculos eorum.

Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est; testificata a lege, et Prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt: non enim est distinctio: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

R/. Amen.

Continuación de la carta del apóstol Pablo a los romanos
Rom 3,4-24

R/. Demos gracias a Dios.

Hermanos:

Dios aparecerá como verdadero y todos los hombres como falsos; según está escrito: Para que seas juzgado en tus palabras y triunfes cuando te juzguen. Y si nuestra injusticia sirve para mostrar la justicia de Dios, ¿qué vamos a decir? ¿Que Dios es injusto cuando descarga su ira? (estoy expresándome en términos humanos). De ningún modo; y si no, ¿cómo va a juzgar Dios al mundo? Ahora bien, si la verdad de Dios queda resaltada con mi mentira y ello contribuye a su gloria, ¿por qué se me sigue juzgando como pecador? Y ¿por qué no hacer el mal para que venga el bien? Esto es lo que algunos afirman calumniosamente que nosotros decimos. Estos tales tienen bien merecida su condena.

Entonces, ¿qué? ¿Tenemos alguna ventaja? No del todo. Ya que hemos dejado bien sentado que tanto judíos como griegos, todos están bajo el pecado, según está escrito que: No hay nadie justo, ni uno solo; no hay nadie sensato; no hay nadie que busque a Dios. Todos se extraviaron, a una se han pervertido; no hay nadie que haga el bien; no hay ni siquiera uno. Una tumba abierta es su garganta, con sus lenguas urden engaños; veneno de áspides bajo sus labios; su lengua rebosa malicia y amargura, sus pies son veloces para derramar sangre; ruina y destrucción en sus caminos. Y no conocen el camino de la paz. No hay temor de Dios ante sus ojos.

Ahora bien, sabemos que cuanto dice la ley lo dice para quienes viven en el ámbito de la ley , a fin de que toda boca enmudezca y todo el mundo aparezca como reo ante Dios. Puesto que por las obras de la ley ningún viviente será justificado ante él, pues a través de la ley solo se logra el conocimiento del pecado.

Pero ahora, sin la ley se ha manifestado la justicia de Dios, atestiguada por la Ley y los Profetas; justicia de Dios por la fe en Jesucristo para todos los que creen. Pues no hay distinción, ya que todos pecaron y están privados de la gloria de Dios, y son justificados gratuitamente por su gracia, mediante la redención realizada en Cristo Jesús nuestro Señor.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., f. 433.

Inicio página

Ad Sextam / A Sexta

Lectio libri Esaiæ Prophetæ
Capitulo 33

R/. Deo gratias.

Domine miserere nostri: te enim expectavimus esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
A voce Angeli fugierunt populi, et ab exultatione tua dispersæ sunt gentes.
Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
Magnificatus est Dominus, qui habitavit in excelso: implevit Sion judicio et justitia.
Et erit fides in temporibus suis: divitiæ salutis sapientia et scientia timoris Domini: ipse thesaurus ejus.

Ecce videntes clamabunt foris, et Angeli pacis amare flebunt.
Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens in semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Bassan, et Carmelus.
Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublimabor.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Isaías
Is 33,2-10

R/. Demos gracias a Dios.

Piedad, Señor, en ti esperamos; sé nuestra fuerza cada mañana y nuestra salvación en tiempo de angustia.
Al oír el estruendo huyen los pueblos cuando tú te levantas, se dispersan las naciones.
Se recoge el botín como arrasa la oruga; se abalanzan sobre él igual que las langostas.
El Señor es excelso, porque habita en la altura; colma a Sión con derecho y con justicia.
Tus días serán seguros. La sabiduría y el saber son su riqueza salvadora, el temor del Señor es su tesoro.

Mirad: los valientes gritan en la calle, los mensajeros de paz lloran amargamente; están destruidos los caminos y ya nadie transita los senderos. Ha roto la alianza, despreciado a los testigos, no respeta a la gente.
El país está de duelo y languidece, se avergüenza el Líbano y queda mustio, el Sarón se ha vuelto una estepa, han perdido el follaje el Basán y el Carmelo.
«Ahora me levanto -dice el Señor-, ahora me pongo en pie, ahora me alzo».

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., f. 434.

Inicio página

Ad Nonam / A Nona

Lectio libri Deuteronomii
Capitulo 23, 24, 25

R/. Deo gratias.

In illis diebus:

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.

Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium carnis, in domo Dei tui.

Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: sed alieno. Fratri autem tuo absque usura, id quod indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terram, ad quam ingredieris possidendam.

Cum voveris votum Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus: et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris. Quod autem egressum est de labiis tuis, observa, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo: ex propria voluntate et ore tuo locutus es.

Cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum ejus, ut pignus auferas: sed stabis foris, et ille tibi proferet, quod habuerit: si autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum: et dormiet in vestimento suo, ut benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratribus tuis, sive advenis, qui tecum morantur in terra, et intra portas tuas sunt: sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro suo peccato moritur.

Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. Memento quod servieras in Ægypto, et eruit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut non facias hanc rem.

Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non revertaris ut colligas eum: sed advenæ, pupillo, et viduæ relinques, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. Si fruges collegeris olivarum, quicquid remanserit in arboribus, non revertaris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.

Memento quod tu servus eras in Ægypto, idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

Non habebis in sacculo diversa pondera; majus et minus: nec erit in domo tua modius major et minor: pondus habebis justum et verum, et modius æqualis, et verus erit tibi: ut vivas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

R/. Amen.

Lectura del libro del Deuteronomio
Dt 23,19a.20-22; 24,10-22; 25,13-15

R/. Demos gracias a Dios.

En aquellos días:

El Señor habló a Moisés: «Di a los hijos de Israel: Yo soy el Señor vuestro Dios.

No llevarás a la casa del Señor, en cumplimiento de un voto, paga de prostituta ni dinero de prostituto.

No cobrarás intereses a tu hermano: ni sobre el dinero prestado, ni sobre los alimentos prestados, ni sobre cualquier préstamo que produzca intereses. Podrás cobrar intereses a los extranjeros, pero a tu hermano no le cobrarás intereses, para que te bendiga el Señor, tu Dios, en todas tus empresas en la tierra adonde vas para tomarla en posesión.

