La Ermita. Rito hispano-mozárabe

EL OFICIO DIVINO O LITURGIA DE LAS HORAS

Breviario

 

 

Breviarium Gothicum, secundum regulam beatissimi Isidori Archiepiscopi Hispalensis (Madrid, 1775). Biblioteca de San Isidoro (León)
ÍNDICE
Franciscus Antonius Lorenzana, Archiepiscopus Toletanus, Hispaniorum Primas, lectori salutem.
Cantus Eugeniani seu melodici explanatio facta a divo Hieronymo Romero, Sanctae Ecclesiae Toletanae Hispaniarum Primatis portionario, et cantus melodici magistro.
Breviarium Gothicum, secundum regulam beatissimi Isidori Archiepiscopi Hispalensis (Madrid, 1775). Biblioteca de San Isidoro (León)
Calendario Gótico.
Nota. El calendario actual del Rito es el que figura en el Missale Hispano-Mozarabicum
Regla (instrucciones sobre el desarrollo de los oficios).
Adviento.
Navidad.
Domingos después de la Aparición (Cotidiano) y Oficio ferial ordinario.
Cuaresma.
Triduo Pascual.
Tiempo de Resurrección.
Tiempo después de Pentecostés (Cotidiano).
Salterio.
Cánticos.
Himnario para todo el año [códice antiguo].
Horas canónicas.
Común de santos.
Propio de santos.
Apéndice en el que se reúnen las fiestas introducidas por la edición del Cardenal Cisneros en 1502 .
Breviarium Gothicum, secundum regulam beatissimi Isidori Archiepiscopi Hispalensis (Madrid, 1775). Biblioteca de San Isidoro (León)

 

Inicio página

San Isidoro rodeado de los santos Padres Toledanos, presenta el Breviario (anteportada) (Pintor: Mariano Salvador Maella; Grabador: Manuel Salvador Carmona)

FRANCISCUS ANTONIUS LORENZANA

ARCHIEPISCOPUS TOLETANUS, HISPANIARUM PRIMAS

LECTORI SALUTEM.

Ab hujus nostri pastoralis muneris exordio nihil altius fuit animo insitum, quam majorum sequi vestigia, praecipue clarissimi cardinalis Francisci Ximenii de Cisneros, qui pene oblitteratum Gothicum, seu Mozarabicum ritum typis mandavit, ut posteris Gothorum Patrum memoria rediret, et quasi revivisceret honos debitus Osio, Leandro, Fulgentio, Isidoro, Braulioni, Eugenio, Helladio, Juliano, Ildephonso, et aliis Patribus de nostra Hesperia optime meritis, strenuis fidei athletis, Ecclesiarum Hispaniae columnis, Gothicae gentis decori, et praesidibus conciliorum.

Huic operi obnixe incumbentes, prae oculis habuimus propriisque manibus pervolvimus pervetustos Gothicos Codices veterem liturgiam redolentes, octingentis abhinc ferme annis manu exaratos, quingentis ad minus ante triste natale Lutheri, Calvini, sectariorum, et novatorum adversus sacramenta, queis sancta Mater Ecclesia mirabiliter fovetur, et nutritur, ut fidei hostes ad meliorem frugem convertantur, vel saltem sacra mysteria in tam perantiquis autographis perlegentes, obmutescant.

Ecclesia Romana, omnium mater et magistra, summopere insudavit ut sacra liturgia per universum orbem eodem ritu celebraretur, et sic una esset omnium fidelium oratio; verumtamen Missalia et Breviaria antiqua non abolevit; imo tanquam in Sacrario Psalterium secundum veterem versionem Italam ab Augustino et aliis Patribus praelaudatam retinet; in Vaticana capella praecinit, ejusque Codices in bibliotheca tanquam in scrinio pectoris recondit.

 Ipsummet sacrum concil. Trid., maximam inde utilitatem provenire agnoscens, statuit: religiosos ordines ducentis ante ipsum annis peculiari Ritu utentes, eum retinere posse tam in sacrificio missae quam in divino officio persolvendo. Ob id longissima temporis praescriptione, et immemorabili consuetudine suffulti Cistercienses, Carthusiani, eremitae Calceati montis Carmeli, et praedicatores ordinis sancti Dominici, proprios ritus et caeremonias observant, ut insimul hoc modo in Ecclesia Dei unitas sacrificii resplendeat; et veteri ritu Romano cum politiori collato, Sponsa Christi mirabili circumdetur varietate.

Zelo fidei accensus eximius ille cardinalis Ximenius, Christianus et politicus heros, sparsos undique Gothicos, Isidorianos, seu Mozarabicos Codices in unum collegit; viros doctissimos undequaque accivit; peritiores in Mozarabico ritu sacerdotes selegit; iisque divitiis onustus, Breviarium secundum regulam sancti Isidori tandem anno 1502 prelo commisit.

Verum ne metas recti ordinis transgrediamur, primo de Etymologia hujus sancti officii, postea de rebus ad ejus antiquitatem spectantibus agemus.

Etymon igitur Mozarabici officii usurpatur secundum denominationes nationum inter quas Hispani victitabant. Revera namque ordine chronologico ritus, licet sit secundum temporum vicissitudines et praelatorum ordinationes variatus, primo denominari debet Romanus et Hispanicus, traditione descendens a sanctorum Petri et Pauli discipulis primis Ecclesiae Hispaniae fundatoribus et praesulibus, scilicet Torquato, Ctesiphonte, Indaletio, Hesychio, Euphrasio, Secundo, et Caecilio, qui ad Hesperiae nostrae oras pervenientes, eam fidei lumine illustrarunt; deinde Gothicus, post Reccaredi Gothorum regis ad catholicam fidem conversionem, publicamque in concil. I. I Tolet. Arianae haereseos abjurationem.

Cum Leander et ejus frater Isidorus multa in sacra liturgia et officio depravata, corrupta, et Arianorum perfidia inversa, comperissent (incredibile namque est, a tempore Athaulfi usque ad Reccaredum, vigentibus Arianis erroribus, exsulibus episcopis catholicis, plurima in sacra autographa non irrepsisse vitia), ea a mendis expurgare, puriora reddere, et in meliorem ordinem redigere cogitarunt; cujus causa Leander et Isidorus de divinis officiis scripserunt, et totus fere scopus concil. IV Tolet., praeside sancto Isidoro, fuit, ordinem in sacrificio missae et in divinis officiis stabilire, per universam Hispaniam et Galliam extendere, deturpatamque faciem ad pristinum statum restituere.

 Ob tantos exantlatos labores et diuturnas elucubrationes sancti Isidori cœpit merito ritus nuncupari Isidorianus, Breviarium et officium secundum regulam beatissimi Isidori, hoc est, secundum canones concil. IV Tolet. ab ipso praecipue elaboratos, ut pote praeside concilii, et sedis apostolicae vicario, ritus et disciplinae ecclesiasticae moderatione, et totius orbis fulgentissimo sidere.

Postquam misere a Mauris Hispania nostra fuit occupata, Christianique Arabibus victu, vestitu, et pluries connubio misti, inito pacis fœdere, a Maurorum regibus quasdam obtinuerunt ecclesias, suis catholicis ritibus retentis, Missale et officium Mozarabica fuere appellata.

 Quis vel lippis oculis non videt per quadringentos ferme annos Arabici dominii in Toletana civitate occulte sacra a Christianis multoties sine praesule et sine episcopo fieri? Quis non miratur hunc ritum hac tempestate penitus non deperiisse, regii sacerdotii deficiente virtute? et si aliquoties furtim, secreto, aut magno pretio Saracenis a Christicolis persoluto, episcopus hujus sedis Toletanae eligebatur; nec scholis clausis; peritiorem, nec sanctiorem, amissa libertate invenire licebat, interdicto praedicandi et docendi munere, et barbarie cunctos obnubilante.

Affulsit tandem optata dies qua inclytus Alphonsus sextus Toletum expugnavit, suamque in potestatem redegit, a sacris exorsus: Mezquita olim, sacra basilica effecta est; e Gallia doctissimos et religiosissimos viros evocavit, ut ad episcopales cathedras eveheret; Cluniacenses monachos, tum maxime florentes, ad canonicatus et dignitates Ecclesiae Toletanae adduxit; Bernardum Toleti praesulem constituit; sanctum Petrum Oxomae; alium Bernardum Segontiae; et sanctum Geraldum Bracarae. Hoc ex tempore Mozarabicum officium nominatum fuit Toletanum, quia Toleti commorari Castellae et Legionis reges, magnificareque urbem et ecclesiam cœperunt, ob loci securitatem, munitiorem et faciliorem accessum ad caetera expugnanda oppida a Mauris occupata; et exinde urbs parva munita loco regia civitas nuncupabatur.

A tempore Alphonsi sexti usque ad catholicos reges Ferdinandum et Elisabetham, cum frui quiete ac pace Castellae reges non potuerint, hinc inde discurrebant; bello assueti, de expellendis Mauris ab universa Hispania sedulo cogitabant. Tenebras ignorantiae fas non erat penitus discutere, quousque Granatensi civitate expugnata, catholici reges in melius res ordinare suis egregiis consiliariis magnis cardinalibus Petro Gonzalez de Mendoza (eoque vita functo), Francisco Ximenio de Cisneros, commendarunt. Ista clarissima Ecclesiae lumina, universitates, collegia, xenodochia, orphanotrofia, cathedrales, et collegiatas ecclesias erigi in Hispania et in Indiis curarunt, et quaedam pia egregia monumenta suis sumptibus posteris imitanda reliquere.

Cardinalis Ximenius, quasi apis argumentosa, cito selegit Biblia sacra, Missale et officium Isidoriana, ut quantocius prelo, nuper in Hispania introducto, committerentur; nihil enim utilius, gratius et religioni commodius judicavit, quam sacros libros vegetiores et puriores omnibus fenerari.

In Editione Missalis et Breviarii Isidoriani nullatenus intendit praeclarissimus hic vir aliquid detrahere auctoritati veteris Romani, quin potius extollere. Collata etenim hujus correctione cum antiquo Gothico, evidenter demonstratur Ecclesiam sponsam Christi semper et ubique unam fuisse, eodemque Spiritu coadunatam, inconsutilem, non ab haereticis dilaceratam, divisam in partes, sortitam, et a summo usque deorsum ab illis scissam. Licet non idem modus, ordo, et Latini sermonis facundia in omnibus precibus appareat, in Gothicis tamen exemplaribus ingenuus sermo resplendet, non arte politus, sed vetustatem redolens, ob idque grammatices regulis non tam arcte astrictus, ut in uno vel altero loco hujus nostrae editionis videre licet; caeterum, propter Cod. venerabilem canitiem ea illaesa reliquimus; et ob levamen legentium, maxime recitantium, unamquamque dictionum suo proprio accentu insignivimus. In Missali autem et Breviario Romano cuncta recte satis disposita, perpolita, a pluribus mendis purgata, et vigiliis clarissimorum cardinalium Baronii, Bellarmini, et aliorum, in melius redacta; hymni etenim sancti Ambrosii, et aliorum Patrum, ad meliorem concentum et mensuram versus fuerunt reducti, suis quique locis aptati; ita ut et sensum retinerent, et ab oratoribus et pœtis Latinis non deviarent. Hucusque de nomenclaturis hujus sancti officii.

Inter res ad antiquitatem liturgiae Gothico-Hispanicae spectantes, versio primum locum vindicat sibi. Tanti enim habita fuit apud veteres et neotericos versio vetus Itala, ut de ea sanctus Augustinus asserere non dubitaverit, in interpretationibus caeteris praeferendam, nam est verborum tenacior cum perspicuitate sententiae, hacque praecipue utuntur Mozarabici sacerdotes

Hic scitu dignum est quod, ne antiqui ritus Gothico-Hispani deperiret memoria, Editionem Breviarii commisit praelaudatus Ximenius doctori Alphonso Ortizio, canonico Toletano, qui in dedicatione operis fatetur: Officia nocturna pariterque diurna in lucem edita dignitate quidem egregia, cognitione et castigatione fuisse difficilia, diu multumque operoso studio recognita: antea namque pene omnia in libris veteribus confusa, atque incognita penes eruditos jacuisse; impensis vero et cardinalis opera suis locis quaeque reposita, characteribus atque periodis distincta, verbis et sententiis dilucidata; ac diu senio periclitata officia Isidoriana, annositate deleta, futuris saeculis sine difficultate jam perlegenda.

Hanc provinciam edendi sacros Codices postea aggressi sunt Flaminius Nobilius, Morinus, Joannes Martianaeus, Thomas Hetarneus, Faber Stapulensis, Josephus Maria Caro, cardinalis Thomasius, et Petrus Sabatier alios recensens, et merito Blanchinium extollens: ex his duobus postremis clarissimis auctoribus quidquid reperuimus ad nostram Breviarii Gothici Editionem perutile, delibavimus, non vultu ritus immutato, sed tantum correcto, collatis lectionibus cum Vaticanis Cod. Veronensibus, Corbeiensibus, Parisiensibus, sancti Germani, et aliis.

In tantum deserviit Editio versionis veteris Italae a Petro Sabatier magno labore facta, ut ea duce non caecutiremus, nec caespitaremus; nam nec verbum fere in nostro Psalterio invenimus exaratum, quod in alio ex Mss. praecipue in Bibliis Gothicis Toletanis, et in divo Augustino non legatur: hoc modo tuta nobis patuit via ad nostri Breviarii correctionem quando vel mendum typographi apparebat apertum, vel si etiam haesitare de sensu alicujus vocis contingebat, aliis veteribus lectionibus concordantibus firmabamur.

Mirabilis multiformis gratia Dei! Mirabilis Spiritus Paracletus septiformis munere, et multiformis dono linguarum, qui dignatus est ex visceribus sacri textus absque substantiali sententiae mutatione tot versiones ab Ecclesia non rejectas, totque generibus linguarum depositum fidei in Mss. Gothicis Vaticani, Hispaniae et Galliarum, nobis in hunc diem sartum tectum servare!

Ne vero vagandi licentia fidelibus indiscriminatim tribueretur, et simul haereticorum libertas cœrceretur, sacrum concilium Tridentinum privatis arbitrium judicii in sacris discernendis ademit; et ex omnibus versionibus et Editionibus sacrorum Bibliorum Vulgatam selegit, caeteris praetulit, et authenticam declaravit; ne in re tam gravi laici et feminae judices constituerentur. Non vero alias quasdam versiones parvipendit, Italicam praecipue; imo ut hujus innotesceret antiquitas et veritas, in officio Romano ad matutinum psalmus, seu invitatorium, Venite, exsultemus Domino, juxta veterem versionem Italam ferme adamussim recitatur, retenta solum in die Epiphaniae Domini Vulgata; et Gregorius Magnus utraque translatione nunc nova, nunc vetere, utebatur.

In introitu missarum videsis gradualia, et tractus ipsiusmet Missalis Romani. Passim inveniuntur versiculi secundum veterem Italam versionem, qua utitur Psalterium Gothico-Hispanum: exempli causa, in introitu Dominicae Septuagesimae recitantur illa verba: Circumdederunt me gemitus mortis, et non doloris, juxta Vulgatam; in communi martyrum tempore paschali, psalm. CXXXIV: In servis suis consolabitur; juxta Vulgatam, deprecabitur.

 Ne videamur Psalterii Isidoriani versionem nimium extollere, et pro nostro arbitrio asserere veteri Italicae, quam summopere, ut dictum est, Augustinus commendat, eam esse simillimam, quaedam loca proferemus. In psalmo XLVII, legitur in Vulgata odientes, et in Psalterio Isidoriano odio habentes, eodem modo quo sanctus Augustinus legit. Psalmo XVIII, 3, tam in Vulgata quam aliis versionibus eructat, in versione vero veteri Itala legitur eructuat, ut etiam in Augustino; insuper, vers. 14 ejusdem psalmi, Vulgata: Si mei non fuerint dominati; Psalterium Isidorianum, dominata, sicuti Augustinus. Psalmo XX, 3, desiderium cordis legitur in Vulgata, et aliis quibusdam versionibus, in Psalterio vero Mozarabico animae, ut in Augustino; et Ecclesia Romana in communi unius martyris pluries repetit animae.

Juxta Vulgatam centum quinquaginta psalmi Davidis, seu ejus discipulorum enumerantur; tamen in nostro Psalterio Isidoriano, et in versione veteri Italica superadditur psalmus CLI, cujus initium: Pusillus eram inter fratres meos, et adolescentior in domo patris mei, etc., cum hac epigraphe: Hic psalmus proprie scriptus in David extra numerum, cum pugnator esset adversus Goliam solus; et si conferas non epigraphem, sed psalmi verba, abs dubio in versione veteri Italica (nusquam in Editione Vulgata, et aliis) eadem reperies.

Praeterea sedulo scrutare psalmum CXVIII, Beatiammaculati in via, et tot antiquitatis notas, tot annotationis numeros hebraicis, Romanis et antiquis Hispanicis litteris descriptos reperies, ut nulla remaneat dubitatio. Incipit a littera hebraica Aleph, sequitur numerus Romanus I, alius Hispanicus adjicitur, omnesque idem significant, scilicet numerum primum; postea indigitatur initium mysticae significationis, et sic deinceps totus psalmus per octo versiculos successive in capita distribuitur. In versione Vulgata tantum litterae Hebraicae apponuntur, et illa alia in nostro Psalterio addita antiquitatem redolent. Psalmo XCV, 8, haec verba in nostro Codice leguntur: Dicite in nationibus: Dominus regnavit a ligno, a Justino, Tertuliano, atque aliis Patribus tantopere commendata, et a Fortunato, in hymno Vexil a Regis prodeunt, hoc modo intexta:

Impleta sunt, quae concinit
David fideli carmine,
Dicens in nationibus:
Regnavit a ligno Deus;
et tamen in Vulgata non reperiuntur, ut in veteri Itala et Psalterio nostro.

Scire hic cupiet eruditus lector, a quo et quo saeculo hoc Psalterium ms. sit exaratum; et, ut ob elucidationem rei utriusque fines recti judicii non praetergrediamur, asserimus Codicem tria continere, scilicet Psalterium, cantica, et hymnos; caeterum in praelocutione acrostica hymnorum leguntur initio cujusque hexametri litterae, ex quibus prodeunt haec verba: Mauricus obtante Veraniano edidyt; ex quibus conspicuum apparet exscriptorem fuisse quemdam Mauricum, Veraniani votis, aut jussu; tamque jubentis quam exsequentis nos latet notitia; nec conjecturis locus est, cum nulla in conciliis Toletanis episcopi Veraniani mentio fiat; nam licet Mauritius, Oretanus episcopus, et Vera Tarraconen is Toletanis conciliis subscripserint, tamen nullum ex hoc fundamentum elici potest, et tantummodo ad scripturae signa recurrere licet.

In canticis superscriptio prophetarum inversa tibi videbitur; nam Jeremias pro Nehemia, Zacharias pro Azaria, Jeremias pro Michaea, Isaias pro Jeremia, et Osea: hoc partim exscriptoris culpa, partim aliis de causis contingere potuit; et ne supercilium extollas, illico tibi exemplum simile in nostra Vulgata occurrit; nam cap. XXVII Matth., vers. 9, haec verba: Acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, etc., relata sunt tanquam dicta a Jeremia propheta, illis verbis: Tunc impletum est, quod dictum est per Jeremiam; quando certo constat non a Jeremia, sed a Zacharia esse prolata. Ulterius, cap. I Marci, vers. 2, apponuntur illa verba: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam; juxta Isaiam prophetam, et revera sunt Malachiae. Ad has et alias difficultates enodandas in varias expositores abeunt sententias; sed ad nostrum institutum magis arridet sanctus Hieronymus, lib. II in Amos cap. V, hisce verbis: In omnibus Scripturis sanctis observandum est apostolos, et apostolicos viros, in ponendis testimoniis de Veteri Testamento non verba considerare, sed sensum.

Ex his colligitur Hispanicam Ecclesiam in sacrorum Bibliorum versione in plurimis adhaerere veteri Italicae, cujus mentionem sanctus Augustinus facit; et in Missali et Breviario Romano juxta eamdem, et non alias tunc temporis vigentes, plures appositos fuisse versiculos Clemens VIII, in bulla Romano Missali praefixa, sequentibus verbis, testatur: Qui (Pius V) etsi multis propositis pœnis severissime caverit, ne illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur, tamen progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum, temeritas et audacia effecit ut multi in ea quae his proximis annis excusa sunt Missalia errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae etiam ante sancti Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere missarum introitus, et quae dicuntur gradualia et offertoria accepta sunt, omnino sublata est . . . . . cujus rei praetextus fuisse videtur ut omnia ad praescriptum sacrorum Bibliorum Vulgatae Editionis revocarentur.

Licet enim Hieronymus in sacris Scripturis exponendis doctor maximus censeri debeat, tamen in Ecclesia Latina magni ponderis semper habita est auctoritas Augustini. Nec eruditos latet Hispanicam Ecclesiam ejus opera prae oculis habuisse, cum ob propinquitatem regionum, tum ob epistolarum frequentiam, et episcoporum Africanorum cum Hispanicis communicationem.

Canticum XXIII in nostro Psalterio canticum Tobi inscribitur, non Tobiae; et eodem modo sanctus Augustinus, qui semper seniorem Tobim, juniorem Tobiam appellat.