Si haces un voto al Señor tu Dios, no tardarás en cumplirlo, porque el Señor, tu Dios, te lo reclamará e incurrirás en pecado, pero si te abstienes de hacer un voto, no incurrirás en pecado. Lo que salga de tus labios, mantenlo y cumple el voto que has hecho espontáneamente al Señor, tu Dios, que con tu boca has prometido.

Si haces un préstamo cualquiera a tu hermano, no entres en su casa a recobrar la prenda; espera afuera, y el prestatario saldrá a devolverte la prenda. Y, si es pobre, no te acostarás sobre la prenda; se la devolverás a la caída del sol y así él se acostará sobre su manto y te bendecirá, y tuyo será el mérito ante el Señor, tu Dios.

No explotarás al jornalero, pobre y necesitado, sea hermano tuyo o emigrante que vive en tu tierra, en tu ciudad; cada jornada le darás su jornal, antes que el sol se ponga, porque pasa necesidad y está pendiente del salario. Así no gritará contra ti al Señor y no incurrirás en pecado.

No serán ejecutados los padres por culpas de los hijos, ni los hijos por culpas de los padres; cada uno será ejecutado por su propio pecado.

No defraudarás el derecho del emigrante y del huérfano ni tomarás en prenda las ropas de la viuda; recuerda que fuiste esclavo en Egipto y que de allí te rescató el Señor, tu Dios; por eso yo te mando hoy cumplir esto.

Cuando siegues la mies de tu campo y olvides en el suelo una gavilla, no vuelvas a recogerla; déjasela al emigrante, al huérfano y a la viuda, y así bendecirá el Señor todas tus tareas. Cuando varees tu olivar, no repases las ramas; déjaselas al emigrante, al huérfano y a la viuda. Cuando vendimies tu viña, no rebusques los racimos; déjaselos al emigrante, al huérfano y a la viuda.

Acuérdate de que fuiste esclavo en Egipto; por eso yo te mando hoy cumplir esto.

No tendrás en tu bolsa pesas diferentes: más pesada y más ligera. No tendrás en tu casa medidas diferentes: más grande y más pequeña. Tendrás pesas cabales y justas, tendrás medidas cabales y justas, para que vivas mucho tiempo en la tierra que el Señor, tu Dios, te da».

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., ff. 434-435.

 

Lectio libri Esaiæ Prophetæ
Capitulo 33

R/. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus:

Audite qui longe estis, quæ fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit timor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitat ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in judiciis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam, et calumniam, et excutit manus suas ab omni munere, qui obdurat aures suas ne audiat, et ne effundat sanguinem, et cludit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitat, munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ejus datus est, aquæ ejus fideles sunt.

Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. Cor ejus meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi verba legis ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Isaías
Is 33,13-19

R/. Demos gracias a Dios.

En aquellos días:

Los lejanos, escuchad lo que he hecho; los cercanos, reconoced mi fuerza, Temen en Sión los pecadores, y un temblor agarra a los perversos; “¿Quién de nosotros habitará un fuego devorador, quién de nosotros habitará una hoguera perpetua?”. El que procede con justicia y habla con rectitud, y rehúsa el lucro de la opresión, el que sacude la mano rechazando el soborno y tapa su oído a propuestas sanguinarias, el que cierra los ojos para no ver la maldad: ese habitará en lo alto, tendrá su alcázar en un picacho rocoso, con abasto de pan y provisión de agua».

Contemplarán tus ojos a un rey en su esplendor y verán un país dilatado, y pensarás sobrecogido: «¿Dónde está el que pedía cuentas, dónde el que pesaba los tributos, dónde el que contaba las torres?». Ya no verás más al pueblo arrogante, ese pueblo de lenguaje oscuro e incomprensible, de lengua bárbara que no entiendes.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., ff. 435; 71.

 

Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Romanos
Capitulo 12

R/. Deo gratias.

Fratres,

Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei, quod est placitum, et perfectum.

Dico enim per gratiam quæ data est mihi in omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus dividit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est vobis, differenter; sive autem prophetiam secundum gratiam fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortatione, qui tribuit in simplicitate, qui præest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate.

Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhærentes bono: Charitatem fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem prævenientes: Solicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Deo servientes: Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes: Negotiis sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus: benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus: Idipsum sentientes invicem: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ: scriptum est enim: Mihi vindicta; ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

R/. Amen.

Continuación de la carta del apóstol Pablo a los romanos
Rom 12

R/. Demos gracias a Dios.

Hermanos:

Os exhorto, por la misericordia de Dios, a que presentéis vuestros cuerpos como sacrificio vivo, santo, agradable a Dios; este es vuestro culto espiritual . Y no os amoldéis a este mundo, sino transformaos por la renovación de la mente, para que sepáis discernir cuál es la voluntad de Dios, qué es lo bueno, lo que le agrada, lo perfecto.

Por la gracia de Dios que me ha sido dada os digo a todos y a cada uno de vosotros: No os estiméis en más de lo que conviene, sino estimaos moderadamente, según la medida de la fe que Dios otorgó a cada cual. Pues, así como en un solo cuerpo tenemos muchos miembros, y no todos los miembros cumplen la misma función, así nosotros, siendo muchos, somos un solo cuerpo en Cristo, pero cada cual existe en relación con los otros miembros. Teniendo dones diferentes, según la gracia que se nos ha dado, deben ejercerse así: la profecía, de acuerdo con la regla de la fe; el servicio, dedicándose a servir; el que enseña, aplicándose a la enseñanza; el que exhorta, ocupándose en la exhortación; el que se dedica a distribuir los bienes, hágalo con generosidad; el que preside, con solicitud; el que hace obras de misericordia, con gusto.

Que vuestro amor no sea fingido; aborreciendo lo malo, apegaos a lo bueno. Amaos cordialmente unos a otros; que cada cual estime a los otros más que a sí mismo; en la actividad, no seáis negligentes; en el espíritu, manteneos fervorosos, sirviendo constantemente al Señor. Que la esperanza os tenga alegres; manteneos firmes en la tribulación, sed asiduos en la oración; compartid las necesidades de los santos; practicad la hospitalidad. Bendecid a los que os persiguen; bendecid, sí, no maldigáis. Alegraos con los que están alegres; llorad con los que lloran. Tened la misma consideración y trato unos con otros, sin pretensiones de grandeza, sino poniéndoos al nivel de la gente humilde. No os tengáis por sabios. A nadie devolváis mal por mal. Procurad lo bueno ante toda la gente; En la medida de lo posible y en lo que dependa de vosotros, manteneos en paz con todo el mundo. No os toméis la venganza por vuestra cuenta, queridos; dejad más bien lugar a la justicia, pues está escrito: Mía es la venganza, yo daré lo merecido, dice el Señor. Por el contrario, si tu enemigo tiene hambre, dale de comer; si tiene sed, dale de beber: actuando así amontonarás ascuas sobre su cabeza . No te dejes vencer por el mal, antes bien vence al mal con el bien.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., f. 435.

Inicio página

IN SECUNDO DIE EN EL SEGUNDO DÍA
In Laudibus / En Laudes

Lectio libri Sapientiæ Salomonis
Capitulo 12

R/. Deo gratias.

Deus, qui das locum pœnitentiæ, tu dona veniam peccatis nostris.

Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si nationes perierunt, quas fecisti?
Nec enim alius est Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicasti. Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
Cum sis ergo justus, juste omnia disponis: ipsum quoque puniri qui debet, condemnas, et exterum æstimas a tua virtute.
Virtus enim tua justitiæ initium est: ob hoc quod noster Dominus es, omnibus te parcere facis.
Virtutem enim ostendis, qui non credideris esse in virtute consummatus; sed hos, qui sciunt, audaciam traducis.
Tu autem Dominator Domine virtutis, cum tranquillitate judicas peccatores, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum velles, posse.

Docuisti enim populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse humanum, et bona spe fecisti filios tuos: quoniam das locum in peccatis pœnitentiæ.
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, et liberasti dans tempus, et locum, per quem possunt mundari a malitia; cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventionem suarum dedisti promissionum?
Cum ergo nobis disciplinam das, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus, judicantes: et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam.

R/. Amen.

 

Lectura de libro de la Sabiduría
Sab 12,19b.12-22

R/. Demos gracias a Dios.

Dios, que concedes el arrepentimiento a los pecadores, concede el perdón a nuestros pecados.

Pues, ¿quién puede decirte: «¿Qué has hecho?», o ¿quién se opondrá a tu sentencia?, ¿quién te citará a juicio por haber destruido las naciones que tú has creado?, o ¿quién se alzará contra ti para vengar a los injustos?
Pues fuera de ti no hay otro Dios que cuide de todo, a quien tengas que demostrar que no juzgas injustamente; ni rey ni soberano que pueda desafiarte defendiendo a los que tú has castigado.
Siendo justo, todo lo gobiernas con justicia y consideras incompatible con tu poder condenar a quien no merece ser castigado.
Porque tu fuerza es el principio de la justicia y tu señorío sobre todo te hace ser indulgente con todos.
Despliegas tu fuerza ante el que no cree en tu poder perfecto y confundes la osadía de los que lo conocen.
Pero tú, dueño del poder, juzgas con moderación y nos gobiernas con mucha indulgencia, porque haces uso de tu poder cuando quieres.

Actuando así, enseñaste a tu pueblo que el justo debe ser humano y diste a tus hijos una buena esperanza, pues concedes el arrepentimiento a los pecadores.
Pues, si a los enemigos de tus hijos, reos de muerte, los castigaste con tanta benevolencia e indulgencia, dándoles tiempo y lugar para apartarse de su maldad, ¿con cuánta consideración no habrás juzgado a tus hijos, con cuyos padres pactaste jurando alianzas de tan buenas promesas?
Así, pues, para aleccionarnos a nosotros, castigas a nuestros enemigos con moderación, para que al juzgar recordemos tu bondad, y al ser juzgados esperemos misericordia.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, f. 436; f. 130. Feria Quarta. In capite jejunii.

Inicio página

Ad Tertiam / A Tercia

Lectio libri Proverbiorum Salomonis
Capitulo 3

R/. Deo gratias.

Fili, habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne inniteris prudentiæ tuæ. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum: time Dominum, et recede a malo.

R/. Amen.

 

Lectura del libro de los Proverbios
Prov 3,5-7

R/. Demos gracias a Dios.

Hijo, Confía en el Señor con toda el alma, no te fíes de tu propia inteligencia; cuenta con él cuando actúes, y él te facilitará las cosas; no te las des de sabio, teme al Señor y evita el mal.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, f. 436; f. 95. Feria Secunda (De Cotidiano).

 

Lectio libri Exodi
Capitulo 22

R/. Deo gratias.

In illis diebus:

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Qui immolat diis, occidetur, præter Domino soli.

Advenam non contristabis, nec affliges eum: advenæ etenim ipsi fuistis in terra Ægyptii.
Viduæ et pupillo non nocebitis.
Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: et indignabitur furor meus; percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non arguas eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum redde ei. Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
Decimas tuas et primitias non tardabis offerre.

Cap. 23. Non suscipies vocem mendacii: nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Non sequaris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Pauperis quoque non misereberis in judicio.

Non declinabis in judicio pauperis.
Mendacium fugies. Innocentem, et justum non occides: quia adversor impium.
Nec accipias munera, quæ excæcant et prudentes, et subvertunt verba justorum.
Peregrinis molestus non eris: scies enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

Primitias terræ tuæ deferas in domum Domini Dei tui.

R/. Amen.

Lectura del libro del Éxodo
Éx 22,19-28a; 23,1-3.6-9.19

R/. Demos gracias a Dios.

En aquellos días:

El Señor habló a Moisés y le dijo:

El que ofrezca sacrificios a los dioses -fuera del Señor- será exterminado.

No maltratarás ni oprimirás al emigrante, pues emigrantes fuisteis vosotros en la tierra de Egipto.
No explotarás a viudas ni a huérfanos.
Si los explotas y gritan a mí, yo escucharé su clamor, se encenderá mi ira y os mataré a espada; vuestras mujeres quedarán viudas y vuestros hijos huérfanos.
Si prestas dinero a alguien de mi pueblo, a un pobre que habita contigo, no serás con él un usurero cargándole intereses.
Si tomas en prenda el manto de tu prójimo, se lo devolverás antes de ponerse el sol, porque no tiene otro vestido para cubrir su cuerpo, ¿y dónde, si no, se va a acostar? Si grita a mí, yo lo escucharé, porque yo soy compasivo.
No blasfemarás contra Dios y no maldecirás a los jefes de tu pueblo.
No retrasarás la oferta de tu cosecha y de tu vendimia.