Sanctus Leander apprime charus fuit, et amicitia conjunctissimus sancto Gregorio Magno, necnon sanctus Isidorus; ejus rei evidens argumentum est quod commentaria in Job papa Gregorius Leandro dicavit, eum alloquens verbis amore et reverentia plenis. Quis igitur sanae mentis hos sanctos doctores ejusdem instituti mutuo inter se non contulisse consilia, versiones sacras, et libros, quibus fides catholica fulciretur, et Gothorum gens nuper ad fidem conversa in ea stabiliretur, opinabitur? Adducat alius simile dedicationis exemplum summi pontificis, magnique Ecclesiae doctoris; in medium afferat alia verba tantae benevolentiae plena sicut illa Gregorii ad Leandrum, ex Regist. lib. IV, epist. 46: Quanto ardore videre te sitiam, quia valde me diligis, in tui tabulis cordis leges; sed quia longo terrarum spatio disjunctum te videre nequeo, unum, quod mihi de te dictavit charitas, feci, ut Regulae pastoralis librum, quem in episcopatus mei exordio scripsi, et libros, quos in expositionem beati Job jam dudum me fecisse cognovisti, sanctitati tuae, communi filio Probino presbytero veniente, transmitterem. Et in fine epistolae, de brevitate sese excusans, haec verba auro cedroque digna eumdem alloquens subjungit: Ipsa charitati tuae epistolae meae brevitas innotescit, quando ei parum loquor quem magis omnibus diligo. Inter quos, quaeso, Ecclesiae Patres strictius amicitiae vinculum usquam perlectum est?

Isidorus, etsi non discipulus, eidem summo pontifici commendatissimus fuit, qui non solum auctoritate apostolica ejus electionem confirmavit, et electum sacro pallio decoravit, sed etiam ejus in universa Hispania vicarium constituit. Non minorem Leo IV de eo opinionem concepit, qui ad Britanniae episcopos scribens, asserit: Isidori dicta sicut Hieronymi et Augustini retinenda esse, ubi inusitatum contigerit negotium, quod per canones minime definiri possit. Ejus fama eo tandem excrevit, ut vix ab ejus obitu decem et sex annis elapsis, Toletana synodo duorum supra quinquaginta episcoporum plaudente, ipsoque sancto Ildephonso suffragante, Doctor egregius, catholicae Ecclesiae novissimum decus, in saeculorum fine doctissimus, et cum reverentia nominandus, appellari meruerit.

Perfacili negotio ex hucusque dictis autumare quis poterit quot flores ex Ecclesia Romana, ejusque ritu hi sacri doctores decerpserint, cum via illis ad procuratores mittendos patebat, et iisdem in prosperis bene agendis summi pontifices maxime favebant.

Jam non demiror Psalterium juxta versionem veterem Italam, qua Hispaniarum Patres utebantur, in summi pontificis sacello, nec non Venetiis in majori ecclesia sancti Marci in hodiernum diem recitari; eodem enim spiritu Patres Hispanici agebantur, eadem apostolica disciplina dirigebantur, et a sancti Petri sede quod illis deerat mutuabantur; eademque versio quam sanctus Gregorius veterem Vulgatam, seu translationem, appellat, a sancto Augustino Itala nuncupatur.

Hactenus de versione hujus sancti officii. Nunc vero antiquitatem liturgiae Gothico-Hispanicae patefaciam, primo ex vetustate Codicum, secundo ex institutoribus, seu compilatoribus ejus, demumque ex notis cantus appellati Eugeniani textui appositis.

Miseranda deflendaque Hispaniarum vastatio a Saracenis facta, Hispanorum Patrum memoriam non abolevit; quamvis plurima eorum scripta, partim abrasa, partim mendis et fabulis conferta, partim deperdita, spurcata partim, et denique igni tradita, penitus oblivioni dare intenderint pagani, postliminio tamen, Mauris expulsis, opera et studio cardinalium Ximenii, Loaisae et Aguirrii, in Editione ritus et concil. Toletanorum honos tantis Patribus est restitutus.

Si aliquod in mss. Codices mendum irrepsit, exscriptorum, non auctorum vitio est vertendum; si enim hodie cum ars typographica viget, passim in libris errores inveniuntur et menda, quid mirum si inventionis initio Missale et Breviarium Isidorianum mendis scateret quam plurimis? Nec tantum de labore nostro confidimus, ut fatum simile aliqua in parte non nobis contingat; pag. enim 59 invenitur sancti Thomae Cantuariensis nomen, prout exstat in Editione D. Ortizii: appositum illic aut potius elapsum est praeter mentem nostram.

Gothici Codices, quos evolvimus, senio confecti, disrupti, lacerati, characteribus fere oblitteratis et absumptis, blattas non pascunt, saepe enim prae manibus habentur; sed tinea et aerugo non solum membranas, papyra, ligna, etiam marmora corrodunt et demoliuntur.

Plures regnicolae et exteri auctores absque ulla haesitatione testantur Compluti autographa Gothica manuscripta, quae ad excudendum Missale et Breviarium Isidorianum deservierunt, asservari. Haec, dum essemus in praefata civitate, sedulo et avidissime quaesivimus; sed incassum exspectavimus: nec, juxta magistrum Florezium, adesse poterant; nam Toleti excusa fuerunt Missale et Breviarium, inibique propterea autographa asservari oportebat. Mœrentes, utpote tali desiderio fraudati, Bibliothecam nostrae sanctae Ecclesiae Toletanae repetiimus, ubi vota nostra aliquatenus adimplevimus.

In ea octo Codices Gothici mss. reperiuntur, quorum in uno praeter septem missas a sancto Ildephonso, ut creditur, cum cantus notis compositas, continentur officia Nativitatis, Circumcisionis et Apparitionis Domini, Assumptionis beatae Mariae, et officium Joannis apostoli et evangelistae; in alio officium integrum Quadragesimae usque ad Dominicam Palmarum exclusive; in altero, praeter nonnullas missas, officium hebdomadae majoris usque ad Pascha inclusive, et aliqua sanctorum officia; in alio officia sanctorum per annum; in alio Epistolae et Evangelia per annum; in alio missae sanctorum per annum; in alio denique integrum Psalterium cum canticis et hymnis. Praeter nos Codices asservantur in praefata bibliotheca Gothica Biblia, quae tempore Mahumeticae captivitatis fuerunt propria Servandi, episcopi Astigitani; postea Joannis, episcopi Carthaginensis et Cordubensis, qui ea donavit Ecclesiae Hispalensi, aera 1026, anno Christi 988.

Tamen non fuco depingere faciem hujus pervetusti Codicis in animo est, nec velare quod perspicacissimis eruditorum oculis patefiet. Aliquod, licet leve, in quorumdam verborum transmutatione discrimen inter Breviarium Isidorianum prelo datum a cardinali Ximenio, et inter memoratos Codices Mss. agnoscimus; quapropter conjicere licebit, vel Alphonsum Ortizium, canonicum Toletanum, alia prae oculis habuisse autographa, nunc temporis deperdita; vel ipsummet Alphonsum, cardinalis Ximenii auctoritate munitum, in locis obscuris Psalmorum, ubi anxietate premebatur, ad Vulgatam, seu aliam, recurrisse versionem, et juxta eam quaedam verba addidisse.

Verum tam in hoc ipso, quam in festivitatibus et sanctis officio Mozarabico adjectis, ansam impugnatoribus praestitit; quia cum luce meridiana clarius sit festum Corporis Christi post Berengarii errores compositum; sanctos Thomam Cantuariensem, Franciscum, et alios, quorum in Breviario Mozarabico per annum memoria fit, multis saeculis post sanctum Isidorum Hispalensem floruisse; inde ad derogandum auctoritati Breviarii occasionem arripiunt; sed injustissime, ut pluribus rationibus comprobat et evincit praefatus R. P. Henricus Florezius.

Missale et Breviarium Romanum a summis pontificibus Pio V, Clemente VIII et Urbano VIII correctum, non desiit esse Romanum, ex vetustissimis exemplaribus deductum, et apostolorum traditione descendens, ex additione quarumdam festivitatum, quae primis saeculis non celebrabantur, vel sanctorum nostro praesenti saeculo, vel proxime praecedentibus beatorum albo ascriptorum, de quibus missa et officium proprium recitantur. Ne fas cuiquam conjicere antiquitatem minui propter tale incrementum Ecclesiae et majorem ritus extensionem.

 Pari modo Missale et Breviarium Hispanicum talem denominationem non amisit post gentis Gothorum ad nostram catholicam fidem conversionem; nam etsi Leander, Isidorus, Ildephonsus, Eugenius et Julianus ipsum auxerunt, correxerunt, et in meliorem formam redegerunt, non tamen prioris ritus faciem immutarunt, sed venustiorem et magis decoram reddiderunt.

Gloriam patris non obumbrat filius sapiens, nec magistri fidem major discipuli perspicacia: opera servorum Dei primo plantantur, postea infunditur eis irrigatio, donec radices agant, et coalescant, ac tandem fructibus opimis gratiora utilioraque reddantur. Quanto enim altius aedificium consurgit, tanto magis principio ad ima deprimitur; prius namque rudera visceribus terrae absconduntur, ut illud postea securius et ornatiori aspectu levetur.

Sancti apostolorum discipuli per quatuor mundi partes diffusi, destructa idololatria, catholicam fidem seminantes, ordinem et officium in divinis cultibus instituerunt; et sui apostolatus ministerium et potestatem ad successores in episcopalibus sedibus transfundentes, Hispanicam Ecclesiam multiplicare et in dies augere cœperunt. Res sacras episcopi ordinabant, traditiones majorum servare et fidelium corda irrigare studebant, quin eis gentilium imperatorum saevities obfuisset, quousque, Ecclesiae reddita pace, palam sacra peragere licebat. En series successionis apostolicae; en in divinis officiis ab apostolis ordo descendens; en denique haec occidua Hispaniarum plaga fidei lumine irradiata, et pulchritudine ritus decorata.

Ne vero alicui in mentem veniat hisce primis Ecclesiae saeculis Hispanos barbaris adnumerare, meditetur, obsecro, quonam in religionis amplificatae et instructae statu caeterae orbis partes manebant, quando inter omnes orbis episcopos, ex Hispania magnum Osium Cordubensem sanctus Silvester evocavit ad praesidendum suo nomine in primo œcumenico concilio Nicaeno, in quo norma fidei omnibus praestanda, et prima ecclesiasticae disciplinae fundamenta jacienda erant. Ille magnus vir Osius ad illuminandum caeteros in Nicaeno, Sardicensi, Romano, et aliis conciliis, et catechesim, a magno Constantino fuit praeelectus; ita ut ejus sapientiam mirarentur omnes, unaque voce ad canones edicendos responderent: Osius dixit, Osius respondit. In Hispania natus; humanis litteris imbutus, et in sacra liturgia edoctus, perperam sacrum ritum ubique terrarum protendere et ordinare posset, qui in sua regione et Ecclesia negligens esset, et domui suae praeesse nesciret.

Qui adhuc haesitaverit, perlegat verba Athanasii in Historia Arianorum ad monachos, quae lubet afferre. Post talia tamque multa facinora nihil se perfecisse rati impii (Ariani) quandiu magnus Osius eorum malignitatem expertus non esset, ad tam venerabilem senem furorem suum propagare studuerunt; non Patrem episcoporum, non confessorem virum reveriti sunt, non episcopatus tempus, in quo plus sexaginta annos exegerat, erubuere; sed, posthabitis despectisque caeteris omnibus, sola haeresis cordi fuit: homines sane qui nec Deum timent, neque hominem reverentur. Constantium igitur adeuntes, his sermonibus alloquuntur: Nihil non egimus: Romanorum episcopum in exsilium ablegavimus, et ante illum permultos alios episcopos; omnia loca formidine replevimus; sed nihil nobis tanta tua gesta juvabunt, nihildum a nobis recte factum, quandiu Osius illaesus remanserit. Nam dum apud suos ipse degit, omnes in suis Ecclesiis remanent; potest quippe ille verbo fideque sua omnes adversum nos inducere. Hic et synodis praeesse solet, ejusque litteris ubique omnes obtemperant. Hic Nicaenam fidem edidit, Arianosque ut haereticos ubique traduxit. Si igitur remanserit ille, inutile nobis fuerit aliorum exsilium; mox enim de medio tollenda nostra haeresis est. Et hunc ergo persequi incipias, nec virum quamvis grandaevum miserere, nescit quippe nostra haeresis vel senum canitiem venerari.

Catholica Osii doctrina veluti jure naereditario ad episcopos Hispaniae fuit transmissa; ab Osio namque, qui obiit anno 356, ad sanctum Leandrum, a Leandro ad Isidorum, ab Isidoro ad Helladium, ab hoc ad Ildephonsum et Eugenios, ab Eugeniis ad Julianum secundum, qui in concilio Toletano XIV, jussu Leonis secundi Romani pontificis Acta sexti generalis concilii rata habuit; et cum Benedictus, Leonis successor, perlegisset illa verba Juliani Toletani de Trinitate disserentis: sapientiam ex sapientia, voluntatem ex voluntate procedere, et alia quibus affirmabat Christum Dominum ex tribus substantiis constare, quae a communi sensu Ecclesiae Catholicae deviare credebat, pro sustinendis his propositionibus edidit Julianus Apologeticum in concilio Toletano XV, quod Romam transmissum magni habitum est, cunctis legendum indictum, papa acclamante: Laus tua, Deus, in fines terrae; in vero etenim et catholico sensu Julianus et caeteri Patres Hispani eas protulerunt, ut videre est in Actis concilii XV Toletani apud cardinalem Aguirrium, qui et ejusdem Juliani apologiam inserit, in qua elucet ingenii ejus acumen, et profundissima fidei dogmatum intelligentia. Ad haec accedit synodus Eliberitana, ineunte saeculo IV coacta, ex qua multa desumpsit universalis Ecclesia.

 Si scrupulosus quispiam, facta collatione Breviarii Mozarabici editi a card. Ximenio cum Breviario ad praesens a nobis recuso, aliquantulam varietatem in quibusdam vocibus animadverterit, non vitio vertat auctoris, sed ejus qui transcripsit; non insimulet Alphonso Ortizio, sed typographis indulgeat; et certo credat olim ob defectum praeli in unaquaque Toletana Mozarabica parœcia sua manuscripta sacra servari, et aliquam differentiam Ortizium agnovisse: hac anxietate pressum, ut jam diximus, et caligine involutum quaedam verba juxta Vulgatam correxisse, veritum ne vocis alicujus novitate vel vocabuli transpositione inusitata versione uti et a recta semita declinare videretur. Ascribat igitur lector exscriptorum vitio varietatem quae hodie apparere possit ob publicam veteris Italicae versionis Editionem juxta Mss. Vaticana, sancti Germani, Corbeiensia, Reginae Sueciae, et alia a Petro Sabatier in lucem edita, cum nulla in substantia differentia concipiatur, imo mirabilis in sensu conformitas cum aliqua discrepantia verborum; ita ut si sedulo perspiciatur Psalterium ms. quod in Bibliotheca sanctae Ecclesiae Toletanae asservatur, verbum fere non invenietur quod in alio ex praefatis Codicibus, aut in lectione sancti Augustini, non sit transcriptum.

Additione ergo quorumdam sanctorum, qui post expulsos ex Hispania Saracenos floruerunt, Breviarii Isidoriani a magno cardinali editi auctoritas non obumbratur. Nam nec officium proprium, lectiones, responsoria aut orationes habent; sed omnia de communi dicuntur, ut jam P. Henricus Florez sua in dissertatione de officio Mozarabico adnotavit; et hoc modo cum officium ut in plurimum secundum commune Gothicum fiat, nihil praeter nomen sanctorum, exceptis quibusdam festis, fuit superadditum.

Franciscus Pisa in lucem edidit Kalendarii Gothico-Mozarabici fragmentum, quod in bibliotheca Toletana reconditur, complectens tantummodo menses Januarii et Februarii; sed cum truncum et informe appareat, et aliunde die 28 Januarii assignetur in eo festivitas sanctae Serenae virg. et mart., quae nec in nostris Codicibus mss., nec in aliquo Martyrologio, ut virgo reperitur, idcirco sublestae fidei existimatur. Et insuper 1 die Februarii in Ms. apponitur haec inscriptio: Caput Februarii apud Aegyptios; quae festivitas nusquam legitur in nostris Codicibus, licet pro comperto habeamus Februarii initium apud eos sanctificari ad destructionem idololatriae, festique Amburbialium principio praedicti mensis ab ethnicis celebrari soliti; in cujus locum postea successit festum Purificationis beatae Mariae ad abolendam raptus Proserpinae a Plutone facti memoriam, ut ex Innocentio III, Rabano Mauro, et aliis, comprobatur, et expresse asseritur a sancto Ildephonso in sermone de Purificatione.

Alia suspicio adversus memoratum fragmentum oritur ex silentio festivitatis Purificationis beatae Mariae, cum aliunde assignet obitum sancti Ildephonsi, cujus in officio Gothico nulla fit mentio, et praeterea ipsemet sanctus de Purificatione sermonem ad populum habuerit.

In medio quorumdam psalmorum apponitur hoc verbum, Diapsalma, quod in Breviario Isidoriano a cardinali Ximenio typis edito raro invenitur, nunc vero insequendo autographum multoties reperies, denotat enim separationem inter unum et alium versiculum ejusdem psalmi; ad observationem igitur pausae in psalmodia et ad cantum moderandum notis musicis obsequendo inserviebat.

In aliorum psalmorum medio haec apponitur nota quae significat idem ac repetitio; suis quippe omnibus litteris ligatis constat tale signum. Astringebantur etenim cantores antiphonam repetere ex verbis ipsius psalmi deductam; hocque accidebat non in brevioribus, sed in longioribus psalmis, ut quadam quiete in recitatione fruerentur, et varietate cantus fastidium allevarent.

Lubenter alias probationes ad indigitandam nostri ritus canitiem adjungemus. In Codice nuncupato Aemilianensi, quod in regio monasterio Excurialensi asservatur, ante annum millesimum septuagesimum octavum exarato, ita inscripto: De missa apostolica in Spania ducta, Julianus et Felix, asseritur, § 1, septem apostolicos viros Torquatum, Ctesiphontem, et alios memoratos, sacerdotium a sanctis apostolis Petro et Paulo suscepisse, et in urbibus Hispaniarum de initio vitae immortalis praedicare cœpisse; et post pauca subjungitur: Atque ita sicut ab apostolis missam doctrinamque acceperunt, per Hispaniam ordinatis episcopis tradiderunt. § 2, agitur de Hispanae Ecclesiae officio Romae laudato et comprobato tempore Joannis papae, regnante Carolo Francorum rege, et Ordonio rege in civitate Legionensi. Cum enim Zanellus presbyter a praefato summo pontifice Joanne missus fuisset, ut ecclesiasticae religionis statum ibi perquireret, et comperta fideliter apostolicae sedi referret, injunctum sibi munus solerter exsequens, omnem ordinem ecclesiastici officii et consecrationis regulam perscrutatus, canones et omnes Sacramentorum libros perlegit; cuncta catholica fide munita inveniens, exsultavit; Domino papae Joanni, et omni conventui Romanae Ecclesiae, ut invenerat, renuntiavit; audiensque hoc dominus papa, et omnis Romana Ecclesia, gratias Deo reddens, Hispanicae Ecclesiae officium laudavit et roboravit; hoc solo addito, ut deinceps more apostolicae Ecclesiae celebrarentur secreta missae.

Summus pontifex Gregorius VII Alphonso Sexto Legionis regi, Sancio V, Navarrae, et episcopis in ditione sua constitutis rescribens, initio epistolae sic eos affatur: Cum beatus apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet, ac postea septem episcopos ab urbe Roma ad instruendos Hispaniae populos a Petro et Paulo apostolis directos fuisse, qui, destructa idololatria, christianitatem fundaverunt, religionem plantaverunt, ordinem et officium in divinis cultibus agendis ostenderunt, et sanguine suo Ecclesias dedicavere, vestra diligentia non ignoret; quantam concordiam cum Romana urbe Hispania in religione et ordine divini officii habuisse, satis patet. Postea eos ad amplectendum in Hispania Romanum ritum adhortatur; et licet indicet Hispanicum officium vesania Priscillianistarum pollutum, Arianorum perfidia depravatum, ac demum invadentibus Saracenis diminutum, haec verba nullo modo evertunt antea protata; nam cura sanctorum Isidori, Ildephonsi, Juliani et aliorum Hispaniae Patrum, omni labe, si qua inerat, fuit purgatum officium, suaeque integritati et puritati restitutum, ut testatur Felix, loquens de sancto Juliano, cui congruit officium Romanum hujus sancti ex eodem Felice depromptum.

 Ipsimet Romani pontifices, postmodum de sinceritate officii certiores effecti, illud iteratis diplomatibus confirmarunt; nam Julius II, anno 1508, ad preces cardinalis Ximenii officium roboravit, his verbis: Antiquissimum et magnae devotionis . . . Nos igitur qui ex debito pastoralis officii divini cultus augmentum sinceris exoptamus affectibus . . . . omnia et singula in dictis litteris contenta auctoritate apostolica tenore praesentium approbamus, et confirmamus. Et anno 1512 alia bulla officium Mozarabicum communivit; quae adeo diserta atque expressa sedis apostolicae approbatio (ut inquit Pinius) obstruere debet omnium ora, ut nemo post illam contra restauratum officii Mozarabici usum, ejusque ministrorum fundationem, vel hiscere audeat; ob hoc Paulus III aemulum aliquem actorum Ximenii desideravit, qui sacra Mozarabum volumina rursus evulgaret; cujus vota nos adimplere curamus.