No esparzas rumores infundados; no te confabules con el culpable para testimoniar en falso.
No te dejes arrastrar por la mayoría para obrar mal, ni declares en un proceso siguiendo a la mayoría y violando el derecho.
Tampoco favorecerás al pobre en su pleito.

No tuerzas el derecho de tu pobre en su pleito.
Abstente de las causas falsas: no hagas morir al justo ni al inocente, porque yo no declaro inocente a un culpable.
No aceptes soborno, porque el soborno ciega al perspicaz y falsea la causa del inocente.
No vejes al emigrante; conocéis la suerte del emigrante, porque emigrantes fuisteis vosotros en la tierra de Egipto.

Llevarás a la casa del Señor tu Dios las primicias de tu suelo.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, ff. 436-437.

 

Lectio libri Zachariæ Prophetæ
Capitulo 7, 8

R/. Deo gratias.

Factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:

Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid jejunium jejunastis mihi? et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobis metipsis bibistis? Numquid non hæc sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Hierusalem habitaretur, et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur?

Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens:

Judicium verum judicate, et misericordias et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. Et noluerunt adtendere, et verterunt scapulam recedentes, et aures suas adgravaverunt ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in Spiritu sancto, per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. Et factum est sicut locutus est Dominus, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. Et dispersi eos per omnia regna, quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.

Factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:

Hæc dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in Hierusalem: et vocabitur Hierusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.

R/. Amen.

 

Lectura del libro del profeta Zacarías
Zac
7,4-8,3

R/. Demos gracias a Dios.

Me llegó esta palabra del Señor:

«Anuncia a todo el pueblo de la tierra y a los sacerdotes: Al ayunar y hacer penitencia el quinto y el décimo mes durante setenta años, ¿ayunasteis por mí? Cuando comíais y bebíais, ¿no comíais y bebíais en provecho propio? ¿No era esto lo que decía el Señor por medio de sus profetas de antaño, cuando Jerusalén estaba habitada y tranquila, y las ciudades que la rodean, en el Negueb y en la Sefelá, estaban también habitadas?».

La palabra del Señor se dirigió a Zacarías:

«Esto dice el Señor del universo: Pronunciad sentencias justas y practicad el amor y la misericordia unos con otros. No oprimáis a viudas y huérfanos, a emigrantes y pobres, y que nadie ande pensando el mal que va a hacer a su prójimo. Pero no quisieron escuchar, se obstinaron en su rebelión y cerraron sus oídos para no escuchar. Endurecieron su corazón más que el diamante y, de esta forma, no escucharon la Ley y los mensajes que el Señor les enviaba por su espíritu, por medio de los profetas de antaño. Y el Señor se encolerizó vivamente. Y como no escucharon cuando yo les hablé, así tampoco los escucharé cuando me llamen, dice el Señor del universo. Los dispersé entre todos los pueblos que no conocían y, tras su marcha, el país fue un desierto, sin habitantes ni transeúntes. Convirtieron en desierto un país delicioso».

Vino la palabra del Señor del universo diciendo:

«Esto dice el Señor del universo: Vivo una intensa pasión por Sión, siento unos celos terribles por ella». «Esto dice el Señor: Voy a volver a Sión, habitaré en Jerusalén. Llamarán a Jerusalén “Ciudad Fiel”, y al monte del Señor del universo, “Monte Santo”».

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, f. 437.

 

Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Romanos
Capitulo 13

R/. Deo gratias.

Fratres,

Induimini Dominum nostrum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Cap. 14. Infirmum autem in fide adsumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius autem credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Si qui non manducat, manducantem non spernat: et qui non manducat manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? suo Domino stat, aut cadit: stabit autem: potens enim est Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: et gratias agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive enim morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut vivorum et mortuorum dominetur.

R/. Amen.

Continuación de la carta del apóstol Pablo a los romanos
Rom 13,14-14,9

R/. Demos gracias a Dios.

Hermanos:

Revestíos del Señor Jesucristo, y no deis pábulo a la carne siguiendo sus deseos.

Acoged al débil en la fe, sin discutir sus razonamientos. Hay quienes creen poder comer de todo; otros flaquean y comen verduras. El que come, no desprecie al que no come; y el que no come, no juzgue al que come, pues Dios lo ha acogido. ¿Quién eres tú para juzgar a un criado ajeno? Que se mantenga en pie o que caiga es asunto de su amo; pero se mantendrá en pie, porque el Señor puede sostenerlo. Hay quien distingue unos días de otros y hay quien considera que todos son iguales; que cada cual siga sus propias convicciones. El que se preocupa de observar un día, se preocupa por causa del Señor; el que come, come por el Señor, pues da gracias a Dios; y el que no come, no come por el Señor y da gracias a Dios. Ninguno de nosotros vive para sí mismo y ninguno muere para sí mismo. Si vivimos, vivimos para el Señor; si morimos, morimos para el Señor; así que ya vivamos ya muramos, somos del Señor. Pues para esto murió y resucitó Cristo: para ser Señor de muertos y vivos.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, f. 437.

Inicio página

Ad Sextam / A Sexta

Lectio libri Zachariæ Prophetæ
Capitulo 8

R/. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus:

Confortentur manus vestræ, qui audistis in diebus his sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.
Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat; neque intrœundi, neque exeundi erat pax præ tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.
Nunc autem non juxta priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit fructum suum, et cœli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.
Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Judæ, et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestræ.
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam patres vestri me provocarent, dicit Dominus, et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Hierusalem, et domui Juda: nolite timere.

Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Zacarías
Zac 8,9-16

R/. Demos gracias a Dios.