In Actis sanctorum, tom. VI Julii, tract. praevio, num. 10, de beato Jacobo apostolo, haec apponuntur verba: Sequitur ut apostolus ille sacros liturgiae ritus ibidem designarit, imo etiam, quantum per commemorationis tempus licuit, tradiderit et confirmaverit, id quod circa rem praesentem a sarcto Petro acceperat. Et ibidem, num. 6: Operam quoque suam fortasse eo contulerit sanctus Paulus. Id ipsum aperte constat ex decretali Innocentii I.

Ipse doctor egregius, a quo praesens officium, ut diximus, nomenclaturam accepit, lib. II Offic., cap. 15, ait: Ordo autem missae et orationum quibus oblata a Deo sacrificia consecrantur primum a sancto Petro est institutus; cujus celebrationem uno eodemque modo universus peragit orbis. Perpende, obsecro, Isidori sententiam. Si ejus tempore uno eodemque modo sacram liturgiam universus peragebat orbis, abs dubio Patres Hispaniae ordine antiquo Romano sacrificium celebrabant, in nullo a sede Romana discrepantes; alioquin non uno eodemque modo appellaret. O miseranda Arabum ingluvies, quae non solum quasdam pretiosissimas sacrorum Codicum reliquias fere absumpsisti, sed alias dono Dei praeservatas magna caligine involutas reliquisti! intendens obruere sacras basilicas, eas devastare, civitates depopulari, et nostri ritus memoriam abolere, dubitationis et disceptationis materiem criticis neotericis ministrasti!

Perierunt sane multa Isidori opera; sed non omnia depascere potuit illa saevities. Interierunt magna ex parte Juliani episcopi Toletani scripta; sed ejus apologia pro tribus substantiis ad suae orthodoxae doctrinae ostensionem posteris intacta remansit. Pariter opera Eugenii II, episcopi Toletani, versibus et soluta oratione; Montani epistolae; et alia nonnulla Gothorum Patrum ante Maurorum irruptionem monumenta, eorum facundiam, congruentiorem sensum, in interpretandis Scripturis uniformitatem, et sedi apostolicae reverentiam satis ostendunt. Etiam tempore Mahumeticae captivitatis litteras sub optimis magistris nonnulli didicerunt, fidei praeceptis imbuti pro patulo docebant, et coram regibus profitebantur, ut accidit beato Eulogio electo episcopo Toletano, qui non solum sua apologia martyrum constantiam defendit, sed eorum Acta suo Memoriali illustravit, gentilicum furorem non pertimescens, suoque sanguine firmans id quod corde credebat ad justitiam, et ore confitebatur ad salutem.

Nostrum institutum majori perspicuitate elucidemus. Non asserimus Gothicum ritum quinque prioribus Ecclesiae saeculis eumdem in omnibus sacris precibus fuisse cum Romano; sed origine, et quoad substantiam, ut innuit card. Bona (Lib. I Rerum liturg., cap. 7, num. 5), videlicet sacrificium iisdem partibus substantialibus constasse, consecratione, oblatione, et sumptione, licet accidentalis ordo precum tam in Italia quam in Hispania tractu temporis fuerit immutatus. Nec immoramur in sustinenda opinione Cajetani Cenni, qui, loquens de missa quae tempore sancti Isidori in Hispania celebrabatur, ita ait (Tom. I, diss. VII, num. 10): Plane ejus simillima, quam divus Petrus instituit; quod si admodum diversa esse videtur a Romana antiqua, ecquis an nesciat a Leone, Gelasio, Gregorio ad eam formam perductam esse, quae hodie obtinet? De Hispana vero secus est: Nullum quippe ex trium pontificum Sacramentariis eam novit; sed quam prius missam a sancta sede accepit, hanc Hesperia nostra conservavit.

Sicut in naturalibus prius est nasci, postea crescere, et ultimo perfici; ita in sacris conficiendis prior ordo ab apostolica sede natus, postea crevit, ac denique perfectus est. Gothicus ritus juxta Isidorum admodum similis Romano; loco enim superius citato inquit: Septem esse orationes sacrificii evangelica apostolicaque doctrina commendatas, et eumdem ritum in missa Mozarabica videmus hodie servari. In prima, quae dicitur MISSA, fit admonitio ad populum; in secunda, invocatio seu deprecatio ad Deum; in tertia, inscripta POST NOMINA, pro offerentibus exoratio; in quarta, ad pacem et unitatem; in quinta, contestatio seu illatio pro donis acceptis; in sexta POST PRIDIE conformitatem cum sacramento; et in septima, ad orationem Dominicam. Ex quibus cum cardinali Bona non leviter autumamus ritum in Africa et Galliis similem fuisse illi qui in Hispania Mozarabicus dictus est; et de Galliis perspicuum est testimonium epistola Caroli Calvi, cujus verba affert cl. Mabillon, in tractatu de Liturgia; nam cum in regis praesentia peregissent sacrosanctum missae sacrificium quidam sacerdotes Hispani postquam Galli amplexati erant Ritum Romanum a temporibus Pipini, se vidisse ritum avorum suorum testatus est.

Quoad officium canonicum, seu Breviarium Isidorianum, priorum saeculorum penetralia non opus est perscrutari; neque ad comprobandam unitatem et conformitatem cum pervetusto Romano scrinia archiviorum evolvere; iisdem namque horis constat; et si auroram adjiciunt, id profecto primis Ecclesiae saeculis usitatum videmus, in quibus fideles ad primitias lucis Deo persolvendas, initio aurorae assurgebant. Ad ordinem autem quod spectat, successu temporis varietas inducta conspicitur, partim a monachis descendens, partim propter devotionem augendam, quasi dicamus auctus, et locupletatus sacer ritus, et a summis pontificibus adoptatus.

Cum igitur in Psalterio Isidoriano commendatissimam versionem eterem Italicam habeamus, et aliunde in fine cujuslibet psalmi dicatur Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui sancto, juxta articulum 14 concil. III Toletani, in fidei professione, et canone 15 concil. IV, praeside sancto Isidoro, dubitandi locus non est, usque ad tempora card. Ximenii integrum et absque ulla substantiali mutatione perdurasse; nec eam inducere posse festivitates desumptas a cardinali Ximenio ex ritu antiquo Toletano, cujus Missale postea typis ediderunt cardinales Joannes de Tavera, et Martinez Siliceo, ante correctionem Pii V.

Psalmorum usum cum cantu in principio, et, quando illi sunt longiores, cum pausa aliquoties circa medietatem (quod diapsalma vocabant, ut dictum est), aetate sancti Isidori fuisse, sicut apparebit in Psalterio, prout in autographo a nobis edito exstat, ipsemet sanctus doctor demonstrat (Lib. I de divin. Offic., cap. 1, § 1, de psalmis), his verbis: Propter carnales autem in Ecclesia, non propter spirituales consuetudo est instituta canendi; ut quia verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur . . . nam in ipsis (juxta Augustinum) dictis sanctis religiosius et ardentius moventur animi nostri ad flammam pietatis cum cantatur, quam si non cantetur. Omnes enim affectus nostri (rursus Isidorus) pro sonorum diversitate, vel novitate, nescio qua occulta familiaritate excitantur magis, cum suavi et artificiosa voce cantatur.

Hymnorum mentionem facit sanctus doctor in sequenti §, primos eorum compositores recensens, Hilarium scilicet episcopum Pictaviensem eloquentia conspicuum, et Ambrosium Mediolanensem, quem virum magnae gloriae in Christo vocat, clarissimum doctorem in Ecclesia, et in hujusmodi carminum compositione copiosum; atque inde, ex ejus nomine, hymni Ambrosiani appellantur; et ejus celebritatis devotio primum in Ecclesia Mediolanensi, postea per totius Occidentis Ecclesias observatur. Nunc igitur lectorem exoramus, ut oculos ad hymnos praesentis ritus Isidoriani convertat, et eosdem, quos sanctus Isidorus refert recitari comperiet; et si alii inveniuntur, a Prudentio Hispano, qui floruit saeculo IV, fuerunt compositi.

In sancti Jacobi hymno undecim apostoli tantummodo enumerantur, et silentio auctor, sive exscriptor (quod verisimilius est), Judam Thaddaeum praeterit: videsis prologum expositionis in Apocalypsim sancti Beati Liebanensis, nuper a R. P. Florezio in lucem editae, lib. II; nec statim expavescas, sed potius antiquitatem mirare; nam licet card. Ximenius in corpore hymni hunc defectum suppleverit addendo sanctum Thaddaeum, similiterque Pater Florezius in margine adnotaverit haec verba: Praetermissus Judas Thaddaeus; tamen, si conjecturis fas est, ignorantiae, nimiae pietati, et exscriptoris vitio tempore Mahumeticae captivitatis debes vertere, non auctoris; ille enim, errore captus, timuit ubi non erat timor, ne sanctus Judas cum traditore confunderetur.

In praefato Psalterio mici pro mihi, macina pro machina semper scribitur; aliquoties b pro v, vel e contra, Josep pro Joseph; Asap pro Asaph, tropeum pro trophaeum, et alia his simillima, praetermittendo aspirationem litterae h, reperies; et hoc evidens est signum Gothicae pronuntiationis et scripturae; lingua etenim vernacula illorum gutturalis magna cum difficultate Latino ingenuo sermoni assuefiebat; et ob hoc rudes exscriptores pervetusti ritus memorata verba apposuerunt, ut videre est in aliis ejusdem aetatis Codicibus; et ne offendiculum sacerdotibus Mozarabicis remaneret, correcta sunt in Psalterio praefata verba.

Hucusque omnes studiosi solemnitates, seu sanctorum festivitates, quas Patres Gothici celebrabant, avidissime scire cupiebant; ex ipso enim Breviario a card. Ximenio typis exarato decerpere non poterant; ibi invenitur, ut diximus, festum sanctissimi Corporis Christi saeculo XIII ab Urbano IV, ad abolendum Berengarii errorem institutum; inibi in festivitatibus per annum plures in communi sanctorum reperiuntur sancti de quibus tempore Gothorum nullatenus officium fiebat; imo quidam post multa saecula floruerunt; nunc autem ex pervetustis nostris Codicibus manuscriptis secernuntur festivitates, de quibus tempore Gothorum, seu paulo ante Maurorum invasionem agebatur; facilique negotio percallebunt id quod optabant: nam hymni in corpore Breviarii et post cantica appositi vetustati ritus omnes congruunt; nec ullus, ut exstat in Codice, est praetermissus; et ne repetitio fastidium generet, quando hymni sunt in corpore Breviarii, fit remissio ad propriam festivitatem; nam licet in quibusdam verbis discrepet Editio card. Ximenii a nostro Codice Ms., cum in modico appareat discrimen, non est justa causa praefatos hymnos corrigendi.

Non leve ad asserendam nostri Codicis vetustatem argumentum insurgit ex numero et ordine horarum canonicarum ad quas aptatur hymnus, et priorum Ecclesiae saeculorum nobis speciem referunt; primo etenim in calce nostri Codicis non solum horas matutinas et laudum invenies, sed etiam hymnos ad primam noctis vigiliam; ad galli cantum, quod erat circa medium noctis, et pullorum cantum, quod erat circa exsurgentem auroram; hunc secundum, ut a galli cantu mediae noctis discernerent hymnum pullorum cantus appellabant.

Insuper his addebant alias horas, ut duodecim diei in sacris hymnis transigerent juxta illam Domini nostri Jesu Christi sententiam: Nonne duodecim sunt horae diei? et aliam parabolam vineae, ad quam excolendam operarios conduxit non solum ad horam nonam, sed etiam ad decimam et undecimam, ut ministri Domini meditarentur in lege ejus die ac nocte, et cultui divino vacarent. Ob hanc rationem perleges hymnos ad galli cantum circa mediam noctem, ad pullorum cantum circa initium surgentis aurorae, ad primam Jam lucis orto sidere, ad tertiam circa horam diei nonam, ad quartam circa horam decimam, ad sextam circa duodecimam, ad septimam circa horam secundam vesperis, ad nonam circa tertiam, ad decimam circa quartam, ad undecimam circa quintam, ad duodecimam circa sextam, ad vesperas circa solis occasum. Ante completorium etiam hymnus cum precibus recitabatur; et denique ad completorium ante somnum, ad lectumque parati habitationes aqua benedicta aspergebant, Deumque deprecabantur, ut procul recederent noctium phantasmata, cum pace dormirent, corpora ne polluerentur, et evigilarent cum Christo.

 Perpende, quaeso, hanc diei noctisque sacram distributionem: cum horis canonicis confer, quas post saeculum VI fideles observabant; perscrutare monachorum Orientis consuetudinem, nec non per antiquas monasterii Lirinensis, et aliorum constitutiones; et cum in nostro Gothico ritt. videris, apage omnem anxietatem de ejus veneranda canitie. Potuerunt sane temporum injuria quaedam membranacea folia deperire; potuit Maurorum saevities et barbaries per multa Gothorum monumenta delere; exscriptorum ignorantia Latini sermonis menda admiscere potuit; sed nullo modo abolere potuerunt nostrum Codicem manuscriptum aureum, ex quo tanquam ex ungue conjicitur antiquitas nostri ritus Isidoriani, adhuc dominationis Arabicae tempore transcripti, hodiernum usque in diem exstantis.

Nonnulli, errore decepti, concilia Toletana temporibus Gothorum celebrata potius comitia regia quam concilia fuisse dixerunt: eo nixi fundamento, quia saepius cum juramentum fidelitatis regibus electis praestabatur, tum quia multoties de regni gubernatione cum rege et proceribus agebatur; jam quoniam reges et magnates cum Patribus subscribebant; jam quia tomum regium ante initium synodi offerebant; jam denique quoniam decretum de confirmatione concilii apponebant. Sed nihil horum tam sacris Patrum Gothorum cœtibus, aut sacrae eorum liturgiae adversatur, praecipue cum centum et septuaginta sex canones e conciliis Toletanis, et sancto Isidore desumptos, a Gratiano collectos palam edoceri Ecclesia Romana permiserit, eis auctoritatem suam impertiverit, et suos fecerit; aliunde cum in Ecclesia novum non sit in Patrum synodis ex voluntate principum sacris admiscere quasdam publicas ordinationes, hae praesertim locum habebant in electionibus regum Gothorum, ut episcoporum exemplo caeteri vassalli principibus libentius et facilius obedirent, riteque factam electionem tuto et pro patulo faterentur; idemque in antiquis Pontificalibus et Capitularibus Caroli Magni videmus.

In hujus rei evidens argumentum ea erat inter sacerdotium et imperium concordia, ut statuta et sacrae preces miro fœdere utramque potestatem copularent; ideo hymni in ordinatione et natalitio regis, de profectione exercitus, qui usque in reversionem diebus litaniarum dicendus est, item pro varia clade, vetustissimi sunt, Gothorum proprii; nec ullus qui eos legerit inficias ibit; et ne ambigendi relinqueretur occasio, typis illos excudimus. Utinam Alphonsus Ortizius sic fecisset, ut omnis nebula dubietatis dispareret.

Quam plurimum desudat ingenium P. Florezii in vindicandis quatuor versibus hymni sancti Tyrsi mentionem facientibus episcopi Cixillae. Pro certo supponit eos in vetustioribus Mss. Toletanis reperiri; et ne quis in posterum decipiatur, animavertimus in nostris Mss. (quorum saepe meminimus) nullatenus illa inveniri verba:

 Templum hoc, Domine, Cixilla condidit,
Dignam hic habeat sortem;
In caetera cum summis civibus cantica praecinat,
Gaudens perpetuis saeculis omnibus.
Ex hoc vinculo lector solutus non eget alio testimonio, ut nostri ritus veritatem astruat; et quamvis cardinalis Baronius hunc sanctum Tyrsum assignet ad diem 24 Januarii, ut videre est in notis ad Martyrologium hujus diei, nihilominus in nostro Ms. et officio Gothico obtinet locum in die 28 praedicti mensis, quo etiam fit mentio sancti Leucii mart., ejusdem sancti Tyrsi in passione socii, ut apparet ex hymno.

Versati in lectione operum sancti Isidori, ibi testimonium ejus sapientiae invenient, et omne dubium erga nostrum ritum et omnigenam ejus eruditionem evanescet: de artibus liberalibus ut sapientior neotericus egit, et de officiis ecclesiasticis juxta aurea prima Romanorum saecula; idemmet ut vicarius apostolicus concil. nationali Toletano IV praesedit; et his egregiis factis incredibile est eloquentiae flumen in omnes non diffudisse, praesertim circa sacram liturgiam et divina officia ordinanda.

In autographo manuscripto, quod prae oculis habemus ad Editionem hujus Breviarii, signa non obscura hujus rei apparent; indigitabimus aliqua, ut caeterorum similitudo cum ritu vere et merito Isidoriano nuncupato possit cognosci. Sic primum ad denotandum paragraphum, ut res a rebus quae in connexo concurrunt separentur, haec nota apponitur a sancto Isidoro, cap. 20; denotat enim diversitatem sermonis; et eamdemmet in nostro autographo Ms. ad divisionem tractatus, seu ante initium numeri psalmorum, invenies.

Alia conspicitur nota hujuscemodi figurae, quam denominat Phietro, quae ponitur ad denotandam sollicitudinem ubi aliquid obscuritatis est; et eadem ipsa aliquando modica mutatione in nostro autographo Ms. ponitur.

Cantus absque clave et lineis hodierno tempore inusitatus, sic in nostro autographo apparet solis constans musicae punctis, quae distinctim et aperte juxta Isidorum dignoscebantur in tribus partibus musicae, scilicet harmonica, rythmica, et metrica. Quod ad harmonicam pertinet, haec ad omnes qui voce propria canunt ex animo et ardore motum facit, et ex motu sonum: Tonus autem secundum Isidorum lib. III Etymol., cap. 22, est acuta enuntiatio vocis, harmoniae differentia et quantitas, quae in vocis accentu vel tenore consistit; cujus genera in quindecim partes musici diviserunt, ex quibus hyperlydius novissimus et acutissimus, hypodorius omnium gravissimus est. Cantus est igitur inflexio vocis juxta regulas a sancto Isidoro positas; nam sonus directus est, et sonus praecedit cantum.

Non latebat sanctum doctorem inter voces suaves et pingues differentia; mirifice enim definit vocem acutam, tenuem, altam, duram, asperam, caecam, vinnolatam et perfectam, quae est alta, suavis, et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures impleat, et suavis, ut audientium animis blandiatur.

 Ad dignoscendos musicos numeros quasdam regulas arithmeticas affert sanctus Isidorus, quae peritissimo in musices arte hodie arridebunt. Numeros (ait lib. cit., cap. 23) secundum musicam ita quaeres. Positis extremis, ut puta 6 et 12, vides quot monadibus superetur 6 a 12, et est 6 monadibus; ducis per quadratum, sexies seni faciunt 36. Conjungis extrema illa prima 6 ac 12, simul efficiunt 18. Partiris 36 per 18, efficitur dipondius. Hos jungis cum summa minore, scilicet 6, erunt 8, et erit medium inter 6 et 12. Propterea quod 8 superant 6 duabus monadibus, id est, tertia de sex, et superantur 8 a 12 quatuor monadibus tertia portione. Qua parte ergo superat, eadem superatur. Quid ultra fatescimus, si lectoribus patet via ut rimentur sententias Isidori?

Concordia operum sancti Isidori cum hoc nostro Breviario maxime elucet in inscriptione lectionis Ecclesiastici, quae in Breviario hanc epigraphem habet: Lectio lib. Ecclesiastici Salomonis; et cum apud omnes constet librum Ecclesiastici a Jesu filio Sirach Hierosolymita, non vero a Salomone fuisse compositum, statim difficultas insurgit: quomodo sic in Breviario indigitatur. Ad quod respondet sanctus Isidorus, lib. Proœmiorum Veteris Testam., § De Ecclesiastico: Propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur.

Nos abs re immorabimur ulterius in propugnanda antiquitate Isidoriani ritus, ex conformitate, quae cernitur in Psalterio juxta veterem Italam versionem, quibusdam verbis mutuatis a translatione sancti Hieronymi, ex notis ad exarandos characteres, ex cantu et modulatione, cujus tibi specimen praebemus, ex similitudine liturgiae, et officii Gallicani editi a Patre Blanchini, et a Pinio illustrati, praecipue ex orationibus Breviarii, in quibus levis diversitas inter Codices Veronenses et nostros animadvertitur; et denique ex simplicitate verborum hymnorum Ambrosii, et aliorum Patrum prout ab ipsis prodierunt.

Nemo sensatus sanctum Ambrosium, politioribus litteris inibutum, grammatices et pœtices praecepta percalluisse negabit; et cum viderit aliquis hymnos ab hoc clarissimo doctore compositos inconcinnatos, non mensurae astrictos, intelligat id multis de causis accidisse. Primo, quia non tam regulas quam sententias, ut ait de seipso Augustinus, servare intendit; secundo, exscriptorum culpa et neglectu, qui de uno in alium transfundentes, et augentes errores, faciem et auctoris sensum penitus deturpant et immutant; ita ut sequentibus saeculis nec scopum sermonis auspicari liceat, nec conjicere sensum. Tribuant igitur noxam prudentes critici voragini blattarum, notariorum mendis, ignorantiae traductorum, aliisque calami et preli defectibus, et mirentur ad nos ut exstant pervenisse.

Exemplis res clarior fiet. Septuaginta interpretes, ut aiunt, unus seorsim ab alio, sive uno in loco, sive in dissitis, a Ptolomaeo Philadelpho positi; libros sacros illis traditos in Graecum quasi miraculo verterunt: magna cura, solertia et sollicitudine in bibliotheca imperatoria servatos, neminem latet; de Judaeorum et Christianorum in exemplaribus ad litteram assequendis studio ambigere non licet; et tamen postea prodiere in Oriente tot fereque innumerabiles versiones Origenis, Hieronymi, Aquilae, Theodotionis, et incognitorum cum rabbinorum, tum Latinorum, ut synodus Tridentina opinandi licentiam cohibere judicarit, et textum juxta Vulgatam authenticum declarare.

Nostra aetate inter expositores et theologos disceptatur an illa verba, Et tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, sint necne in corpore vel in nota marginali Epist. I, cap. V, sancti Joannis; nam in quibusdam Bibliis in corpore, in aliis in margine apponuntur; similiter, an inscriptio Symboli sancti Athanasii sit revera hujus sancti Patris in totum, vel in partem; an canticum Te Deum laudamus merito Ambrosio et Augustino ascribatur, et alia simillima. Si igitur haec a Patribus et doctoribus transcripta in trutinam post tot transacta saecula reducuntur, quid miramur menda et inversiones clausularum et orationum in officio Gothico inveniri, partim tempore Mahumeticae dominationis, partim immediate post ipsam excussam transcripto?

Sanctus Isidorus Breviarii Gothici non est unicus auctor, nec uno tempore liturgia quam in Missali cernimus Isidoriano instituta; ordo quoque in horis canonicis persolvendis non uno ictu fuit perpolitus, sed tractu temporis Gothici Patres et doctores partim antiquum Romanum ritum retinuere; partim ex Ambrosio et aliis Italiae doctoribus decerpsere, partimque de suo addidere; nam cum facultas cuilibet episcopo ad divini cultus ordinationem tribueretur, liberum erat insignioribus Ecclesiae praelatis orationes componere, et preces ordinare.

Ecclesia Romana plurima desumpsisse ex aliis orbis Ecclesiis fateri non dedignatur. Idemmet Gregorius Magnus detractoribus respondit non solum in ordine missae ex Ecclesia Graeca quaedam delibasse, ut trinam Graecam repetitionem Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison, nec non Sanctus, Sanctus, Sanctus, quae illis Graecorum Agios, Agios, Agios respondent, sed etiam ex Ecclesiis Mediolanensi, Hispanica et Gallicana. Et dum Augustino, Anglorum episcopo, rescripsit, optionem assumendi ordinem e qualibet Ecclesia sive Gallicana, sive Romana, eidem indulsit.

Litaniae, seu Rogationes majores, a sancto Mamerto, Viennensi episcopo, fuerunt institutae; hymni fere omnes sunt compositi a beato Ambrosio, Hilario, Prudentio, et aliis privatis doctoribus; Commemoratio omnium defunctorum a sancto Odilone Cluniacensi abbate die 2 Novembris inducta; et tamen haec omnia Ecclesia Romana merito adoptavit.

In Symbolo quod in Ecclesia canitur, processionem Spiritus sancti a Patre et Filio per illa verba, Qui a Patre Filioque procedit, primo a Patribus in conc. III Toletano solemniter fuisse conclamatam, omnes ultro fatentur; et admodum verisimile est Romanam Ecclesiam, dum decrevit ut in fine cujusque psalmi diceretur Gloria Patri, etc., secutam fuisse Patrum Hispanorum consuetudinem in concilio IV Toletano stabilitam, ut semper in terminatione psalmorum pronuntiarentur verba Apocalypsis Gloria et honor, etc. Et si sanctus Damasus Hispanus fuit auctor, majorem vim habebit nostra assertio.

Latini a Graecis quasdam festivitates, et simul Graeci a Latinis, sunt mutuati, quin ob hoc uniuscujusque Ecclesiae officium confundatur, aut antiquitati liturgiae Romanae, vel sanctorum Gregorii Mag. Joannis Chrysost., vel Isidori, aliquid detrahatur.

Signa denique non aequivoca revelemus queis nostrum Gothicum ritum nullatenus immutatum exhibemus. Primum: Psalterium typis editum est eisdem verbis quibus invenitur exaratum in pervetusto Codice Gothico Toletano. Secundum, orationes de tempore per anni circulum, paucis verbis exceptis, cum ritu Veronensi et aliis Gothicis congruunt, ut Blanchinum et Pinium legentibus perspicuum fiet. Tertium, ordo in precibus, et denique omnia in Breviario Isidoriano apposita, cum decretis concil. IV Toletani conveniunt.

Loca sancti Isidori de divinis Officiis iterum perscrutemur, et luce meridiana clarius hunc nostrum ritum Gothicum aspiciemus. Libro I de eccl. Offic., cap. 5, loquendo de psalmis, asserit: Psalterium cantilenarum suavium ab Ecclesia frequentari, quo facilius animi ad compunctionem flectantur. En melodia, quae usque hodie in nostra Ecclesia Toletana, ut cantus Gothici exuviae. in quibusdam versiculis et responsoriis retinetur, assignato cantus melodici magistro, eum puerulos edocente, cum et haec praxis jam in aliis Ecclesiis quae cantum Gregorianum sunt in omnibus amplexatae sit oblitterata.

Transeamus ad alia sancti Isidori testimonia. Cum cap. 10, de lectionibus, prius, ut ab auditoribus lectiones percipiantur, silentium commendet, haec apponit verba: Ideo et diaconus clara voce silentium admonet. En verba quae diaconus ante lectiones in ritu Mozarabico multoties repetit hoc modo: Silentium facite, quae, ni fallor, in recentiore ordine Romano non perlegimus.

Cap. 11, de libris Testamentorum pro certo supponit pronuntiari, et cantari lectiones ex utroque Testamento, Veteri et Novo; et hoc quidem in sacrificio missae secundum ritum Gothicum adamussim servatur; nam prima Epistola de Veteri, et secunda de Novo Testamento desumitur.

Tandem, ut alia praetereamus, cap. 13, de laudibus, hoc est alleluia, seu lauda, ut sacerdotes Mozarabici vocant, ait sanctus doctor: In Africanis regionibus non omni tempore, sed tantum Dominicis diebus, et quinquaginta post Resurrectionem ALLELUIA cantatur pro significatione futurae Resurrectionis et laetitiae; verum apud nos, secundum antiquam Hispaniarum traditionem, praeter dies jejuniorum, vel Quadragesimae, omni tempore canitur ALLELUIA; scriptum est enim: SEMPER LAUS EJUS IN ORE MEO. En fundamentum et ratio quare Mozarabici etiam in missa defunctorum canunt alleluia, quod tot ante retro saeculis in Ecclesia Romana in desuetudinem abiit.

In canticis mss. hujus nostri Breviarii animadverte a cantico LVIII usque ad ultimum exclusive, et postquam adnotatur liber sacrae Scripturae e quo desumptum est, apponi hanc notam in primo: XVIII. Praeceptum; in sequenti: XXXV. In tuo, et in margine hoc signum, quod in nostris Mss. significat matutinum; ut indicarent lectoribus cantica laudibus praefinita, et simul antiphonas psalmis respondentes: videsis haec verba praeceptum, in tuo, esse principium antiphonarum quae praecedunt psalmos; idemque accidit in canticis.

Sabbato Dominicae tertiae Quadragesimae, ad horam tertiae, assignatur lectio desumpta ex cap. XXIV Prov.; et in illo vers.: Septies cadit justus, adjicitur verbum in die, quod non reperies in Vulgata, aut alia translatione Bibliorum.

Feria 5 ante Pentecosten prima ad nonam oratio clarissime videtur deducta ex sancto Aug. ad illa verba psalm. LXXI: Suscipiant montes pacem, et colles justitiam; quae verba ita interpretatur sanctus doctor, tract. I super Evang. sancti Joan.: Montes excelsae animae sunt, colles parvulae animae sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere justitiam. Quae est justitia, quam colles excipiunt? fides . . . . Non autem exciperent minores animae fidem, nisi majores animae, quae montes dictae sunt, ab ipsa sapientia illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt.

En quomodo oratio Breviarii Gothici mirabili brevitate praefatam expositionem complectitur: Suscipiant montes, inquit, pacem . . . . . qui primordiali radio inlustrati sunt fidei, ut ex sublimitate sanctorum descendat justitia collium; et si percurreris officium Gothicum Isidorianum, auctoritatibus sancti Augustini refertum invenies.

In officio mortuorum hujus nostri Breviarii Gothici ponuntur preces cum superscriptione Abicidaria, et antea Psalmi David, absque numeratione, sed solum insequendo litteras abecedarii, ita ut sub unoquoque inscripto psalmo tantum inveniantur versiculi incipientes sub una eademque littera, desumendo eos ex toto Psalterio Davidico; exempli causa, primus psalmus mortuorum incipit: Eripe animam meam ab impio, et caeteri versiculi sub eadem littera E incipiunt; secundus psalmus incipit: Usquequo exaltabitur, et cum littera U prosequuntur omnes versiculi. Totum hoc conforme est compositioni psalmi adversus Donatistas ab Augustino facti sub litteris abecedarii; et ob hoc nuncupatur psalmus abecedarius, licet in Editione cardinalis Ximenii, et in praesenti, ne longiores fierent, quidam versiculi non comprehendantur sub una littera.

Ex duobus libris sancti Isidori de Origine officiorum, plurima desumpsit Babanus Maurus; et Patres in Aquisgranensi synodo coacti, cum sibi regulam canonicorum scribendam sumpsissent, cernentes valde utiles et accommodatos libros sancti Isidori de Officiis, ad reformandos et instruendos viros, in suam illam regulam fere eos transcripserunt; propterea Isidorum clero, et monachis non tantum in Hispaniis, sed aliis provinciis normam praescripsisse, tuto asserimus.

Ex his omnibus liquet Breviarium Mozarabicum a cardinali Ximenio secundum regulam beati Isidori recte inscriptum fuisse; hic enim sanctus Doctor, licet auctor ritus non fuisset, sicut nec Gregorius Magnus cantus Gregoriani, tamen a correctoribus et ordinatoribus nomenclaturam sumpsere; nec Dionysius Exiguus fuit primus computator cursus anni solaris et lunaris ad Paschatis celebrationem; nec Gratianus primus fuit canonum compilator; nec Baronius primus Annalium ecclesiasticorum scriptor; et jure sibi talia nomina vindicavere, cum propter suas lucubrationes majori studio elaboratas, tum ob majorem ordinem et materiae dispositionem: pariter noster Isidorus, licet non primus liturgiae Gothicae institutor, nec horarum canonicarum auctor, fuit saltem utriusque ordinator et corrector.

Indulgeat, quaeso, prudentissimus lector temporum injuriae, vicissitudini rerum, varietati dominorum Hispaniae: et placido vultu perleget variantes lectiones, quibus historici premuntur, et liturgici innodantur, ut ad scopum veritatis pervenire valeant.

Solertia ad praesentem editionem nobis praestita parum profuisset, si aliorum consilio et opera non levaremur; scito ergo nec sumptui nec labori pepercisse: Toleti cœgimus cœtum sapientum virorum dignitatum et canonicorum hujus nostrae sanctae Ecclesiae; Matritique alios valde probatos viros consuluimus, de quibus unus praecipue invigilavit in cavendis typographicis mendis.

Si tot tantisque pervigiliis adhuc, perspicacissime lector, in aliquo offenderis, ne antevertas judicium, nisi prius proprio intuitu autographa rimeris. Vale.

Inicio página

CANTUS EUGENIANI SEU MELODICI

EXPLANATIO

Facta a D. HIERONYMO ROMERO, S. Ecclesiæ Toletanæ
Hispaniarum Primatis Portionario, et Cantus
Melodici Magistro.

Cantus antiquus satis compositus, et ferme moderno æqualis Apud omnes constat systema maximum, immutabile diatonicum, seu Pythagoricum et perfectum, apud Veteres celebre, Nortem fuisse seu Polum, quo omnis cantus ecclesiasticus directus est, et ordinatus. Quindecim chordis constabat, quas in quinque partiebantur tetrachordos, quibus ordinabant suas compositiones tam harmonicas et regulatas, sicut nos ordinamus nostras. Finales chordæ tonorum eædem erant ac quæ a neotericis observantur; regulare uniuscujusque toni sæculorum idem respective cum eo quo ad præsens utimur; denique quidquid ad perfectam cujusque toni compositionem desideratur, in præfato systemate sive a Pythagora, sive ab Orpheo, sive ab alio auctore, cujus disquisitio non est nostri instituti, excogitato, inveniebatur; imo contendere cum quibusdam possemus, psalmorum tonos ab ipso rege Davide descendere; sed sat sit dicere Ecclesiam caute semper custodisse tonum; nam si nos claves et signa ad cognitionem et processum in cantoriis habemus, Veteres etiam suo modo clavem habebant, et infallibile signum, quo tanta firmitate canebant ut nos, quibus accedit signa claves esse universales.
Ex Veteribus, et Recentioribus signis comprobatur. Ad majorem comprobationem adverte, litteram, super quam textus procedit, esse psalmum; omnem psalmum cantari sub sæculorum illi assignato; præterea sæculorum nostro textui assignatum abs dubio esse sexti toni; aliunde sextus tonus stabilem habet sedem suam in signo F; chordæ, seu voces ex eo procedentes, hodie a nobis per proprietatem Bemol cantantur, et a Veteribus per tertium tetrachordum; igitur cum hic tam diatonicus sit, et naturalis quando cantoriam regit, sicut quando hæc regitur a signo G, inficiandum non est, attentis omnibus circumstantiis, genuinam esse intelligentiam appositam textui, et non eam quæ a cæteris signis resultat.
Primas difficultas solvitus. Objicies primo: Plures cantorias carere sæculorum, et ob hoc dignosci non valere; sed si sedulo perpendas modum quo quilibet tonus in suo diapason secundum suas majores et minores species procedit, facillime invenies quod optaveras.
Secunda difficultas a musica peritioribus facile solvitur. Objicies secundo: Difficillimum et fere impossibile esse dignoscere varios et diversos modos characterum quibus suas cantorias annotabant Veteres. Sed considera in rei veritate variationem quoad substantiam non esse, quia certe primus tonus perfectus erit, si omnem suum diapason cantoria adimpleat, quocunque modo, vel quibuscunque characteribus adnotata sit, seu descripta. Ut ergo eam dignoscere possis, scrutare si suus finalis est in D et fiet, examinatis ascensu, descensu, clausulis principalibus, et intermediis, quod non tironibus, sed peritioribus in cantu Veteri et moderno licebit.
Arte, et Reguli Cantus antiquus non carebat; ut objiciens intendit. Objicies, tertio: Apud omnes cantores notum est figuras, seu notas plani seu simplicis cantus, nec augeri, nec diminui posse, ut ex ejus constat definitione; et cum in textu superius posito diminutas videamus, arte et regula carere videtur. Verum ut hanc difficultatem enodes, animadverte cantum planum non semper simplicem esse, sed multoties mistum, ut accidit in hymnis, sequentiis, et aliis quæ in ecclesia canuntur, et simile in nostro textu contingit; nam cantu misto persæpe utebantur Gothici cantores.
Sæculorum antiqui Cantus non est revera sine figuris. Objicies, quarto: Ingressum et sæculorum nostro textui sexti toni esse assignatum; sed omnis adnotatio sæculorum fit planis figuris, et nostra illis caret; igitur est arbitraria. Ad hoc respondeo: Licet figuræ nostri textus planæ typis oculis non appareant, ut hodie appingi solent, revera tamen sunt, et omne sæculorum subjacet litteræ, et secundum dictionum longitudinem aut brevitatem littera auget aut diminuit illud.
Regulæ nostri Cantus. Ut nullus tibi remaneat scrupulus, has tibi regulas appono.
Regula Iª. Mozarabicus seu Gothicus cantus semper est mistus, regiturque sub consideratione temporis, sive mensuræ binariæ, præter hymnos, qui sunt sub ternaria mensura: et ad pleniorem intelligentiam aspice signa textus superius assignati.
IIª. Omnes figuræ solutæ, licet diverso modo adpunctæ, ut in num. 1 et 2, semibreves sunt, et uniuscujusque valor unum est tempus, seu mensura.
IIIª. Figuræ aliis duabus aut quatuor ligatæ ejus valorem diminuunt et dimidiant ita ut duæ ligatæ unam semibrevem componant. Hoc patet in nostro textu, ubi num. 3, 4, 6 et 7, et in litteris M et Q, ea tantummodo differentia quæ cernitur in num. 4, ubi ligat quatuor æquales figuras, quocunque modo sit locata; et licet figuræ litterarum M et Q alias quatuor figuras singulæ ligent, intelligendum est duas priores minimas, et alias duas semibreves esse. Hoc apertius intelligitur sequenti exemplo. Quando nos hodie in tempore minori figuras duabus semibrevibus æqualiter ligatas videmus, valorem duplicatum eis damus.
IVª. Figura quæ est sub num. 12 brevis est, primo quia ibi mediat versus; secundo; ut ibi requies aliquantula fiat ad prosequendum cantum. Ultima figura, quæ est sub littera Q, etiam brevis est, quia in ea finitur opus.
Hæc erga Cantum et ejus figuras animadversio non mea tantum, sed a celeberrimis musicis facta. Hucusque dicta ex percelebri musico didici; ibi namque in suo Mappa de omnibus figuris musicis antiquis tam organicis quam planis a sæculo salvationis nostræ secundo agitur usque ad sæculum XV inclusive; et si adhuc animus tuus vacillat, Historiam cantus musici a R. P. Joanne Baptista Martini elaboratam perlege: pag. 398, tabula 5, quosdam tonos figuris, seu punctis similibus nostris exaratos invenies.
Egomet melodico Cantu, qui in Eccl. Tolet. servatur ab infantia instructus. His accedit, me a puerulo instructum fuisse regulis cantus non solum plani et figurati, sed etiam Eugeniani, seu melodici, ut vocant, qui usque ad nostram ætatem in hac alma Toletana Ecclesia Hispaniarum primate perdurat, ita ut alternatim cum cantu Gregoriano mirabili consonantia permisceatur.
Cantus hic quare Eugenianus nuncupatur. Cantus hic a suo auctore sancto Eugenio tertio archiepiscopo Toletano temporibus regum Gothorum Eugenianus appellatur: hic etenim sanctus Pater, in arte musica peritissimus, cantum hujus ecclesiæ coordinavit, et ipsemet infantulos erudiebat, ut Gothorum Patrum historia et antiquæ icones significant. Revera cantus Eugenianus sub systemate maximo erat fundatus, et Gothicum denominamus, quia non solum usque ad invasionem Saracenorum, sed etiam tempore eorum dominationis, licet corruptus, permansit: ob id jure hæreditario hæc Ecclesia Toletana cantum Gothicum et ejus intellectum in perpetuum sibi vindicavit, et sancti Pii V decreto Missali apposito, cantum Toletanum per universam Hispaniam retineri indulsit, motus precibus nostri catholici regis Philippi II.
Ratione, et exemplia comprobatur. Cantus Eugenianus, quem nunc melodicum appellamus, duplicis modi est, glossæ simplicis, et duplicis: glossa duplici utimur ad omnes festivitates per annum; glossa simplici ad ferias, responsoria, et tractus. Exemplo res clarior fiet. En glossa duplex in graduali ad missam sanctorum apostolorum Petri et Pauli.

In festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, ad Missam.

GRADUALE.

Glossa simplex super eumdem Textum.

Ut majori qua possit perfectione canatur, observandum est primo circinum, seu mensuram brevem, sed non multo præcipitem esse debere; secundo omnia quæ tibi exhibentur sub ambabus glossis exsequi debere ligata: verum nunquam punctum aliquod feries, quia melodiam tolles. Tertio trinita, quæ assignatur his litteris tri, non debere plus temporis perdurare quam valor figuræ super quam posita sunt, sive cum punctulo sit, sive absque illo perduraret. Quarto nusquam in puncti alicujus glossa, nec in atomo a punctuatione discedes, quia in hoc exstat præfati cantus harmonicum melos.

Qui de expositione textus, sive de glossa cantus Eugeniani dubius sit, ad hanc Ecclesiam Toletanam accedat, et post tot transacta sæcula memoriam ejus retineri mirabitur.

Inicio página

KALENDARIUM GOTHICUM / CALENDARIO GÓTICO

Breve explicación de las tablas


JANUARIUS / ENERO

Habet dies 31, luna 30. Nox habet horas 16, dies vero 8.
Jam prima dies estis, et septima fine minetur.