Esto dice el Señor:

¡Ánimo, los que escuchasteis aquellos días las palabras de los profetas presentes cuando echaron los cimientos del templo y del santuario del Señor del universo!
Antes de aquellos días, el salario de la gente nada valía; el rendimiento del ganado era nulo, y el que luchaba no conseguía la paz frente al enemigo. Y yo había enfrentado a unos contra otros.
Pero ahora ya no estoy en la misma actitud que antes con el resto de este pueblo -oráculo del Señor del universo-, pues la semilla de paz será: la viña da fruto, la tierra da su producto y los cielos dan rocío, y comparto todo esto con el resto de este pueblo.
Sucederá que así como fuisteis maldición entre los pueblos, casa de Judá y casa de Israel, lo mismo os salvaré y seréis bendición. No temáis. ¡Que se fortalezcan vuestras manos!».
«Esto dice el Señor del universo: De la misma forma que planeé el mal contra vosotros, a causa de la cólera que me produjo el comportamiento de vuestros padres -dice el Señor del universo-, y no me arrepentía, de la misma forma, ahora cambio de actitud y planeo hacer el bien a Jerusalén y a la casa de Judá. No temáis».

Esto es lo que tenéis que hacer: Deciros la verdad unos a otros; sí, la verdad. Que vuestros juicios sean de paz y justicia.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, ff. 437-438.

Inicio página

Ad Nonam / A Nona

Lectio libri Proverbiorum Salomonis
Capitulo 7

R/. Deo gratias.

Fili,

Custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vives.

R/. Amen.

Lectura del libro de los Proverbios
Prov 7,1-2a

R/. Demos gracias a Dios.

Hijo mío,

Conserva mis palabras, guarda como tesoro mis mandatos; conserva mis mandatos y vivirás.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, f. 438; f. 96. Feria Secunda (De Cotidiano).

 

Lectio libri Deuteronomii
Capitulo 7

R/. Deo gratias.

In illis diebus:

Locutus est Moyses ad omnem Israelem, dicens:

Ecce elegit te Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis vinctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis pauciores: sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de manu servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

Et scias, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus, in mille generationes: et reddens odientibus se statim, ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis reddens quod merentur. Custodi ergo præcepta et cerimonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.

Si postquam audieris hæc judicia, et custodieris et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum, et misericordiam quam juravit patribus tuis: et diliget te ac multiplicabit, benedicetque Deus fructui ventris tui, terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret tibi. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet a te Deus omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cuncti hostes tui deforabunt omnes populos, quos Dominus Deus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tibi.

Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ, quomodo potero delere eas? noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque potentiam, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugierunt, et latere potuerunt. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est.

R/. Amen.

 

Lectura del libro del Deuteronomio
Dt 7,7-21a

R/. Demos gracias a Dios.

En aquellos días:

Moisés habló a la comunidad de los hijos de Israel y dijo:

Si el Señor se enamoró de vosotros y os eligió, no fue por ser vosotros más numerosos que los demás, pues sois el pueblo más pequeño, sino que, por puro amor a vosotros y por mantener el juramento que había hecho a vuestros padres, os sacó el Señor de Egipto con mano fuerte y os rescató de la casa de esclavitud, del poder del faraón, rey de Egipto.

Reconoce, pues, que el Señor, tu Dios, es Dios; él es el Dios fiel que mantiene su alianza y su favor con los que lo aman y observan sus preceptos, por mil generaciones. Pero castiga en su propia persona a quien lo odia, acabando con él. No se hace esperar; a quien lo odia, lo castiga en su propia persona. Observa, pues, el precepto, los mandatos y decretos que te mando hoy que cumplas.

Si escucháis estos decretos, los observáis y los cumplís, el Señor, tu Dios, te mantendrá la alianza y el favor que juró a tus padres. Y te amará, te bendecirá y te multiplicará. Bendecirá el fruto de tu vientre y el fruto de tus tierras, tu trigo, tu mosto y tu aceite, las crías de tus reses y el parto de tus ovejas, en la tierra que juró a tus padres darte. Serás bendito entre todos los pueblos; no habrá estéril ni impotente entre los tuyos ni en tu ganado. El Señor alejará de ti toda enfermedad y no dejará caer sobre ti ninguna de las epidemias malignas de Egipto que conoces, sino que las descargará sobre cuantos te odian. Destruirás a todos los pueblos que el Señor, tu Dios, va a entregarte, no tendrás piedad de ellos ni servirás a sus dioses, pues sería una trampa para ti.

Si pensaras: “Esas naciones son más numerosas que yo ¿cómo podré desposeerlas?”, no las temas. Acuérdate bien de lo que el Señor, tu Dios, hizo con el faraón y con todo Egipto, de las grandes pruebas que vieron tus ojos, de los signos y prodigios, la mano fuerte y el brazo poderoso con que el Señor, tu Dios, te sacó de allí. Así hará el Señor, tu Dios, con todos los pueblos a quienes temes. Incluso el Señor, tu Dios, enviará tábanos contra ellos hasta exterminar a los que se te hayan escapado y escondido. No tiembles ante ellos, pues en medio de ti está el Señor, tu Dios.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, f. 438.

 

Lectio libri Zachariæ Prophetæ
Capitulo 8

R/. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus:

Loquimini veritatem unusquisque proximo suo: veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim 439 hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus.

Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium, et lætitiam, et in eo solemnitates præclaras: veritatem, et pacem tantum diligite.

Hæc dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, ut habitent in civitatibus multis, et vadant ad habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Deum exercituum, ut misereatur nobis.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Zacarías
Zac 8,16-21

R/. Demos gracias a Dios.

Esto dice el Señor:

Esto es lo que tenéis que hacer: Deciros la verdad unos a otros; sí, la verdad. Que vuestros juicios sean de paz y justicia; que nadie ande pensando hacer mal a su vecino; que nadie disfrute jurando falsamente, pues odio todas estas cosas, palabra del Señor.

Me fue dirigida la palabra del Señor: «Esto dice el Señor del universo: El ayuno del cuarto, del quinto, del séptimo y del décimo mes se convertirán en gozo y alegría, y tendréis unas fiestas solemnes; apreciaréis la fidelidad y la paz».

«Esto dice el Señor del universo: Vendrán igualmente pueblos y habitantes de grandes ciudades. E irán los habitantes de una y dirán a los de la otra: Subamos a aplacar al Señor; yo también iré a contemplar al Señor del universo».

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, ff. 438-439.

 

Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Romanos
Capitulo
14

R/. Deo gratias.

Fratres,

In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut vivorum et mortuorum dominetur.

Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi: scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque vestrum pro se rationem reddet Deo.

Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus scandalizatur, aut contristatur: jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum vestrum. Non est regnum Dei esca, et potus: sed justitia, et pax in Spiritu sancto.