Aureus numer.        
III A Kal. 1 CIRCUMCISIO DOMINI. Sex capparum. +
  b IV 2 Officium jejuniorum Kalendarum Januarii observatur his tribus diebus.
XI c III 3  
  d II 4  
XIX e Non. 5 Vigilia.
VIII f VIII 6 Epiphania Domini. Sex capparum.
  g VII 7 Juliani et Basilissæ vel comitum ejus. Quatuor capparum.
XVI A VI 8  
V b V 9  
  c IV 10  
XVIII d III 11  
II e II 12  
  f Idus. 13 OCTAVA EPIPHANIÆ. Quatuor capparum. Sanctorum Quadraginta martyrum. Novem lectionum.
X g XIX 14       Kalendas Februarii.
  A XVIII 15  
XVIII a XVII 16  
VII b XVI 17  
  d XV 18  
XV e XIV 19 Sebastiani et ejus comitum. Sex capparum.
IV f XIII 20 Agnetis et Emerentianæ virginum. Novem lectionum.
  g XII 21 Fructuosi Augurii et Eulogii. Novem lectionum.
VII A XI 22 Vincentii martyris. Quatuor capparum.
I b X 23  
  c IX 24  
IX d VIII 25 Babilæ episcopi, et trium puerorum. Novem lectionum.
  e VII 26  
XVII f VI 27  
VI g V 28 Tyrsi martyris. Novem lectionum.
  A IV 29  
XIV b III 30  
III c II 31  

Inicio páginaÍndice Calendario

FEBRUARIUS / FEBRERO

Habet dies 28, luna 27. Nox habet horas 14, dies vero 10.
Ast Februarii quarta est, praecedat tertia finem.

Aureus numer.        
  d Kal. 1  
XI e IV 2 PURIFICATIO SANCTÆ MARIÆ. Sex capparum.
XIX f III 3  
VIII g II 4  
  A Non. 5 Agathæ virginis et martyris. Sex capparum.
XVI b VIII 6  
V c VII 7 Dorotheæ virginis et martyris. Sex capparum.
  d VI 8  
XIII e V 9  
II f IV 10  
  g III 11  
X A II 12 Eulaliæ virginis Barchinonensis Novem lectionum.
  b Idus. 13  
XVIII c XVI 14       Kalendas Martii
VII d XV 15       Sol in piscibus.
  e XIV 16  
XV f XIII 17  
IV g XII 18  
  A XI 19  
XII b X 20  
I c IX 21  
  d VIII 22 Cathedra sancti Petri. Sex capparum.
IX e VII 23  
  f VI 24 MATHIÆ Apostoli. Sex capparum.
XVII g V 25  
VI A IV 26  
  b III 27  
XIV c II 28  
Locus bissexti in anno bissextili quacumque die evenerit festum sancti Mathiae in tali jejunetur vigilia ejus, et in sequenti die celebretur, et servetur festum; et si Sabbato evenerit, ipso Sabbato celebretur et jejunetur vigilia ejus, et servetur in sequenti die Dominico.

Inicio páginaÍndice Calendario

MARTIUS / MARZO

Habet dies 31, luna 30. Nox habet horas 12, dies vero 12

Aureus numer.        
III d Kal. 1  
  e VI 2  
XI f V 3 Hemeterii et Celedonii martyrum. Quatuor capparum.
  g IV 4  
XIX A III 5  
VIII b II 6  
  c Non. 7  
XVI d VIII 8  
V e VII 9  
  f VI 10  
XIII g V 11  
II A IV 12  
V b III 13  
X c II 14  
  d Idus. 15  
XVIII e XVII 16       Kalendas Aprilis.
VII f XVI 17  
  g XV 18  
XV A XIV 19  
IV b XIII 20  
  c XII 21  
XII d XI 22  
I e X 23  
  f IX 24  
IX g VIII 25  
  A VII 26  
XVII b VI 27  
VI c V 28  
  d IV 29  
XIV e III 30  
III f II 31  

Inicio páginaÍndice Calendario

APRILIS / ABRIL

Habet dies 30, luna 29. Nox habet horas 10, dies vero 14.

Aureus Numer.        
  g Kal. 1  
XI A IV 2  
  b III 3  
XIX c II 4  
VIII d Non. 5  
XVI e VIII 6  
V f VII 7  
  g VI 8  
XIII A V 9  
II b IV 10  
  c III 11  
X d II 12  
  e Idus 13  
XVIII f XVIII 14       Kalendas Maii.
VII g XVII 15  
  A XVI 16 Sanctæ Engratiæ, vel decem et octo martyrum.
XV b XV 17  
IV c XIV 18  
  d XIII 19  
XII e XII 20  
I f XI 21  
  g X 22  
IX A IX 23  
  b VIII 24  
XVII c VII 25  
VI d VI 26  
  e V 27  
XIV f IV 28  
III g III 29  
  A II 30  

 

Inicio páginaÍndice Calendario

MAJUS / MAYO

Habet dies 31, luna 30. Nox habet horas 8, dies vero 16.

Aureus numer.        
XI b Kal. 1 Torquati et comitum ejus episcoporum. Novem lectionum.
  c VI 2 Felicis diaconi Hispalensis. Novem lectionum.
XIX d V 3 Inventio sanctæ Crucis. Sex capparum.
VIII e IV 4  
  f III 5  
XVI g II 6  
V A Non. 7  
  b VIII 8  
XIII c VII 9  
II d VI 10  
  e V 11  
X f IV 12  
  g III 13  
XVIII A II 14  
VII b Idus. 15  
  c XVII 16       Kalendas Junii.
XV d XVI 17  
IV e XV 18  
  f XIV 19  
XII g XIII 20 Sanctorum Cyriaci et Paulæ martyrum.
I A XII 21  
  b XI 22  
IX c X 23  
  d IX 24  
XVII e VIII 25  
VI f VII 26  
  g VI 27  
XIV A V 28  
III b IV 29  
  c III 30  
XI d II 31  

Inicio páginaÍndice Calendario

JUNIUS / JUNIO

Habet dies 30, luna 29. Nox habet horas 6, dies vero 18.

Aureus numer.        
  e Kal. 1  
XIX f IV 2  
VIII g III 3  
XVI A II 4  
V b Non. 5  
  c VIII 6  
XIII d VII 7  
II e VI 8  
  f V 9  
X g IV 10  
  A III 11  
XVIII b II 12  
VII c Idus. 13  
  d XVIII 14       Kalendas Julii.
XV e XVII 15  
IV f XVI 16  
  g XV 17 Adriani atque Nataliæ. Novem lectionum.
XII A XIV 18  
I b XIII 19 Gervasii et Protasii martyrum. Novem lectionum.
  c XII 20  
IX d XI 21  
  e X 22  
XVII f IX 23 Dominica pro adventu sancti Joannis Baptistæ.
VI g VIII 24 Nativitas sancti Joannis Baptistæ. Sex capparum.
  A VII 25  
XIV b VI 26  
III c V 27 Sancti Zoili martyris.
  d IV 28  
XI e III 29 Apostolorum Petri et Pauli. Sex capparum.
  f II 30  

Inicio páginaÍndice Calendario

JULIUS / JULIO

Habet dies 31, luna 30. Nox habet horas 8, dies vero 16.

Aureus numer.        
XIX g Kal. 1  
VIII A VI 2  
  b V 3  
XVI c IV 4  
V d III 5  
  e II 6  
XIII f Non. 7  
II g VIII 8  
  A VII 9  
X b VI 10  
  c V 11  
XVIII d IV 12 Sanctæ Martianæ Virginis. Novem lectionum.
VII e III 13  
  f II 14  
XV g Idus. 15  
IV A XVII 16       Kal. Augusti.
Justæ et Rufinæ virginum et martyrum. Quatuor capparum.
  b XVI 17  
XII c XV 18  
I d XIV 19  
  e XIII 20  
IX f XII 21 Sperati vel comitum ejus. Novem lectionum.
  g XI 22  
XVII A X 23  
X b IX 24 Christinæ virginis et martyris. Novem lectionum.
  c VIII 25 Christophori et comitum ejus martyrum. Novem lectionum.
XIV d VII 26  
III e VI 27  
  f V 28  
XI g IV 29  
XIX A III 30 Sancti Cucufati martyris.
  b II 31  

Inicio páginaÍndice Calendario

AUGUSTUS / AGOSTO

Habet dies 31, luna 30. Nox habet horas 10, dies vero 14.

Aureus numer.        
VIII c Kal. 1 Felicis martyris. Novem lectionum.
XVI d IV 2  
V e III 3  
  f II 4  
XIII g Non. 5  
II A VIII 6 Sanctorum Justi et Pastoris martyrum.
  b VII 7  
X c VI 8  
  d V 9  
XVIII e IV 10 Sancti Laurentii martyris. Sex capparum.
VII f III 11  
  g II 12  
XV A Idus. 13 Hippolyti martyris. Quatuor capparum.
IV b XII 14       Kalendas Septembris.
  c XVIII 15 ASSUMPTIO SANCTÆ MARIÆ.. Sex capparum.
XII d XVII 16  
I e XVI 17  
  f XV 18  
IX g XIV 19  
  A XIII 20  
XVII b XII 21  
VI c XI 22  
  d X 23  
XIV e IX 24 Bartholomæi apostoli. Sex capparum.
III f VIII 25 Genesii martyris. Novem lectionum.
  g VII 26 Gerontii episcopi. Novem lectionum.
XI A VI 27  
XIX b V 28 Augustini episcopi et doctoris. Sex capparum.
  c IV 29  
VIII d III 30  
  e II 31  

 

Inicio páginaÍndice Calendario

SEPTEMBER / SEPTIEMBRE (*)

Habet dies 30, luna 29. Nox habet horas 12, dies vero 12.

Aureus numer.        
XVI f Kal. 1  
V g IV 2  
  A III 3  
XIII b II 4  
II c Non. 5  
  d VIII 6  
X e VII 7  
  f VI 8  
XVIII g V 9  
VII A IV 10 Officium jejuniorum Kalendarum Septembrium ante festum sancti Cypriani observatur his tribus diebus.
  b III 11  
XV c II 12  
IV d Idus. 13  
  e XVIII 14       Kalendas Octobris. Cypriani. Novem lectionum.
XII f XVII 15  
I g XVI 16 Euphemiæ virginis et martyris. Novem lectionum.
  A XV 17  
IX b XIV 18  
  c XIII 19  
XVII d XII 20  
VI e XI 21 Matthæi Apostoli. Sex capparum.
  f X 22  
XIV g IX 23  
III A VIII 24 Decollatio sancti Joannis Baptistæ. Sex capparum.
  b VII 25  
XI c VI 26  
XIX d V 27  
  e IV 28  
VIII f III 29 Michaelis archangeli. Sex capparum.
  g II 30 Hieronymi presbyteri et confessoris. Sex capparum.
(*) NOTA. Se ha corregido la errata que había en el Breviarium por la que, al haberse desplazado la última columna hacia arriba, las fechas a partir del día 14 no concordaban.

Inicio páginaÍndice Calendario

OCTOBER / OCTUBRE

Habet dies 31, luna 30. Nox habet horas 14, dies vero 10.

Aureus numer.        
XVI A Kal. 1 Sanctorum Verissimi, Maximæ et Juliæ, martyrum.
V b VI 2  
XIII c V 3  
II d IV 4  
  e III 5  
X f II 6  
  g Non. 7  
XVIII A VIII 8  
VII b VII 9  
  c VI 10  
XV d V 11  
IV e IV 12  
  f III 13 Sanctorum Fausti, Januarii et Martialis, martyrum.
XII g II 14  
I A Idus. 15  
  b XVII 16       Kalendas Novembris.
IX c XVI 17 Sanctorum Cosmæ et Damiani martyrum.
  d XV 18 Lucæ Evangelistæ. Sex capparum.
XVII e XIV 19  
XI f XIII 20  
  g XII 21  
XIV A XI 22  
III b X 23 Servandi et Germani martyrum. Novem lectionum.
  c IX 24  
XI d VIII 25  
XIX e VII 26  
  f VI 27 Vincentii, et Sabillæ, et Chrystetæ, martyrum. Sex capparum.
VIII g V 28 Apostolorum Simonis et Judae. Sex capparum.
  A IV 29  
XVI b III 30 Sancti Marceli matyris.
V c II 31  

Inicio páginaÍndice Calendario

NOVEMBER / NOVIEMBRE

Habet dies 30, luna 29. Nox habet horas 14, dies vero 10.

Aureus numer.        
  d Kal. 1  
XIII e IV 2  
II f III 3  
  g II 4  
X A Non. 5  
  b VIII 6  
XVIII c VII 7 Officium jejuniorum Kalendarum Novembrium ante festum sancti Martini observatur his tribus diebus.
VII d VI 8  
  e V 9  
XV f IV 10  
IV g III 11 Martini episcopi et confessoris. Sex capparum.
  A II 12 Æmiliani abbatis. Novem lectionum.
XII b Idus. 13  
I c XVIII 14       Kalendas Decembris.
  d XVII 15  
IX e XVI 16  
  f XV 17 Aciscli et Victoriæ martyrum. Novem lectionum.
XVII g XIV 18 Sancti Romani martyris.
VI A XIII 19 Sancti Crispini episcopi et confessoris. Novem lectionum.
  b XII 20  
XIV c XI 21  
III d X 22 Cæciliæ virginis et martyris. Sex capparum.
  e IX 23 Clementis papae et martyris. Sex capparum.
XI f VIII 24  
XIX g VII 25  
  A VI 26  
VIII b V 27  
  c IV 28  
XVI d III 29 Saturnini martyris. Sex capparum.
V e II 30 Sancti Andreæ Apostoli. Sex capparum.

Inicio páginaÍndice Calendario

DECEMBER / DICIEMBRE

Habet dies 31, luna 30. Nox habet horas 16, dies vero 8.

Aureus numer.        
XIII f Kal. 1  
II g IV 2  
  A III 3  
X b II 4 Barbaræ virginis et martyris. Sex capparum.
  c Non. 5  
XVIII d VIII 6 Sancti Nicolai episcopi et confessoris. Quatuor capparum.
VII e VII 7  
  f VI 8  
XV g V 9 Leocadiæ virginis. Sex capparum.
IV A IV 10 Eulaliæ virginis et martyris. Novem lectionum.
  b III 11  
XII c II 12 Eugeniæ virginis et martyris.
I d Idus. 13  
  e XIX 14       Kalendas Januarii.
Justi et Abundi martyrum. Novem lectionum.
IX f XVIII 15  
  g XVII 16  
XVII A XVI 17  
VI b XV 18 ANNUNTIATIO SANCTÆ MARIÆ VIRGINIS. Sex capparum.
  c XIV 19  
XIV d XIII 20  
III e XII 21 Thomæ Apostoli. Sex capparum.
XI f XI 22  
  g X 23  
XIX A IX 24  
  b VIII 25 Nativitas Domini nostri Jesu Christi. Sex capparum.
VIII c VII 26 Stephani martyris. Sex capparum.
  d VI 27 Joannis Apostoli et Evangelistæ. Sex capparum.
XVI e V 28 Sanctorum Innocentum. Sex capparum.
V f IV 29 Jacobi fratris Domini. Sex capparum.
  g III 30 Jacobi fratris Joannis Apostoli et Evangelistæ. Sex capparum.
XIII A II 31 Columbæ virginis. Novem lectionum.

 

Inicio páginaÍndice Calendario

REGULA.

Incipiunt Horae canendae vel recitandae secundum REGULAM Maximi Doctoris Hispaniae Beatissimi Isidori, ac egregii confessoris Ildephonsi Toletani Praesulis magistri, non pro ut antiqui ea Regula fruebantur simpliciter, sed secundum quid: nam antiquitus duodecim erant Horae assuetae in die, ut in Libris antiquis ostenditur; praeter quaedam alia, quibus ipsi Antiqui utebantur in nocte, scilicet in principio noctis, et ante lectum, et in aequinoctio sive in medio noctis, et in surrectione lecti; quae quidem apud modernos abjecta, et resecta sunt: sed eo modo, quod moderni eam prosequuntur, et exercent, prout in processu patebit. Et quia pauci sunt, qui Ordinem ipsarum Horarum custodire, et ordinare sciant propter negligentiam, et multorum incuriam; eo quod non curant nisi de redditibus Ecclesiae recipiendis; et quia plura bona aedificia de facili corruunt post multum temporis lapsum, nisi sibi remedium adhibeatur: idcirco quidam imperitus Clericus et indignus, considerans istud Opus Sanctum ac plenissime devotum, et a tanto Praesule divina mente gratia editum, ne evanescat, sed in memoriam hominum redeat, tactus motu et instinctu pietatis, ad gloriam et laudem Trinitatis, et Jesu, et Mariae Matris, et honorem Summi Praedicti Confessoris, et ad illuminationem praesentium Clericorum, et futurorum, juxta suae scientiae paupertatem, et sui intellectus imbecillitatem, Divino auxilio invocato, eoque praefulgenti, hanc Normam, prout sequitur, condere laboravit, et de littera Gothica hunc Codicem transtulit, et reportavit.

 

REGULA SEQUITUR TALIS.

Dies, sive sit Festivalis, sive privata, semper Horae incipiunt in Vesperis, ante diem; et initium, sive principium fit per invocationem Jesu Christi, Oratione Dominica praecedente, submissa voce sic dicendo: Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison. Pater noster. Et alta voce: In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. R/. a circunstantibus. Deo gratias: et Presbyter dicit: Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum Spiritu tuo. Et Ordo Vesperorum, sive sit Festum, sive non, sequitur per hunc modum: Primo dicitur Psalmus, sive Vespertinum, quod idem est; quo finito, Presbyter dicit: Dominus sit semper vobiscum; R/. Et cum. Et statim dicitur Sonus, si sit Festum; quia dies Feriatis caret Sono: nisi in tempore Resurrectionis, qui propter solemnitatem dicitur: Quo finito; Dominus sit semper, ut supra, et immediate dicitur una Antiphona sine Alleluia, cum Versiculo sibi adjuncto, et cum Gloria Patri ut inferius in suo loco patebit; Iterum, Dominus sit semper, etc. Et continuo dicitur alia Antiphona, cum Alleluia, quae Lauda dicitur, cum Versiculo sibi adjuncto, et Gloria Patri: quibus peractis, sequitur Hymnus: Ipso finito, sequitur Deprecatio, seu Supplicatio, etc. Oremus Redemptorem; Statim sequitur Capitula, oratione Dominica succedente, scilicet: Pater noster. Et ne nos. Sed libera. A malo nos libera, et dicatur, ut scriptum est in ordinatione Horarum. Et statim sequitur Benedictio, antecedendo: Humiliate vos benedictioni: et continuo sequitur Lauda cum Versiculo sibi adjuncto, et Gloria: Qua peracta, debet dici una Oratio de Matutinis, quamcumque recitans voluerit, excepta prima, quae jungitur Matutinario, quae numquam mutatur de suo proprio loco; Et statim fiunt Commemorationes, quae sunt in consuetudine, vel accidunt de novo. Et scias, quod in Vesperis debes tu, vel quicumque voluerit istam Regulam, vel Officium hujus Regulae exercere, in modum praedictum procedere. Licet plura sint Vespertina, Soni, Antiphonae, et Laudes in ordinatione historiarum, non debet dici nisi unum Vespertinum vel Psalmum, quod idem est, et una Lauda. Antiphona est, quae dicitur sine Alleluia; et Lauda, quae cum Alleluia dicitur: Et hoc intelligitur in Festivitatibus, quae non habent Proprietates; quia in illis, quae habent, oportet ita dicere, sicut ibi ordinatum est; quia aliquae Festivitates sunt, quae excedunt istum modum in Antiphonis, et Orationibus. In Matutinis similiter est incipiendum, ut in Vesperis: et sequitur Matutinarium, et psalmus, Miserere mei Deus, cum Oratione sibi juncta, et tres Antiphonae, cum suis Orationibus, statim sequitur: R/. in aliquibus Festivitatibus cum Oratione, scilicet solemnibus; postea Canticum; postea Benedictio; postea Sonus; postea Laudes: Statim sequitur Prophetia; et continuo Hymnus; et inde sequitur Supplicatio, scilicet, Oremus Redemptorem: postea Capitula, postea Lauda, quae dicitur in fine Vesperorum: et statim dicitur Benedictio, quae in Vespera dicta fuit; et statim fiunt Commemorationes, quae sunt in consuetudine: nisi sint solemnes Festivitates. Et Vesperis finitis, dicitur: Vespere, mane, et meridie, cum sua Oratione; et in Matutinum, Ad annuntiandum mane, cum Oratione sequente: et in Completoriis, Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi, cum Oratione sibi juncta: et sic implentur praedictae Horae, exceptis Dominicis diebus quia in principio Matutinorum alia est ordinatio; quia dicta oratione Dominica, et In nomine Domini nostri Jesu Christi, etc., incipimus et dicimus Hymnum, Aeterne rerum Conditor, cum sua Oratione sequente; Et statim sequuntur tres Psalmi, scilicet: Domine, quid multiplicati sunt? Miserere mei, Deus, secundum, et Miserere mei LVI, cum suis Antiphonis; et inde Oratione quae sequitur; et inde omnia alia, ut in aliis Matutinis. Et si in diebus Dominicis principalibus, qui quasi historiales habentur, utpote in Adventu, vel in Quadragesima, vel in talibus quae mutari non possunt, aliquod Festum evenerit, mutetur Festum, et alia die sequenti celebretur. Et si forte sequenti die aliud Festum magis solemne evenerit, de eo dicatur: et proximiori die privato celebretur aliud. Et si illud Festum, de quo praesenti celebratur, valentius sive majoris solemnitatis fuerit, quam illud de quo debet fieri celebratio de isto principali Festo dicantur Vesperae: ita quod Lauda ultima, cum Oratione Matutinali, sit de Festo futuro celebrando, vel de eo, quod sequenti die debet celebrari. Et si talia Festa evenerint, quae habent Octavarium secundum Regulam Gregorianam, utpote Festum Sanctae Mariae, et Sancti Joannis, et Apostolorum Petri et Pauli, et similium, ob reverentiam ipsorum, diebus privatis interpositis, de solemnitatibus illis Horas celebrare oportet; licet non ita solemniter; praeterquam in Octava die. Et si in illa die Octavarii fuerit aliquod Festum, dicatur de Octavario in praecedenti die. Et si forte in una die duo Festa aequalia, vel quasi, evenerint, ut sunt Festum Philippi et Jacobi, Festum Sancti Torquati, vel similia; Festum, de quo habetur Proprietas, debet celebrari, nisi fuerit Vocatio illius Festi in illa Ecclesia; quia illud debet solemnizari, de quo habetur Vocatio; et in sequenti, de alio. Et si Dominicis diebus concurrentibus, Festum evenerit, praetermittatur dies Dominicus; quia satis habebit locum per annum, et Festum ipsa die celebretur. Item de Jejuniis in suis locis videbis.

 

Inicio página

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

INCIPIT

BREVIARIUM

AD DEBITE PERSOLVENDUM

DIVINUM OFFICIUM

SECUNDUM REGULAM

BEATISSIMI ISIDORI

ARCHIEPISCOPI HISPALENSIS.

 

Inicio página

 1 IN DOMINICO PRIMO
ADVENTUS DOMINI. 

Ad Vesperos.

Incipiat Presbyter cum signo crucis.

In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace.
R/.
Deo gratias.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Isto ordine incipiantur omnia officia, excepto de defunctis.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum, P. Laudabile nomen Domini.

V/. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in aeternum.
P. Laudabile nomen Domini.

Oratio.

Deus, cujus nomen est benedictum a solis ortu usque ad occasum, reple cor nostrum scientia, et ori nostro tuae laudis officia deputa: ut, sicut omne per aevum debito honore benedicetis, ita ab ortu solis usque ad occasum consono cunctorum ore lauderis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Et nota, quod in fine omnium Orationum debet semper dici modo supradicto.

Sono.

Venite, exultemus Domino: jubilemus Deo salutari nostro.

V/. Praeoccupemus faciem Dei in confessione, et in psalmis.
P. Jubilemus Deo.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Antiphona. Alleluia. Audite, populi omnes, quia Dominus egrediens de loco suo, descendet, conculcans extrema terrae. V/. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Quia Dominus egrediens. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. P. Et descendet, conculcans.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum, etc.

Lauda. Alleluia. Mitte nobis auxilium de sancto: et de Sion tuere nos, Domine. P. In quacumque die invocaverimus te, alleluia, alleluia. V/. Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur. P. Et de Sion tuere nos, Domine. V/. Gloria, et honor, etc. P. In quacumque die invocaverimus.

Hymnus.

   Christi caterva clamitet
Rerum parenti proximas,
Quas esse sentit, gratias,
Laudesque promat maximas.

   Vatum poli oracula
Perfecit olim tradita,
Cum nos redemit unicus
Factoris orbis Filius.

   Verbum profectum, proditum
Tulit reatum criminum;
Sumensque nostrum pulverem,
Mortis peremit principem.

   A matre natus tempore; 2
Sed sempiternus a Patre.
Duabus in substantiis
Persona sola est numinis.

   Venit Deus factus homo,
Nitescat ut cultu novo,
Renatus in nato Deo,
Factus novus verus homo.

   Natalis hinc ob gaudium
Ovans trophœo, gentium
Renata plebs per gratiam,
Hæc festa præbet annua.

   Adventus hic solemnibus
Votis feratur omnibus,
Quos sustinere convenit,
Tanti Dei gloriam.

   Secundus ut cum cœperit,
Orbemque terror presserit;
Succurrat hæc humillima
Susceptoris dignitas.

   Deo Patri sit glória
Ejúsque soli Fílio
Cum Spíritu Paráclito,
In sempiterna sæcula.
Respondeat Chorus. Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia adventus sui propitius justificare dignetur.
R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Dicat Presbyter. Kyrie eleison.
R/. Christe eleison. Kyrie eleison.

Notandum est, quod post Supplicationem debent dici isti Kyrie eleison, ut supra dictum est.

Capitula.

Audivimus, Christe; confitemur, et credimus, quod de sinu Patris egrediens, veneris, ut carnis nostrae vestibulo cingereris; liberaturus, scilicet susceptae incarnationis mysterio, quod perierat naturae vitiatae contagio. Fac nos, praenuntiata adventus tui gaudia, promptissima surrectionis devotione excipere: ut, quia tu e loco patrio secretoque progrediens salvaturus homines, humanitus properasti ad publicum; nos e loco criminis exeuntes, munditiores concitum divinitatis tuae prospectemus excursum: ut extrema vitae nostrae, nullius discriminis conculcatione involvens; sic provoces terrore justitiae, ut solita justifices pietate.

Pater noster, qui es in coelis.
R/. Amen.

Sanctificetur nomen tuum.
R/. Amen.

Adveniat regnum tuum.
R/. Amen.

Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra.
R/. Amen.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
R/. Quia Deus es.

Et dimitte nobis debita nostra, sicut, et nos dimittimus debitoribus nostris.
R/. Amen.

Et ne nos inducas in tentationem.
R/. Sed libera nos a malo.

Dicat Presbyter.

Liberati a malo, confirmati semper in bono tibi servire mereamur Deo, ac Domino nostro. Pone, Domine, finem peccatis nostris: da gaudium tribulatis: praebe redemptionem captivis: sanitatem infirmis: requiemque defunctis. Concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris: frange audaciam inimicorum nostrorum: exaudi, Deus, orationem servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hoc die, et in omni tempore. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia semper saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dicat Presbyter. Humiliate vos ad benedictionem.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Notandum est, quod quotiescumque venerit Liberati a malo, debet dici, sicut hic dictum est supra, usque ubi dicit: Benedictio.

Dicat Presbyter.

Benedictio.

Christus Dominus, qui ad redemptionem nostram venit, non mutatione loci, sed veritate hominis assumpti; clarificandos nos attollat in gloriam regni.
R/. Amen.

Atque idem ad redimendum veniens, redemptos nos a malis omnibus servet.
R/. Amen.

Et quoniam ipse humiliatus iniquitatem nostram abstulit; ipse gloriosus beatitudinis nobis praemia donet.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, et vivit, et omnia regit in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Et nota, quod in fine omnium Benedictionum debet dici modo supra dicto.

Lauda. Qui sedes super cherubim appare. P. Veni, et salva nos, Domine. Alleluia. V/. Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Joseph. P. Veni, et salva. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen.

P. Veni, et salva nos. 3

Oratio.

Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen; quique unum te esse innotescens Deum ac Dominum, per susceptae incarnationis mysterium venisti in regem, ut redimeres saeculum: da nobis, ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per haec evadamus muscipulam deceptoris: ut, qui Adventus tui gaudia diffuso ore praecinimus, salvatos nos, cum ad judicium veneris, te judice, gratulemur.
R/. Amen.

Per misericordiam.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace:
R/. Deo gratias.

Sequens Commemoratio debet dici in fine omnium Vesperorum per totum annum.

Lauda. Vespere, et mane, et meridie. P. Te laudamus, Domine.

Oratio.

Domine, Deus omnipotens, qui vespere, et mane, et meridie unum diem vocari jussisti; et, ut sol agnosceret occasum suum, imperasti; aperi, quaesumus, tenebras cordium nostrorum, ut, te radiante, cognoscamus te Deum verum et lumen aeternum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dicat Presbyter. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/.
Deo gratias.

Notandum, quod in fine omnium Horarum semper debet dici. In nomine Domini, ut hic supra.

AD MATUTINUM.

Hymnus.

   Æterne rerum Conditor,
Noctem diemque qui regis,
Et temporum das tempora,
Ut alleves fastidium.

   Praeco diei jam sonat
Noctis profundae pervigil:
Nocturna lux viantibus,
A nocte noctem segregans.

   Hoc excitatus lucifer
Solvit polum caligine;
Hoc omnis errorum chorus
Viam nocendi deserit.

   Hoc nauta vires colligit
Pontique mitescunt freta:
Hoc ipsa petra Ecclesiae
Canente, culpam diluit.

   Surgamus, ergo strenue,
Gallus jacentes excitat,
Et somnolentos increpat,
Gallus negantes arguit.

   Gallo canente spes redit,
Aegris salus refunditur.
Mucro latronis conditur,
 Lapsis fides revertitur.

   Jesu labentes respice,
Et nos videndo corrige:
Si respicis, lapsi stabunt,
Fletuque culpa solvitur.

   Tu lux, refulge sensibus,
Mentisque somnum discute:
Te nostra vox primum sonet,
Et ore psallamus tibi.

   Gloria Patri ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
   R/. Amen.

Oratio.

Æternum te auctorem, et Conditorem rerumque omnium Dominum omnis lingua confitetur, et credit: tu enim in principio omnia fecisti: tu ipsa petra Ecclesiae, in qua culpas nostras deflentes diluimus: tu enim in principio labentes respice, et videndo nos corrige; ut nostra vox tibi semper insonet in atriis tuis, et resolvere mereamur tibi. Propter clementiam tuam petimus, ineffabilis Deus, ut super nos vigilet custodia tua semper angelica: et venientes ad lucem cum exultatione a tuo lumine in aeternum numquam discedamus: et electis tuis in aeterna gaudia perfrui mereamur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? tu autem, Domine, susceptor meus es. Psalmus 3.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccato meo munda me. Psalmus 50.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccato meo munda me, Domine.

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me, Domine. Psalmus 56.

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me, Domine.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui credentes in te redimendo suscipis, et exaltando glorificas; plebem tuam ab injustitiae et peccatorum vinculis libera: veritatis et sapientiae tuae munere corda eorum locupleta; mentesque sanctifica: ut, sicut in coelo cum Sanctis regnat gloria, sic et in nobis maneat salus et benedictio tua.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam. 4

Antiphona. Veniet Dominus in regem: super omnem terram erit Dominus unus, P. Et nomen ejus in aeternum manet. V/. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. P. Et nomen. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et nomen.

Oratio. Deus, Dei Filius cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona 2. Veniet ad locum sanctum Dominus, quem vos vultis; et Angelus testamenti, quem vos desideratis. P. Ecce veniet Dominus omnipotens. V/. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Ecce veniet. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ecce veniet.

Oratio.

Christe, Dei Filius, qui veniens ad locum uteri Virginalis, verus Angelus testamenti agnosceris: concede nobis, ut fides, qua incarnationis tuae gaudia diffuso ore concinimus, ab omni culpae nostrae nos debito expiet, cum iterum te ad judicium venturum viderimus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Veniet desideratus cunctis gentibus, P. Et videbit eum omnis oculus. V/. Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. P. Et videbit. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et videbit.

Oratio.

Desiderate cunctis gentibus o Christe, adveniens, salva populos tibimet confitentes: ut, qui ad hoc praemium venisti, ut primum redimeres; ad hoc iterum venias: ut credentes tibi pro meritis non condemnes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Veni, clementissime Domine: succurre jam, et parce fessis: jam miserando erige oppressos. Redemisti vivos: eripe captivos. Adventum tuum omnis creatura tua expectat. P. Dum hic es, absolve reos: et dum veneris, defende nos tuos. V/. Veni, Domine, et noli tardare: relaxa facinora plebi tuae, et revoca dispersos in terram suam. P. Dum hic es. V/. Gloria, et honor Patri. R/. Veni, clementissime Domine.

Oratio.

Veni, clementissime Domine, veni; et praeroga libertatem oppressis: excita potentiam tuam; et plebem posside conquisitam: dirige vineam, quam per virum plantasti dexterae tuae: et Filium hominis, quem confirmasti tibi, advocatum pro nobis exaudi: ut lachrymarum panis modum habeat in flagellis; potusque compunctionis nostrae vires non attenuet, sed et enutriat mentes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Audiat terra verba ex ore meo. Expectetur, sicut pluvia eloquium meum, et descendant, sicut ros verba mea.

Canticum Deuteronomii. Capitulo 32.

Attende coelum, et loquar; * et audiat terra verba ex ore meo.
Expectetur sicut pluvia eloquium meum, * et descendant sicut ros verba mea,
Sicut imber super gramen, * et sicut nix supra foenum.
Quia nomen Domini invocavi: * date magnitudinem Domino Deo nostro.
Deus, vera opera ejus, * et omnes viae ejus judicia:
Deus fidelis, in quo non est iniquitas, * justus et sanctus Dominus.
Peccaverunt ei non filii immaculati: * natio prava et perversa. Haec Domino retribuisti,
Haec plebs fatua et non sapiens? * nonne hic est ipse pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
In mente habete dies saeculi, * intelligite annos nationis nationum:
Interroga Patrem tuum, et dicet tibi; * seniores tuos, et annuntiabunt tibi.
Cum dispartiret Excelsus gentes: * quemadmodum dispersit filios Adae,
Statuit terminos gentium * secundum numerum Angelorum Dei.
Facta est pars Domini, plebs Jacob: * funiculum hereditatis ejus Israel.
Sufficientem eum sibi fecit in terra deserta, * in siti caloris, ubi non erat aqua:
Circumivit eum, et erudivit eum, sicut pupillam oculi. * Quemadmodum aquila proteget nidum suum, desuper pullos suos sedens,
Extendit alas suas, et assumpsit eos, * et suscepit eos super scapulas suas.
Dominus solus deducebat eos: * et non erat cum illo deus alienus.
Imposuit in fortitudines terrae * nascentias agrorum,
Suggerunt mel de petra, * et oleum de firmissima petra.
Butyrum bovum, et lac ovium cum adipe 5 agnorum et arietum, filiorum taurorum et hircorum cum adipe renum, * frumentum, et sanguinem uvae,
Bibit vinum. Et manducavit Jacob, * et saturatus est, et recalcitravit.
Dilectus: pinguis factus est, * et dilatatus est,
Et derelinquit Deum, qui fecit eum, * et recessit a Deo salutari suo.
Et exacerbaverunt me in diis alienis, in abominationibus suis in iram concitaverunt me. * Et sacrificaverunt daemoniis, et non Deo,
Deos, quos non noverunt: * novi recentesque venerunt, quos nescierunt reges eorum.
Deum, qui te genuit, derelinquisti, * et oblitus es qui enutrivit te.
Vidit Deus, et zelatus est: * et exacerbatus est per iram filiorum suorum et filiarum.
Et dixit: Avertam faciem meam ab eis, * et ostendam quid erit eis in novissimo:
Quia natio perversa est: * filii, in quibus non est fides in ipsis.
Ipsi in zelum concitaverunt me * et non in Deum,
In ira concitaverunt me * in idolis suis:
Et ego in ira concitabo eos, et non in gentem, * in gentem insensatam irritabo eos.
Quia ignis exarsit in ira mea, * et exardescit usque ad inferos deorsum:
Comedet terra nascentias agrorum, * et inflammant fundamenta montium.
Congeram in illis mala, * et sagittas meas consummabo in eis.
Tabescent fame, et esca avium erunt, * et tensio dorsus insanabilis eis;
Dentes bestiarum immittam in eis, * cum furore trahentium super terram.
A foris interficiet natos eorum gladius, et in promptuariis timor,
Juvenis cum virgine, * lactans cum stabilito sene.
Dixi: Disperdam illos: * privabo autem ex omnibus memoriam eorum.
Nisi propter iram inimicorum suorum, * ut non sint longo tempore super terram: ut non consentiant adversarii, et dicant: Manus nostra excelsa est, et non Deus, fecit haec omnia.
Quia natio perditi consilii est, * et non est in eis disciplina,
Et non cogitaverunt intelligere; * haec percipient in futuro tempore.
Quemadmodum persequitur unus mille, * et duo commovebunt dena millia;
Nisi quia Dominus subdidit eos, et tradidit eos? * quia non est Deus noster sicut dii illorum: inimici autem nostri insensati.
Ex vinea enim Sodomorum, vitis eorum, * et propago eorum ex Gomorra:
Uva eorum uva fellis, * botrus amaritudinis ipsis.
Ira draconum vinum eorum, * et furor aspidum insanabilis.
Nonne haec congregata sunt apud me, * et signata in thesauris meis?
In diem judicii reddam in tempore, * cum titubaverit pes eorum:
Quia prope est dies perditionis eorum, * et advenient parata illis.
Quia judicabit Dominus populum suum, * et in servis suis consolabitur:
Vidit enim eos fatigatos, * et defectos in obductione, et dissolutos.
Et dixit: Ubi sunt dii tui, Israel, * in quibus confidebas in ipsis?
De quorum adipe sacrificiorum edebatis, * et bibebatis vinum libationum eorum:
Exurgant nunc et adjuvent vos, * et fiant vobis protectores.
Videte, quoniam ego sum Dominus, * et non est alius praeter me.
Ego occidam, et vivere faciam: * percutiam, et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis.
Quia tollam in caelum manum meam, et jurabo per dexteram meam, et dicam: * Vivo ego in aeternum.
Quia exacuam sicut fulgur gladium meum, * et sagittas meas consummabo in eis:
Et suscipiet manus mea judicium, * et reddam judicium inimicis, et odientibus me retribuam.
Inebriabo sagittas meas sanguine, * et gladius meus manducabit carnes,
A sanguine vulneratorum, * et captivitates a capite principum inimicorum.
Laetamini caeli simul cum eo, * et adorent eum omnes Angeli ejus:
Laetamini gentes simul cum populo ejus, * et confirment eum omnes filii Dei;
Quia sanguis filiorum ejus defendetur: * et defendet, et reddet judicium inimicis, et odientibus se retribuet, et mundabit Dominus terram populi sui.
Gloria, et honor Patri, et Filio et Spiritui sancto.
Sicut erat, etc.6

Antiphona reiteretur. Audiat terra.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictus es Deus, et benedictum nomen gloriae tuae. P. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia saecula saeculorum.

Canticum trium Puerorum. Danielis 3.

Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: * et laudabilis, et gloriosus, in saecula:
Et benedictum nomen gloriae tuae, * quod est sanctum: et laudabile, et gloriosum in saecula.
Benedictus es in templo sancto honoris tui, qui vides abyssos, et sedes super sedem regni tui, in firmamento caeli: * et laudabilis, et gloriosus in saecula.
Benedicite omnia opera Domini, caeli, * Angeli, atque omnes qui estis supra caelos;
Omnes virtutes, sol et luna, imber et ros, * omnis spiritus, ignis et aestus, noctes et dies, lux et tenebrae,
Hyems et aestus, gelationes et nives, * fulgura et nubes;
Terra, montes, et colles, * et omnia nascentia de terra;
Maria et flumina, fontes, * cete et omnia quae moventur in aquis;
Volueres caeli, bestiae et jumenta, * filii hominum, Israel: sacerdotes, servi Domini, spiritus et animae justorum, sancti et humiles corde:
Anania, Azaria, et Misael, Domino hymnum dicite, * et superexaltate cum in saecula. Amen.

P. Benedicite Dominum.
Gloria, et honor Patri, etc.
P.
Benedicite Dominum.

Sono. Venite, exultemus Domino. Require fol. 1.

Lauda. Laudate Dominum de caelis, Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia.

Psalmus 148.

Laudate Dominum de caelis: * laudate eum in excelsis.
Laudate eum omnes Angeli ejus: * laudate eum omnes virtutes ejus.
Laudate eum Sol et Luna: * laudate eum omnes stellae, et lumen.
Laudate eum caeli caelorum: * et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et ereata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: * praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, * dracones, et omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glucies, spiritus tempestatis: * qui faciunt verbum ejus.
Montes, et omnes colles: * ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiae, et universa pecora: * serpentes, et volucres pennatae.
Reges terrae, et omnes populi: * principes, et omnes judices terrae.
Juvenes, et virgines: * seniores cum junioribus laudent nomen Domini:
Quia exaltatum est nomen ejus solius. * Confessio ejus super caelum et terram:
Et exaltabit cornu populi sui. * Hymnus omnibus sanctis ejus: filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

Psalmus 149.

Cantate Domino canticum novum: * laus ejus in Ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit ipsum: * et filiae Sion exultent super regem suum.
Laudent nomen ejus in choro: * in tympano et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: * et exultabit mansuetos in salute.
Exultabunt sancti in gloria: * laetabuntur in cubilibus suis.
Exultationes Dei in faucibus eorum: et gladius bis acutus in manibus eorum:
Ad faciendam vindictam in nationibus, * increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: * et nobiles eorum in vinculis ferreis.
Ut facient in eis judicium conscriptum: * gloria haec est omnibus sanctis ejus.

Psalmus 150.

Laudate Dominum in sanctis ejus: * laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in potentatibus ejus: * laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: * laudate eum in psalterio, et cithara.
Laudate eum in tympano, et choro: * laudate eum in chordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: * laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.

Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat, etc. 7

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis. Capitulo24.

R/. Deo gratias.

Fili, qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccant: qui elucidant me, vitam aeternam possidebunt. Haec omnia liber vitae, testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et hereditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, in throno honoris sedentem in sempiternum. Qui implevit quasi Phison scientiam, et sicut Tigris in diebus novorum. Qui adimplet quasi Euphrates sensum; qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis. Qui mittit disciplinam sicut lucem: et assistens quasi Gehon in diebus vindemiae. Qui perfecit primum scire ipsam, et infirmior non investigavit eam. A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium ipsius in abysso magna. Ego sapientia effudi flumina. Ego trames aquae in messe defluo. Ego quasi fluvius Dioryx, et sicut aquaeductus exivi a paradiso. Dixi rigabo hortum meum, et inebriabo prati mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: quoniam doctrinam quasi lucem illuminabo omnibus, et narrabo illam usque in longinquum. Penetrabo inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo sperantes in Deum.

R/. Amen.

Hymnus.

   Cunctorum Rex omnipotens,
Mundum salvare veniens,
Formam assumpsit corporis
Nostrae similitudinis.

   Qui regnat cum Altissimo,
Virginis intrat uterum,
 Nasciturus in corpore,
Mortis vincula disrumpere.

   Gentes erant in tenebris.
Viderunt lumen fulgoris,
Cum Salvator advenerit
Redimere, quos condidit.

   Quem olim Vatum praescia
Cecinerunt oracula,
Nunc veniet in gloria,
Nostra ut curet vulnera.

   Laetemur nunc in Domino
Simul in Dei Filio.
Parati eum suscipere
Adventus sui gloria.
    R/. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 2.

Capitula.

Preces nostras ne despexeris, Domine: intende jam, et exaudi clementer: ut, qui voce inimici turbati dejicimur, Unigeniti tui Adveatu sacratissimo consolemur: et Fide pennigerati, velut columba, ad superna tendamus. Elonga nos, Domine, a saeculo maligno, et a laqueo inimiici custodi. Per Christum.

Pater noster. Et ne nos.

Dicat Presbyter. Liberati a malo, confirmati semper in bono tibi servire mereamur Deo, ac Domino nostro. Pone. Domine, finem peccatis nostris: da gaudium tribulatis: praebe redemptionem captivis: sanitatem infirmis, requiemque defunctis. Concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris: frange audaciam inimicorum nostrorum: exaudi, Deus, orationem servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hoc die, et in omni tempore. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia semper saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dicat Presbyter. Humiliate vos ad benedictionem.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Qui sedes. fol. 2.

Benedictio.

Christus Dominus, qui ad redemptionem nostram venit non mutatione loci, sed veritate hominis assumpti; clarificandos nos attollat in gloriam regni:
R/. Amen.

Atque idem ad redimendum veniens, redemptos nos a malis omnibus servet.
R/. Amen.

Et quoniam ipse humiliatus iniquitatem nostram abstulit, ipse gloriosus beatitudinis nobis praemia donet.
R/. Amen.

Per misericordiam, etc.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Fiat commemoratio ad Matutinum. Sequens commemoratio debet dici in omnibus Matutinis per totum annum.

Lauda. Ad annunciandum mane misericordiam tuam, P. Et veritatem tuam per noctem.

Oratio.

Mane, Domine, oratio nostra perveniat ad te. Quia suscepisti confractionem fragilitatis nostrae, concede nobis diem istum jocundum, pacificum sine scandalo, 8 sine macula: sine ulla tentatione advenientes ad vesperam, te collaudamus regem aeternum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Et fidelium animae omnium defunctorum requiescant in pace.
R/. Amen.

Exeunte Vespera.

Lauda. A solis ortu.

Sono. Venite, exultemus Domino. V/. Praeoccupemus faciem ejus P. In Domino.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo. fol. 1.

Antiphona. Veniet Dominus cum senibus de principibus populi sui P. Ad salvandos populos. V/. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Ad salvandos. V/. Gloria, et honor Patri. P. Ad salvandos.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Dexteram tuam, Deus, notam fac nobis Alleluia, P. Et eruditos corde in sapientia. Alleluia. alleluia. V/. Deus manifeste veniet: Deus noster non silebit. P. Et eruditos. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et eruditos.

Hymnus. Christi caterva clamitet.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula.

Deus, cujus aeternitas tempora praescit, et ordinat; qui in plenitudine temporum Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum nasciturum ex Virgine destinas; ut aeternus ex te sine tempore prodiens, pro nobis Conditor nasceretur in tempore; ut et nostra scilicet tempora visitet, et temporales suae immortalitatis participes reddat; assistat tibi pro nobis: ut, quos Adventu suo mirabiliter redemit, munere suo abundantissime ditet.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio.

Christus Dominus, qui per susceptae mysterium carnis notam fecit mundo gloriam suae divinitatis, adventu suo nos vivificet a delictis.
R/. Amen.

Quique in se suscepit infirmitatem nostram, ipse in nobis conferat misericordiam suam.
R/. Amen.

Et qui primum veniens humilis redemit mundum a crimine; secundo adveniens, ab omni nostro nos reatu justificet.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Deus manifeste veniet, et non silebit. Alleluia. P. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. Alleluia, alleluia. V/. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram. P. Advocavit. V/. Gloria, et honor Patri. P. Advocavit.

Oratio.

Deus Dei Filius, qui auditum faciens ab extremis terrae, mundo apparuisti in carne; restitue te ipsum mercedem fidei nostrae: ut, qui opus tuum mirabile praedicamus, mercede illa, quae coram te est, opulentius muneremur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Fiat commemoratio sicut in primis Vesperis de Adventu Domini. fol. 1.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA II
POST PRIMUM DOMINICUM
DE ADVENTU DOMINI.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Psalmus 3.

Oratio.

Multiplicati sunt, Domine, qui tribulant nos; sed tu multus es in misericordia, qui eruas nos. In nullo enim formidamur ab imminenti pressura, si tantum tua muniamur, Omnipotens, gratia.
R/. Amen.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Antiphona 1. Auditum facite, populus, in extremis terrae nomen meum, dicit Dominus: quia ecce ego venio, et gloria mea illuminabit omnes sedentes in tenebris, ut sciant universae gentes, quod ego sum Dominus. V/. Audite haec, omnes gentes: aribus percipite, qui habitatis orbem. P. Ut sciant universae. V/. Gloria, et honor Patri. P. Ut sciant universae.

Oratio. Deus, Dei Filius. Require fol. 3

Antiphona 2. Audi, Daniel, verba, quae loquor ad te: claude sermonem, et signa librum usque ad Christum ducem, P. Ut aedificetur Hierusalem, et ungatur Sanctus sanctorum in loco sanctificationis suae. V/. Audiam quid loquatur Dominus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. P. Ut aedificetur Hierusalem. V/. Gloria, et honor. P. Ut aedificetur Hierusalem. 9

Oratio.

Deus, qui Danieli illi sancto atque Prophetae, in peregrinationis recessibus constituto, futurae pietatis sacramentum revelas, et sermonem claudere praecipis, et signatum librum usque ad Christum ducem manere instituis; aperi nobis in terris pietatis tuae viscera: ut, quidquid in nobis obclusum observavit iniquitas, verborum tuorum aperiat veritas: qualiter ad ducis nostri Jesu Christi Filii tui in proximum accedentes praesepe, ab omni mereamur expiari criminum labe.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Erit opus justitiae pax, et charitas in sempiternum. R/. Et sedebit populus in pulchritudine pacis. Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. V/. Et erit firmamentum in terra; in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus; et florebunt de civitate, sicut foenum terrae. R/. Et sedebit. V/. Gloria et honor Patri, etc. R/. Et sedebit populus.

Oratio.

Nunciatam ecce vocem jocunditatis et laetitiae, quam de tua, Christe, incarnatione audivimus, ut in nobis dulciori efficiamur charitate fruentiores, imploramus tuae magnitudinis exspectantes potentiam; ut ita in nobis vocis hujus effectus usquequaque praepolleat, ut non confundamur in ea, cum manifestata nobis fuerit gloria tua. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

R/. Veni, Domine, ad liberandum plebem tuam, quia relicti sumus pauci de multis, sicut oculi tui vident. P. Et ostende nobis viam, per quam incedamus, et verbum, quod faciamus. V/. Qui regis Israel, intende; qui deducis, velut ovem, Joseph; qui sedes super cherubim, appare. P. Et ostende nobis. V/. Gloria, et honor Patri. et Filio, etc. Reiteretur R/. Veni, Domine.

In Laudibus ad Canticum

Antiphona. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum ejus inaestimabilis.

Canticum. Job ex 36. capitulo.

Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; * numerus annorum ejus inaestimabilis.
Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres, adinstar gurgitum, qui de nubibus fluunt; * qui praetexunt cuncta desuper.
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum; et fulgurare lumine suo, * desuper quoque cardines maris operiet.
Per hoc enim judicat populos, * et dat escam multis mortalibus.
In manibus abscondit lucem, * et praecipit ei, ut rursus adveniat.
Subter omnes coelos ipse considerat, * et lumen illius super terminos terrae. * Post eum rugiet sonitus,
Et tonabit vocem magnitudinis suae; * et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, * qui facit magna et inscrutabilia.
Qui praecepit nivi, ut descendat in terra; * et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae.
Quia in manu omnium hominum signat: * norint singuli opera sua.
Ingredietur bestia latibulum suum, * et in antro suo morabitur.
Ab interioribus egredietur tempestas, * et ab Arcturo frigus.
Flante Deo concrescit gelu, * et rursus latissimae funduntur aquae.
Frumentum desiderat nubes, * et nubes adspargunt lumen suum.
Quae illustrant cuncta per circuitum, * quocumque eas voluntas gubernantis duxerit,
Ad omne quod praeceperit illis, * super faciem orbis terrarum.

P. Ecce Deus magnus.
Gloria, et honor Patri, et Filio et Spiritui Sancto, etc.
P.
Numerus annorum.

Matutinarium.

Antiphona. In tuo, Deus, lumine videbimus lumen. V/. Ostende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his, qui recto sunt corde. P. In tuo, Deus, lumine. V/. Gloria, et honor Patri. P. In tuo, Deus, lumine.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus. Alleluia, alleluia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus. Alleluia.

Psalmus 150.

P. Laudate Dominum. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Laudate eum in firmamento, etc.

Prophetia. Fili, qui audit me non confundetur. Require fol. 7.

In omnibus hebdomadibus sequentibus require Prophetiam semper in quolibet Dominico propinquiori praeterito: et fiat cursus per eam in Matutinis, sive sit in prima Dominica, sive in secunda, vel in tertia, vel in quarta, seu in quinta, vel in sexta hebdomada in Adventu Domini usque ad Nativitatem ipsius. 10

Hymnus.

   Cunctarum rerum Omnipotens
Mundum salvare veniens,
Formam assumpsit corporis
Nostrae similitudinis.

    Qui regnat cum Altissimo
Virginis intrat uterum,
Nasciturus in corpore,
Mortis vincula disrumpere.

   Gloria Patri Ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 2.

Capitula.

Emitte, omnipotens Pater, de summis Coelorum claritatis tuae lumen, Dominum nostrum Jesum Christum, et nostrorum arcana irradia pectorum: ostende veritatem tuam, quae nos a falsis inimici seductionibus eruat: et plebem, quam repuleras, ipse tibi restituat.

Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos a malo.

A malo nos libera, et in tuo timore opere bono nos confirma Trinitas, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Deus manifeste veniet, et non silebit. Require fol. 8.

Oratio.

Fac nos Domine juste, et sobrie, et pie in hoc saeculo vivere, ut exspectantes beatam illam spem, et Adventum claritatis magnificentiae tuae: sic per semitas curramus justitiae, ut merito accedere possimus ad aeternam hereditatem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Commemoratio, ut in Dominico fol. 7.

Ad Vesperos omnia dicantur, ut in exeunte vespera de primo Dominico de Adventu Domini fol. 8, excepto Sono, qui in diebus feriis non debet dici, neque cantari; excepto in tempore Resurrectionis.

Hymnus.

   Verbum supernum prodiens,
 A Patre olim exiens.
Qui natus orbi subvenis
Cursu declivi temporis.

   Illumina nunc pectora,
Tuoque amore concrema;
Audito ut praeconio
Sint pulsa tandem lubrica.

   Judexque cum post aderis
Rimari facta pectoris
Reddens vicem pro abditis,
Justisque regnum pro bonis:

   Non demum arctemur malis
Pro qualitate criminis;
Sed cum beatis compotes
Simus perenni caelibes.

    Praesta Pater piissime,
Patrique compar Unice
Cum Spiritu Paraclito
In sempiterna saecula.
Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus, ut nos gratia Adventus sui propitius justificare dignetur.
R/. Praesta, eterne omnipotens Deus.

Dicat Presbyter. Kyrie eleison. R/. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula.

Exurge, Deus, qui judicas terram, et brachio fortitudinis rege, quos miserabili concedere dignatus es opere, quosque facinora aggravant vitiorum; tuarum subleva miserationum: ut justitiam tuam, quam coeli annunciant, agnoscamus, et gloriam tuam cum omnibus populis videamus: ut inhabitet gloria in terra nostra, et sit redemptio nobis, quam alacres fide credimus esse venturam.

Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos a malo. Amen.

A malo nos libera, et in tuo timore. ut supra.

Benediictio.

Christus Dominus, qui ad hoc venit, ut impietates a domo Jacob averteret; ad hoc iterum veniet, ut redeuntes ad se a mortis potestate liberet.
R/. Amen.

Et, qui dudum veniens, reconciliare dignatus est mundum; ad judicium veniens, ab omni nos poenarum liberet cruciatu.
R/. Amen.

Ut cum illo gaudeamus in gloria, quem hic pura fidei incolimus conscientia.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, et vivit, et omnia regit in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8.

Oratio. Fac nos, Domine, juste. Require fol. 11.

Inicio páginaÍndice Adviento

11
FERIA IV.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea. P. Et a peccatis meis munda cor meum.

Psalmus 50, et cum ista oratione, quae sequitur.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen. Require in fol. 3.

Antiphona 1. In illa die repleta erit terra scientia Domini, quasi aquae maris operientis: et radix Jesse, quae stat in signum populorum. P. Ipsum gentes deprecabuntur. V/. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. P. Ipsum gentes deprecabuntur. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, etc. P. Ipsum gentes.

Oratio.

Juxta est, Domine, dies Adventus, et jam in januis est terribilis hora illa judicii. Sileat ergo omnis caro a facie tua, et prolapsionis suae culpam fletibus diluat: et, quia nos ista per nos facere non valemus; per te id agere confidimus. Ideo poscimus, ut, qui electos ad te vocando sanctificas, peccatores coronandos beatitudine aeterna sustollas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus per omnem orationem, et obsecrationem in Adventum Jesu Christi Domini nostri. V/. Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. P. Per omnem orationem. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Per omnem orationem.

Oratio.

Fac nos, Domine, juste, et sobrie, et pie in hoc saeculo vivere, ut expectantes beatam illam spem et adventum claritatis magnificentiae tuae, sic per semitas curramus justitiae, ut merito accedere possimus ad aeternam hereditatem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. Consolamini, consolamini, Populus meus, dicit Dominus, Deus vester: loquimini ad cor Jerusalem, quia suscepit de manu Domini duplicia. P. Dicite civitatibus Juda. P. Ecce Deus vester in fortitudine veniet. V/. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. P. Dicite civitatibus. V/. Gloria, et honor Patri. P. Ecce Deus.

Oratio.

Christe, Dei Filius, qui et olim venisti nasciturus in carne, et iterum venies cum ducibus et principibus populi tui ad faciendum judicium in gloria majestatis; presta nobis ut cum veneris, non peccatis restituas vicem; sed pro fide, qua te credimus, aeternam nos provehas ad mercedem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R/. Veniet Dominus, et apparebit in medio filiorum populi sui: de manu impiorum liberabit eos. P. Et de morte redimet illos V/. Dominus omnipotens suscitabit nobis justum, et ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum, P. Et de morte. V/. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R/. Veniet Dominus.

IN LAUDIBUS

Antiphona. Fidelis erit domus tua. P. Et regnum tuum usque in aeternum, dicit Dominus.

Canticum. 2 Regum. Cap. 7.

Ego tuli te de pascuis sequentem greges, * ut esses dux super populum meum Israel:
Et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, * et interfeci omnes inimicos tuos a facie tua:
Fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum * qui sunt in terra.
Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, * et non turbabitur amplius:
Nec addent filii iniquita is, ut affligant eum sicut prius, * ex die qua constitui judices super populum meum Israel:
Et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: * Praedicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus.
Cumque completi fuerint dies tui, * et dormieris cum patribus tuis,
Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur ex utero tuo, * et firmabo regnum ejus:
Ipse aedificavit domum nomini meo, * et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
Ego ero ei in patrem, * et ipse erit mihi in filium:
Et fidelis erit domus tua, * et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam,
Et thronus tuus erit firmissimus jugiter.
P.
Fidelis erit.

Gloria, et honor Patri, etc.

P. Et regnum ejus.

Matutinarium.

Antiphona. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam. V/. Ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. P. Emitte lucem. V/. Gloria, 12 et honor Patri, etc. P. Emitte lucem.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: Alleluia, alleluia. Laudate eum in firmameento virtutis. Alleluia.

Psalmus 150.

Prophetia: Fili, qui audit me, non confundetur. Require fol. 7.

Hymnus. Verbum supernum prodiens. Require fol. 10.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula.

Deus, cui omnis terra praeconans jubilat laudem; cujus gloriam canora psalmi conclamant voce; cujusque terribilem in tuis operibus fatetur virtutem; notum facito salutare tuum in conspectu omnium nostrorum. Revela justitiam tuam, qua possimus te nostrum agnoscere creatorem: et esto memor misericordiae tuae, qua nostrorum criminum mereamur invenire remissionem: ut videntes salutare tuum, jubilemus tibi, hymnum cantemus in exultatione psalmum; et perfrui mereamur tuae beatitudinis praemio.

Pater noster.

A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8.

Oratio.

Salvator Domine, qui in monte Sion ascendens, Redemptor mundi per susceptam carnem ostensus es: libera populum tuum Israel ab omni inquinamento nequitiae: ut, cujus nomen in mundo innotuit gloriosum, ejus misericordia non patiatur perire animas redemptorum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis.

Commemoratio. fol. 7.

Ad Vesperos.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. V/. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in aeternum. P. Laudabile.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. et cum spiritu tuo.

Antiphona. Veniet Dominus cum senibus, et principibus.

Lauda. Dexteram tuam Deus. Require fol. 8.

Hymnus.

Vox clara ecce intonat:
   Obscura quaeque increpat,
   Pellantur eminus somnia,
   Ab aethere Christus promicat.

Mens jam resurgat torpida,
   Quae sorde extat saucia:
    Sidus refulget jam novum,
   Ut tollat omne noxium.

En sursum agnus mittitur
   Laxare gratia debitum:
   Omnes pro indulgentia
   Vocem demus cum lachrymis:

Secundo ut cum fulserit,
   Mundumque horror cinxerit;
   Non pro reatu puniat.
   Sed pius tunc nos protegat.

Praesta, Pater piissime,
   Patrique compar Unice,
   Cum Spiritu Paraclito
   In sempiterna saecula.
   Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Require fol. 2.

Capitula.

Deus, cujus faciem videre fidelis omnis intendit, et, quem venire, toto cordis desiderio concupiscit: praesta nobis, ut, cum visio humanitatis tuae apparuerit, cunctis visio divinitatis tuae nos eripiat a tormentis: ut, glorificato in corpore majestatis tuae praesentiam contuentes, tartareos supplicii evadamus ardores.

Pater noster.

A malo nos libera. Require fol. 10.

Benedictio.

Redemptor noster et Dominus, qui, nascendo in carne, jugum a nobis sustulit legis; compleat in nobis beneficia suae pietatis.
R/. Amen.

Et qui de nobis suscepit, quod divinitati suae conveniret; de suo conferat, quod in nos praestolatus munificet.
R/. Amen.

Ut omnes, qui hic priora gaudia Adventus ejus hilari devotione excipimus; secundi Adventus sui tempore cum Sanctis omnibus exultemus.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, et omnia regit in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Deus manifeste veniet, et non silebit, alleluia. Require fol. 8.

Oratio.

Deus Pater omnipotens, qui Eliam prophetam ad confortandas animas dubias missurus es; antequam veniat dies tuus magnus, fac nos ut in nostris iniquitatibus, per quas quotidie labimur, fundati merito sine fine vivamus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es.13

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Fiat Commemoratio, ut in fol. 1.

Inicio páginaÍndice Adviento

SEXTA FERIA.

Ad Matutinum.

Antiphona. In te confidit anima mea: et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Psalmus 56.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen. Require fol. 3.

Antiphona 1. Cum Christus apparuerit vita vestra. P. Tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. V/. Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. P. Tunc et vos apparebitis. V/. Gloria, et honor Patri. P. Tunc et vos.

Oratio.

Salvator Domine, qui in monte Sion ascendens, Redemptor mundi per susceptam carnem ostensus es; libera populum tuum Israel ab omni inquinamento nequitiae: ut, cujus nomen in mundo innotuit gloriosum, ejus misericordia non patiatur perire animas redemptorum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Confortamini, pusillanimes: confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducit retributionis. P. Deus ipse veniet, et salvos nos faciet. V/. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Ecce Deus vester. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Deus ipse.