R/. Amen.

Continuación de la carta del apóstol Pablo a los romanos
Rom 14,9-17

R/. Demos gracias a Dios.

Hermanos:

Para esto murió y resucitó Cristo: para ser Señor de muertos y vivos.

Pero tú, ¿por qué juzgas a tu hermano? Y tú, ¿por qué desprecias a tu hermano? De hecho, todos compareceremos ante el tribunal de Dios, pues está escrito: ¡Por mi vida!, dice el Señor, ante mí se doblará toda rodilla, y toda lengua alabará a Dios. Así pues, cada uno de nosotros dará cuenta de sí mismo a Dios.

Dejemos, pues, de juzgarnos unos a otros; cuidad más bien de no poner tropiezo o escándalo al hermano. Sé, y estoy convencido en el Señor Jesús, que nada es impuro por sí mismo; lo es para aquel que considera que es impuro. Pero si un hermano sufre por causa de un alimento, tú no actúas ya conforme al amor: no destruyas con tu alimento a alguien por quien murió Cristo. Por tanto, que no sea objeto de reproche lo que para vosotros es un bien. Porque el reino de Dios no es comida y bebida, sino justicia, paz y alegría en el Espíritu Santo.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In secundo die, f. 439.

Inicio página

IN TERTIA DIE (2) EN EL TERCER DÍA
In Laudibus / En Laudes

Lectio libri Sapientiæ Salomonis
Capitulo 11

R/. Deo gratias.

Miserere Deus omnibus, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam.
Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti.
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
Parcens autem omnibus: quoniam tua sunt Domine, qui animas amas.

Bonus enim est spiritus tuus in omnibus.
Propter quod hos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut deleta malitia, credant in te Domine.

R/. Amen.

Lectura del libro de la Sabiduría
Sab 11,23-12,2

R/. Demos gracias a Dios.

Oh Dios, te compadeces de todos, porque todo lo puedes y pasas por alto los pecados de los hombres para que se arrepientan.
Amas a todos los seres y no aborreces nada de lo que hiciste; pues, si odiaras algo, no lo habrías creado.
¿Cómo subsistiría algo, si tú no lo quisieras?, o ¿cómo se conservaría, si tú no lo hubieras llamado?
Pero tú eres indulgente con todas las cosas, porque son tuyas, Señor, amigo de la vida.

Pues tu soplo incorruptible está en todas ellas.
Por eso corriges poco a poco a los que caen, los reprendes y les recuerdas su pecado, para que, apartándose del mal, crean en ti, Señor.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 440.

Inicio página

Ad Tertiam / A Tercia

Lectio libri Deuteronomii
Capitulo 16

R/. Deo gratias.

In illis diebus:

Locutus est Moyses ad omnem cœtum filiorum Israelis, et dicit ad eum.

Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris: et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, et filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla, et Levites qui est intra portas tuas, et advena ac pupillus et vidua, qui morantur nobiscum: et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto: custodies quæ præcepta sunt.

Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabitis septem diebus, quando collegeris de area et de torculari fruges tuas: et epulaberis in festivitate tua, tu, et filius tuus, et filia tua, et servus, et ancilla, Levites quoque et advena, et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt. Septem diebus Domino Deo festa celebrabis: benedicetque te Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opera manuum tuarum, erisque in lætitia.

Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum, in conspectu Domini Dei tui in locum quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebitis ante Deum vacui: sed offerat unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quod dederit ei.

Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant corda justorum. Juste quod justum est persequeris: ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

R/. Amen.

 

Lectura del libro del Deuteronomio
Dt 16,9-20

R/. Demos gracias a Dios.

En aquellos días:

El Señor habló a Moisés y a toda la asamblea de los hijos de Israel y les dijo:

«Contarás siete semanas; a partir del día en que metas la hoz en la mies, contarás siete semanas y celebrarás la fiesta de las Semanas en honor del Señor, tu Dios. La oferta voluntaria que hagas será en proporción a lo que te haya bendecido el Señor. Te regocijarás en presencia del Señor, tu Dios, con tu hijo e hija, tu esclavo y esclava, el levita que haya en tus ciudades, el emigrante, el huérfano y la viuda que haya entre los tuyos, en el lugar que elija el Señor, tu Dios, para hacer morar allí su nombre. Te acordarás de que fuiste esclavo en Egipto y observarás y cumplirás estos mandatos.

La fiesta de las Tiendas la celebrarás durante siete días, cuando hayas recogido la cosecha de tu era y tu lagar . Te regocijarás en tu fiesta con tu hijo e hija, tu esclavo y esclava, el levita, el emigrante, el huérfano y la viuda que haya en tus ciudades. Harás fiesta siete días en honor del Señor, tu Dios, en el lugar que elija el Señor; porque el Señor, tu Dios, te ha bendecido en todas tus cosechas y en todas tus tareas, estarás contento de verdad.

Tres veces al año se presentarán todos los varones al Señor, tu Dios, en el lugar que él elija: por la fiesta de los Ácimos, por la fiesta de las Semanas y por la fiesta de las Tiendas. Y no se presentarán al Señor con las manos vacías. Cada uno ofrecerá su don, según la bendición que te haya dado el Señor, tu Dios.

Nombrarás jueces y magistrados por tribus, en todas las ciudades que el Señor, tu Dios, te dé, que juzguen al pueblo con la debida justicia. No violarás el derecho, no harás acepción de personas ni aceptarás soborno, porque el soborno ciega los ojos de los sabios y trastorna las palabras de los justos. Persigue solo la justicia, para que vivas y tomes posesión de la tierra que te va a dar el Señor, tu Dios».

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 440.

 

Lectio libri Jeremiæ Prophetæ
Capitulo 5

R/. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus:

Audi populus stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, non auditis.
Me ergo non timebitis, ait Dominus: et faciem meam non verebitis?
Qui posuit arenam terminum maris, præceptum sempiternum, quod numquam præteribit: et commovebuntur, et non potuerunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud: populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, receserunt et abierunt. Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo; plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
Iniquitates nostræ declinaverunt hæc: et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis: Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes, aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plena dolo: ideo magnificati sunt et ditati. Incrassati sunt et impinguati: et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, et causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?
Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes plaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo ejus?

Cap. 6. Confortamini filii Benjamin in medio Hierusalem.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Jeremías
Jer 5,21-6,1a

R/. Demos gracias a Dios.

Esto dice el Señor:

Oíd bien lo que voy a decir, gente insensata, sin juicio (tienen ojos y no ven, oídos, pero no escuchan):
¿Es que a mí no me teméis?, ¿no tembláis en mi presencia? -oráculo del Señor-.
Yo puse la arena como límite al mar, una frontera que jamás traspasará; se agitan las aguas, pero son impotentes, mugen sus olas, pero no lo traspasan.
En cambio, este pueblo tiene corazón indócil y rebelde; se apartan de mí, se van, y son incapaces de pensar: «Temamos al Señor, nuestro Dios, que nos da la lluvia temprana y la lluvia tardía, a su tiempo. Él ha asignado las semanas necesarias para el tiempo de la siega».
Todo esto lo han cambiado vuestras culpas, vuestros pecados os privan de la lluvia, pues abundan los canallas en mi pueblo, al acecho, como quien pone lazos; y cazan hombres con trampas.
Como un cesto repleto de aves, sus casas rebosan de fraudes. Así prosperan y se enriquecen, engordan y se ponen lustrosos. También rebosan malicia, no juzgan conforme a derecho, desatienden la causa del huérfano, no defienden el derecho del pobre.
¿Y no he de pediros cuentas? -oráculo del Señor-; a un pueblo que actúa de ese modo, ¿no le he de dar su merecido?
Algo espantoso y horrible está ocurriendo en el país: los profetas profetizan en falso, los sacerdotes actúan en su provecho, y a mi pueblo le agradan estas cosas. ¿Qué haréis cuando llegue el final?

¡Huid, benjaminitas, de Jerusalén!

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, ff. 440-441.

 

Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Ephesios
Capitulo 4

R/. Deo gratias.

Fratres,

Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes omne mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo:

Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus super his quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quid bonum est ad ædificationem fidei, ut detur gratia audientibus. Et nolite contristari Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes; donantes autem invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

R/. Amen.

 

Continuación de la carta del apóstol Pablo a los efesios
Ef 4,23-32

R/. Demos gracias a Dios.

Hermanos:

Renovaos en la mente y en el espíritu y revestíos de la nueva condición humana creada a imagen de Dios: justicia y santidad verdaderas. Por lo tanto, dejaos de mentiras, hable cada uno con verdad a su prójimo, que somos miembros unos de otros. Si os indignáis, no lleguéis a pecar; que el sol no se ponga sobre vuestra ira. No deis ocasión al diablo.

El ladrón, que no robe más; sino que se fatigue trabajando honradamente con sus propias manos para poder repartir con el que lo necesita. Malas palabras no salgan de vuestra boca; lo que digáis sea bueno, constructivo y oportuno, así hará bien a los que lo oyen. No entristezcáis al Espíritu Santo de Dios con que él os ha sellado para el día de la liberación final. Desterrad de vosotros la amargura, la ira, los enfados e insultos y toda maldad. Sed buenos, comprensivos, perdonándoos unos a otros como Dios os perdonó en Cristo.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 441.

Inicio página

Ad Sextam / A Sexta
U
t in Feria præterita / Como el día anterior

Lectio libri Zachariæ Prophetæ
Capitulo 8

R/. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus:

Confortentur manus vestræ, qui audistis in diebus his sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.

Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat; neque intrœundi, neque exeundi erat pax præ tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.

Nunc autem non juxta priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit fructum suum, et cœli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.

Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Judæ, et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestræ.

Quia hæc dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam patres vestri me provocarent, dicit Dominus, et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Hierusalem, et domui Juda: nolite timere.

Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Zacarías
Zac 8,9-16

R/. Demos gracias a Dios.

Esto dice el Señor:

«¡Ánimo, los que escuchasteis aquellos días las palabras de los profetas presentes cuando echaron los cimientos del templo y del santuario del Señor del universo!

Antes de aquellos días, el salario de la gente nada valía; el rendimiento del ganado era nulo, y el que luchaba no conseguía la paz frente al enemigo. Y yo había enfrentado a unos contra otros.

Pero ahora ya no estoy en la misma actitud que antes con el resto de este pueblo -oráculo del Señor del universo-, pues la semilla de paz será: la viña da fruto, la tierra da su producto y los cielos dan rocío, y comparto todo esto con el resto de este pueblo.

Sucederá que así como fuisteis maldición entre los pueblos, casa de Judá y casa de Israel, lo mismo os salvaré y seréis bendición. No temáis. ¡Que se fortalezcan vuestras manos!».

«Esto dice el Señor del universo: De la misma forma que planeé el mal contra vosotros, a causa de la cólera que me produjo el comportamiento de vuestros padres -dice el Señor del universo-, y no me arrepentía, de la misma forma, ahora cambio de actitud y planeo hacer el bien a Jerusalén y a la casa de Judá. No temáis».

Esto es lo que tenéis que hacer: Deciros la verdad unos a otros; sí, la verdad. Que vuestros juicios sean de paz y justicia.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 441. In secundo die, ff. 437-438.

Inicio página

Ad Nonam / A Nona
Ut in Feria præterita
/ Como el día anterior

Lectio libri Proverbiorum Salomonis
Capitulo 7

R/. Deo gratias.

Fili,

Custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vives.

R/. Amen.

Lectura del libro de los Proverbios
Prov 7,1-2a

R/. Demos gracias a Dios.

Hijo mío,

Conserva mis palabras, guarda como tesoro mis mandatos; conserva mis mandatos y vivirás.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 441. In secundo die, f. 438; f. 96. Feria Secunda (De Cotidiano).

 

Lectio libri Deuteronomii
Capitulo 7

R/. Deo gratias.

In illis diebus:

Locutus est Moyses ad omnem Israelem, dicens:

Ecce elegit te Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis vinctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis pauciores: sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de manu servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

Et scias, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus, in mille generationes: et reddens odientibus se statim, ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis reddens quod merentur. Custodi ergo præcepta et cerimonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.

Si postquam audieris hæc judicia, et custodieris et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum, et misericordiam quam juravit patribus tuis: et diliget te ac multiplicabit, benedicetque Deus fructui ventris tui, terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret tibi. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet a te Deus omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cuncti hostes tui deforabunt omnes populos, quos Dominus Deus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tibi.

Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ, quomodo potero delere eas? noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque potentiam, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugierunt, et latere potuerunt. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est.

R/. Amen.

 

Lectura del libro del Deuteronomio
Dt 7,7-21a

R/. Demos gracias a Dios.

En aquellos días:

Moisés habló a la comunidad de los hijos de Israel y dijo:

Si el Señor se enamoró de vosotros y os eligió, no fue por ser vosotros más numerosos que los demás, pues sois el pueblo más pequeño, sino que, por puro amor a vosotros y por mantener el juramento que había hecho a vuestros padres, os sacó el Señor de Egipto con mano fuerte y os rescató de la casa de esclavitud, del poder del faraón, rey de Egipto.

Reconoce, pues, que el Señor, tu Dios, es Dios; él es el Dios fiel que mantiene su alianza y su favor con los que lo aman y observan sus preceptos, por mil generaciones. Pero castiga en su propia persona a quien lo odia, acabando con él. No se hace esperar; a quien lo odia, lo castiga en su propia persona. Observa, pues, el precepto, los mandatos y decretos que te mando hoy que cumplas.

Si escucháis estos decretos, los observáis y los cumplís, el Señor, tu Dios, te mantendrá la alianza y el favor que juró a tus padres. Y te amará, te bendecirá y te multiplicará. Bendecirá el fruto de tu vientre y el fruto de tus tierras, tu trigo, tu mosto y tu aceite, las crías de tus reses y el parto de tus ovejas, en la tierra que juró a tus padres darte. Serás bendito entre todos los pueblos; no habrá estéril ni impotente entre los tuyos ni en tu ganado. El Señor alejará de ti toda enfermedad y no dejará caer sobre ti ninguna de las epidemias malignas de Egipto que conoces, sino que las descargará sobre cuantos te odian. Destruirás a todos los pueblos que el Señor, tu Dios, va a entregarte, no tendrás piedad de ellos ni servirás a sus dioses, pues sería una trampa para ti.

Si pensaras: “Esas naciones son más numerosas que yo ¿cómo podré desposeerlas?”, no las temas. Acuérdate bien de lo que el Señor, tu Dios, hizo con el faraón y con todo Egipto, de las grandes pruebas que vieron tus ojos, de los signos y prodigios, la mano fuerte y el brazo poderoso con que el Señor, tu Dios, te sacó de allí. Así hará el Señor, tu Dios, con todos los pueblos a quienes temes. Incluso el Señor, tu Dios, enviará tábanos contra ellos hasta exterminar a los que se te hayan escapado y escondido. No tiembles ante ellos, pues en medio de ti está el Señor, tu Dios.

R/. Amén.

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 441. In secundo die, f. 438.

 

Lectio libri Zachariæ Prophetæ
Capitulo 8

R/. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus:

Loquimini veritatem unusquisque proximo suo: veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus.

Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium, et lætitiam, et in eo solemnitates præclaras: veritatem, et pacem tantum diligite.

Hæc dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, ut habitent in civitatibus multis, et vadant ad habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Deum exercituum, ut misereatur nobis.

R/. Amen.

Lectura del libro del profeta Zacarías
Zac 8,16-21

R/. Demos gracias a Dios.

Esto dice el Señor:

Esto es lo que tenéis que hacer: Deciros la verdad unos a otros; sí, la verdad. Que vuestros juicios sean de paz y justicia; que nadie ande pensando hacer mal a su vecino; que nadie disfrute jurando falsamente, pues odio todas estas cosas, palabra del Señor.

Me fue dirigida la palabra del Señor: «Esto dice el Señor del universo: El ayuno del cuarto, del quinto, del séptimo y del décimo mes se convertirán en gozo y alegría, y tendréis unas fiestas solemnes; apreciaréis la fidelidad y la paz».

«Esto dice el Señor del universo: Vendrán igualmente pueblos y habitantes de grandes ciudades. E irán los habitantes de una y dirán a los de la otra: Subamos a aplacar al Señor; yo también iré a contemplar al Señor del universo».

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 441. In secundo die, ff. 438-439.

 

Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Romanos
Capitulo
14

R/. Deo gratias.

Fratres,

In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut vivorum et mortuorum dominetur.

Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi: scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque vestrum pro se rationem reddet Deo.

Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus scandalizatur, aut contristatur: jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum vestrum. Non est regnum Dei esca, et potus: sed justitia, et pax in Spiritu sancto.

R/. Amen.

Continuación de la carta del apóstol Pablo a los romanos
Rom 14,9-17

R/. Demos gracias a Dios.

Hermanos:

Para esto murió y resucitó Cristo: para ser Señor de muertos y vivos.

Pero tú, ¿por qué juzgas a tu hermano? Y tú, ¿por qué desprecias a tu hermano? De hecho, todos compareceremos ante el tribunal de Dios, pues está escrito: ¡Por mi vida!, dice el Señor, ante mí se doblará toda rodilla, y toda lengua alabará a Dios. Así pues, cada uno de nosotros dará cuenta de sí mismo a Dios.

Dejemos, pues, de juzgarnos unos a otros; cuidad más bien de no poner tropiezo o escándalo al hermano. Sé, y estoy convencido en el Señor Jesús, que nada es impuro por sí mismo; lo es para aquel que considera que es impuro. Pero si un hermano sufre por causa de un alimento, tú no actúas ya conforme al amor: no destruyas con tu alimento a alguien por quien murió Cristo. Por tanto, que no sea objeto de reproche lo que para vosotros es un bien. Porque el reino de Dios no es comida y bebida, sino justicia, paz y alegría en el Espíritu Santo.

R/. Amén.

 

Breviarium Gothicum. Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, &c., In tertia die, f. 441. In secundo die, f. 439.


1. Traducción y referencias bíblicas: Sagrada Biblia, versión oficial de la Conferencia Episcopal Española. BAC, Madrid 2011.
2. El calendario del Missale Hispano-Mozarabicum sólo indica como día de letanías el día 13 de septiembre; es decir, la víspera de san Cipriano.

 

Índice Oficio DivinoLecturas del Breviario (septiembre)Inicio página

ÍNDICE GENERAL DE "LA ERMITA"

© La Ermita - España MMXIX