Oratio.

Super montem Adventus tui gaudia evangelizantes ascendimus, dum in altitudine tua, Christe, Dei Filius, fundati; ea, quae de te vera sunt, credimus et fatemur. Oremus ergo, ut, qui ad faciendum judicium es venturus, nos expies a criminibus nostris.
R/. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona 3. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam. P. Antequam veniat dies Domini magnus. V/. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Antequam veniat. V/. Gloria, et honor Patri. P. Antequam.

Oratio. Deus Pater omnipotens. Require retro in vesperis praecedentibus de 4 feria, fol. 12.

R/. Consolabitur nos Dominus Deus noster. P. Et ostendet misericordiam super nos: non enim derelinquet nos in finem. V/. Ecce Dominus in medio nostri veniet, quasi ros, et sicut stillae super herbam, et non immittet ultra furorem suum; sed revertetur, et miserebitur nobis. P. Et ostendet. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Consolabitur nos.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Salvabit nos Dominus Deus noster in die illa; ut gregem populi sui.

Canticum. Zachariae 9.

Exulta satis filia Sion, * jubila Hierusalem:
Ecce Rex tuus veniet tibi * justus, et salvator:
Ipse pauper, ascendens super asinam, * et super pullum filium asinae.
Et disperdam quadrigam Ephraim, * et equum de Hierusalem,
Et dissipabitur arcus belli: * et loquetur pacem gentibus,
Et potestas ejus a mari usque ad mare; * et a fluminibus usque ad fines terrae.
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, * in quo non est aqua.
Convertimini ad munitionem vincti spei; * hodie quoque adnuncians duplicia reddam tibi.
Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi Ephraim: * et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia:
Et ponam te quasi gladium fortium. * Et Dominus Deus super eos videbitur;
Et exibit ut fulgur, jaculum ejus: * et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri.
Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt te, et subjicient lapidibus fundae: * et bibentes inebriabuntur, quasi a vino et replebuntur ut phialae, et quasi cornu altaris.
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, * ut gregem populi sui. P. Salvabit nos Dominus.

Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat, etc.

P. Salvabit nos.

Matutinarium.

Antiphona. Illuminas tu mirabilis a montibus aeternis: turbati sumus omnes insipientes corde. V/. Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. P. Illuminas tu 14 mirabilis. V/. Gloria, et honor Patri. P. Illuminas tu.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: alleluia, alleluia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus, alleluia.

Psalmus 150.

Prophetia. Fili, qui audit me, non confundetur. Require retro fol. 7.

Hymnus. Vox clara ecce intonat. Require in Vesperis 4 feria fol. 12.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Require fol. 2.

Capitula.

Domine virtutum, orationes servorum tuorum placatus accipe, et quid nos orare oportet, dignare monstrare: eosque aeternitatis cibo conforta, quos panis lachrymarum conturbat: et tam miserabili fletu flumina lachrymarum oculi fluant, ut miserationum tuarum copiam criminibus elisis implectamur: quique Redemptoris nostri Adventum pavemus, ejus gloriosum conspectum ipso adveniente pacatissimum contemplemur.

Pater noster.

A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. Deus manifeste veniet. fol. 8.

Benedictio. Redemptor noster et Dominus. fol. 12.

In nomine Domini.
R/. Deo gratias.

Fiat commemoratio fol. 1.

Inicio páginaÍndice Adviento

IN SECUNDO DOMINICO DE ADVENTU DOMINI.

Ad Vesperas.

Lauda. A solis ortu usque. Oratio. Deus, cujus nomen. Require fol. 1.

Sono. Alleluia. Gaudebunt campi, et omnia, quae in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini. P. Quoniam venit: alleluia. V/. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. Psallite Deo, et benedicite nomen ejus: annunciate inter gentes gloriam ejus. P. Quoniam venit: alleluia.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper. R/. Et cum.

Antiphona. Ecce revelabitur gloria Domini Gentibus. P. Et videbit omnis caro, quod os Domini locutum est. V/. Deus manifeste veniet, et Deus noster, et non silebit. P. Et videbit. P. Gloria et honor Patri. V/. Et videbit.

Lauda. Dominus enim dabit benedictionem: alleluia. P. Et terra nostra dabit fructum suum: alleluia, alleluia. V/. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet in terra nostra. P. Et terra. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et terra.

Hymnus. Christi caterva. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require retro in fol. 1 et 2. Capitula. Deus, cui omnis terra. Quaere fol. 12. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deus, Dei Patris Filius, qui olim Prophetarum vaticinio in carne praedictus es nasciturus, nascentia in nos virtutum corrobores. R/. Amen. Quosque mysterio incarnationis suae adoptavit sibi in filios, non patiatur quosquam a se effici alienos. R/. Amen. Ut gaudium, quod aliquando de ejus fide sumimus, per exhibitionem operum bonorum multiplicius cumulemus. R/. Amen. Per misericordiam.

Lauda. Deus summus, terribilis super omnem terram: alleluia. P. Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. P. Elegit nos hereditatem sibi, quam dilexit: alleluia, alleluia. V/. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Subjecit populos. V/. Gloria, et honor Patri. P. Elegit nos.

Oratio. Deus, qui manifeste venturus. Quaere in Matutinis sequentibus.

Ad Matutinum.

Hymnus. Aeterne rerum conditor. fol. 3.

Oratio. Aeternum te Dominum, rerumque omnium conditorem, cunctorum vox canit fidelium, qui et certos temporum limites figis et metas, quibus nox secernatur, et dies, aeterna lege constituis. Abyssus etenim sapientiae tuae, ut mortalium levaret fastidium, aliud labori concessit, aliud quieti servavit. Praesta ergo, omnipotens Deus, ut mens aegra sopore, dum gallo canente admonetur, alacriter currens ad spem redeat lucis, et primitias diurni laboris in tuis semper impendat officiis. R/. Amen.

Per misericordiam.

 Antiphona. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Psalmus 3.

Antiphona. Lavabis me ab iniquitate. Psalmus 50.

Antiphona. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram, gloriam tuam. Psalmus 56.

Oratio. Clementissime Domine, qui es animarum perpetua salus, et valida debilium virtus; libera nos de viris sanguinum, et a telis hostium defende clypeo tuo: mitte nobis de coelis invictum auxilium, et conculcantes nos redige in opprobrium: quatenus 15 ad officium matutinum liberi consurgamus, et vota nostra tuo sancto nomini fideliter impendamus. R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Deus manifeste veniet, et Deus noster, et non silebit. P. Et in circuitu ejus tempestas valida. V/. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. P. Et in circuitu ejus. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et in circuitu.

Oratio. Deus, qui manifeste venturus ad judicium crederis, manifestam potentiam tuam in nobis ostende tuae salvationis: ut, qui terribilis sustineris. mitissimus, cum adveneris, sentiaris. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 2. Veni ad liberandum nos: Domine Deus virtutum converte nos. P. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus. V/. Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Joseph. P. Et ostende. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et ostende faciem tuam.

Oratio. Veni ad liberandum nos, Domine Deus virtutum: converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus: quo praebente, dignae poenitentiae dono purificati, in tuo mereamur adesse judicio. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 3. Veni, Domine, et no'i tardare: relaxa facinora plebi tuae. P. Et revoca dispersos in terram suam. V/. Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus. P. Et revoca. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et revoca dispersos.

Oratio. Veni, Domine, noli tardare, relaxa jam facinora plebis tuae, ut dispersionem nostram in aeternis gaudiis dum expectaris, convertas ad votum, occurrasque nobis ad judicium ad subventionis omnimodae complementum. R/. Amen.

 Per misericordiam tuam, etc.

R/. Haec dicit Dominus: Suscitabo vobis Pastorem de civitatibus Juda, et regnabit vobiscum, sicut cum patribus vestris. P. Et miserebitur terrae suae, et jam non eritis in tristitiam amplius. V/. Ecce Dominus ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit nos. P. Et miserebitur. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R/. Haec dicit Dominus.

Oratio. Domine Deus omnipotens, qui pro humani generis redemptione coaeternum tibi coaequalemque Filium Angeli annunciatione per Mariae Virginis uterum usque ad nos voluisti transmittere; da nobis hoc tempore Adventus tui Unigeniti eamdem pacis gratiam, quam in praeterita largire dignatus es saecula. Et illi nos in occursum fidei socies numerandos, quos in fidei primordia a Johanne poenitentiae undis aquarum ablutos, a te postremo per Filium in Spiritu Sancto et igni cognoscimus baptizatos. R/. Amen.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum. Antiphona. Expectetur, sicut pluvia eloquium meum: et descendant, sicut ros, verba mea, quia nomen Domini invocavi: date magnitudinem Deo vestro.

Canticum. Attende, coelum, loquar: et audiat terra. Require fol. 4.

Ad Benedictus, Antiphona. Benedicite Dominum, pusilli, et magni omnes, qui expectatis Adventum ipsius.

 Canticum. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum. fol. 6.

Sono. Alleluia. Gaudebunt campi. Require fol. 14.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: alleluia. Laudate eum in excelsis, alleluia: alleluia. Psalmus 148.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 22.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ad eum: Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti memoriale in excelsa diligenter, in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini Dei tui. Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa: Vocabo servum meum Eliachim filium Helciae, et induam illum tunicam tuam, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus, et erit quasi pater habitantibus in Hierusalem et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humeros ejus, et aperiet, et 16 non erit qui claudat, et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domus patris sui. Et suspendam super eum omnem gloriam domus patris ejus. R/. Amen.

 Hymnus. Cunctorum Rex omnipotens. Require fol. 7. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula. Christus, qui, nasciturus in carne, complementum factus es legis; perfectionem in nobis tribue sanctitatis: et, qui olim Adventu tuo redimere dignatus es mundum, judicii tui tempore a suppliciis serva animas redemptorum.

Pater noster, qui es in coelis.

Liberati a malo, etc. Require fol. 2.

Lauda. Deus summus, terribilis. Benedictio. Deus, Dei Patris Filius. Quaere fol. 14.

Exeunte Vespera. Lauda. A solis ortu usque ad occasum. Require fol. 1.

Sono. Alleluia. Gaudebunt campi. fol. 14.

 Antiphona. Erit Dominus corona gloriae in die illa. P. Et ornamentum laetitiae residuum populi sui Israel. V/. Et dominabitur a mari usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. P. Et ornamentum laetitiae. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et ornamentum laetitiae.

Lauda. Exultent, et laetentur in te omnes, qui quaerunt te, Domine, alleluia. P. Et dicant: Semper magnificetur, alleluia, alleluia. V/. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exaltabuntur. P. Et dicant. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et dicant semper.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum, ut supra in primo Dominico de Adventu Domini fol. 1. et 2. Capitula. Exurge Deus, qui judicas terram. Quaere fol. 10. Pater noster. Liberati a malo, etc. Quaere fol. 2. Benedictio. Christus Dominus, qui ad hoc venit, etc. Quaere fol. 10. R/. Amen.

Per misericordiam ipsius, etc.

Lauda. Super salutare tuum, alleluia, exultemus vehementer, vitam petimus, tribue, Domine, alleluia, alleluia. P. In longitudinem dierum, in aeternum, et in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. V/. Magna est gloria ejus in salutari tuo, gloriam et magnum decorem impones super eum. P. In longitudinem dierum. V/. Gloria, et honor Patri. P. In longitudinem dierum.

Oratio. Juxta est, Domine, dies Adventus tui, et jam in januis est terribilis illa hora judicii. Sileat ergo omnis caro a facie tua, et prolapsionis suae culpam fletibus diluat. Et, quia nos ista per nos facere non valemus, per te id agere confidimus. Ideo poscimus, ut, qui electos ad te vocando sanctificas, peccatores coronandos beatitudine aeterna sustollas. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Inicio páginaÍndice Adviento

IN SECUNDA FERIA
SECUNDÆ HEBDOMADÆ.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? tu autem, Domine, susceptor meus es.

Psalmus 3. cum sua Oratione. Multiplicati sunt, Domine, fol. 8.

Antiphona 1. Montes et colles cantabunt coram Deo, et omnia ligna silvarum plaudent manibus. P. Quoniam veniet Dominus dominator in signum aeternum, quod numquam auferetur. V/. Gaudebunt campi, et omnia ligna cedri Libani, quas plantavit. Illic passeres nidificabunt. P. Quoniam veniet Dominus. V/. Gloria, et honor. P. Quoniam veniet.

Oratio.

Dominator Domine, qui in signum aeternum liberator mundi adveniens, montes et colles coram te laudem fecisti clamare, cum tota in te viventia approbasti; concede nobis, ut laudes, quas glorioso nomini sancto tuo offerimus, acceptas tibi semper efficias: ut, qui mundum redempturus, in salutis signo ostensus es; mundum iterum judicaturus, non ultorem, sed liberatorem te nostris oculis manifestes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Adhuc modicum et consummabitur indignatio. P. Et in illa die auferetur onus de humero nostro, et jugum de collo nostro. V/. Videant pauperes, et laetentur: quaerite Dominum, et vivet anima vestra. P. Et in illa die. V/. Gloria, et honor. P. Et in illa die.

Oratio.

Jesu Salvator noster et Domine, qui jugum legis a collo nostro praedicamento gratiae sustulisti, et onus nostri humeri in tuis humeris excepisti; concede precibus Ecclesiae tuae, ut, quae, consummata indignatione, fidei tuae praecepto refulsit; de consummata justitia mereatur a te, ad judicium 17 veniente, attolli: ut et hic feliciter vivat, et post feliciori prospectu faciem divinitatis tuae laetabunda aspiciat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3. Ego ante te ibo, dicit Dominus. P. Et gloriosos terrae humiliabo. V/. Deus, deorum Dominus, locutus est, et vocavit terram. P. Et gloriosos. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et gloriosos terrae humiliabo.

Oratio.

Esto nobis, Domine, corona gloriae in die, qua veneris saecula judicare per ignem: ut hic nos pius vestias indumento justitiae, et post perfecta gloriae libertate.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

R/. Ecce, Sion, dominator tuus cum jocunditate veniet. P. Et omnes sancti gaudebunt super te cum laetitia et gaudio sempiterno.

V/. Veni, Domine, noli tardare: relaxa facinora plebi tuae.
P. Et omnes.

V/. Gloria, et honor Patri.
Reiteretur R/. Ecce, Sion.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Ecce enim Deus Salvator meus: fiducialiter agam in eo, et non timebo.

Canticum 2. Machabaeor. cap. 1.

Dominus Deus omnium creator, * terribilis et fortis, justus et misericors,
Solus rex bonus, qui solus praestans, * solus justus, omnipotens,
Qui liberas Israel de omni malo, * qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos:
Accipe sacrificium ab universo populo Israel, * et custodi plebem tuam, et sanctifica.
Congrega, Domine, dispersiones nostras * et libera eos qui serviunt Gentibus contemnentibus et abominantibus
Respice: Ut sciant Gentes quia tu es Deus noster; totque opprimentes, et contumeliam facientes in superbia, * et constitue populum tuum in loco sancto tuo.
P.
Ecce enim.

Gloria, et honor Patri.
P.
Fiducialiter.

Matutinarium.

Sit splendor Domini Dei nostri super nos: et opera manuum tuarum dirige super nos.

V/. Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum.
P. Et opera manuum.

V/. Gloria, et honor Patri.
P. Et opera manuum.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: alleluia, alleluuia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus: alleluia.

Psalmus 148.

Prophetia. Haec dicit Dominus: Vade, ingredere. fol. 15.

Hymnus.

   Ecce salvator omnium
Desideratus optimus,
Adventus cujus praedictus,
Venturus est quantocius.

   Mundemus corda a sordibus
Parantes viam Domino
Clamemus cordis organo:
 Veni, Redemptor, salva nos.

   Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito
In sempiterna saecula.
   Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. fol. 2.

Capitula.

Memor esto, Domine, Ecclesiae tuae, ex Gentium diversitate collectae: eique misericordiae veritatis tuae thesauros pande: ut et venisse te pro sua redemptione laetetur; et pro sua remuneratione venturum in exultationis jubilo praestoletur.

Pater noster. A malo nos libera, etc. fol. 10.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8.

Oratio. Fac nos, Pater, in gratia, ut infra eodem fol.

Ad Vesperos.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum. fol. 1.

Antiphona. Veniet Dominus cum senibus.

Lauda. Dexteram tuam Deus. Require fol. 8.

Hymnus.

   A Patre, Unigenite,
Ad nos venis per Virginem,
Baptismi rore consecrans,
Cunctos fide regenerans.

   De coelo celsus prodiens
Excepit formam hominis
Victor a morte rediens,
Gaudia vitae largiens.

   Hoc te, Redemptor, quaesumus,
 Illabere propitius;
Clarumque nostris cordibus
Lumen praebe deificum.

   Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Quaere fol. 2.

Capitula.

Te expectantes quaesumus, Domine: salva nos sperantes in te: tuoque nos redemptos sanguine, sicut es pollicitus, consolare: ac, remoto gemitu, expulsoque dolore, 18 sempiternum gaudium aeternamque laetitiam nos facito obtinere.

Pater noster. Et ne. Sed.

A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Benedictio.

Agnus Dei, qui olim venit peccata tollere mundi, auferat a nobis omnem colluvionem delicti.
R/. Amen.

Et, qui venit redimere, quod perierat; ad hoc iterum veniat, ut redempta non puniat.
R/. Amen.

Quo cum illo, in quo fidem nostram dirigimus, gaudium perpetuum, cum venerit, habeamus.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 4.

Oratio. Fac, nos, Pater. Ut infra.

Inicio páginaÍndice Adviento

QUARTA FERIA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum.

Psalmus 50.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona. Ambulate per portas meas, et viam facite plebi meae: lapides, qui sunt in via, revolvite. P. Ecce Dominus veniet cum salute. V/. Exultate justi in Domino: rectos decet collaudatio. P. Ecce Dominus veniet. V/. Gloria, et honor Patri, ex Filio, etc. P. Ecce Dominus veniet cum salute.

Oratio.

Fac, nos, Pater, in gratia et agnitione Jesu Christi filii tui, Domini nostri, dilatatis sensibus crescere: ut, expectantes Adventum ejus, immaculatis vestigiis ad diem judicii properemus: quo ejus gratia hic sic reos absolvat, ut in futuro culpam intereuntem non puniat.
R/. Amen.

Antiphona 2. Mitte nobis, Domine, auxilium de sancto, P. Et de Sion tuere nos. V/. Domine, salvos nos fac: o Domine, bene prosperare: benedictus, qui venit in nomine Domini. P. Et de Sion tuere nos. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et de Sion.

Oratio.

Da nobis, Domine, felicitatis gaudia aeternae, ut in te semper gaudere possimus, ne desperabili tristitia obruamur: ut in nullo de temporalibus soliciti simus; et, qui te prope esse jam credimus, mitissimum te, cum veneris, sentiamus.
R/. Amen.

Antiphona 3. Nos ingredientes videbimus Salvatorem magnum, universarum rerum Dominum nostrum. P. Adventum suum manifestatum membris humanis. V/. Magnus Dominus laudabilis nimis in civitate Dei, in monte sancto ejus. P. Adventum suum. V/. Gloria, et honor Patri. P. Adventum suum.

Oratio.

Domine Deus retributionis, qui in carne natus humilis, ad judicium venturus terribilis; salva nos credentes in te: ut caecitatis nostrae tenebrae, a te illuminatae, luminis tui claritate praefulgeant; qualiter auditus mentis nostrae de operum dignitate semper tibi complaceat.
R/. Amen.

R/. Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat, qui mittendus est. P. Et ipse erit expectatio Gentium. V/. Bethlehem, civitas Dei summi, ex te prodiet dominator Israel. P. Et ipse erit. V/. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R/. Non auferetur sceptrum de Juda.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Dominus Deus germinabit justitiam, et laudem coram omnibus Gentibus.

Canticum Esaiae 61.

Gaudens gaudebo in Domino, * exultabit spiritus meus in Deo salutari meo:
Quia induit me vestimento salutis: * et indumento jocunditatis circumdedit me,
Quasi sponsum decoratum corona, * et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Sicut enim terra profert germen suum, * et sicut hortus semen suum germinat;
Sic Dominus Deus germinabit * justitiam et laudem coram omnibus Gentibus.
Propter Sion non tacebo, * et propter Hierusalem non quiescam,
Donec egrediatur sicut splendor justus ejus, et salvator ejus ut facula accendatur.
Et videbunt Gentes justum tuum, * et cuncti reges inclytum tuum:
Et vocabitur tibi nomen novum, * quod os Domini nominabit.
Et eris corona gloriae in manu Domini, * et diadema regni in manu Dei tui.
Non vocaberis ultra derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata:
Sed vocaberis voluntas mea in ea, * et terra tua inhabitabitur.
Habitabit enim juvenis cum virgine, * et inhabitabunt in te filii tui.
Sicut enim gaudet sponsus super sponsam suam, * sic gaudebit Dominus Deus tuus super te.
Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, * 19 tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt.
Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, * et ne detis silentium, donec stabiliat, et donec ponat Hierusalem laudem in terra.
P.
Dominus Deus germinabit.

Gloria, et honor Patri, etc.
P. Dominus Deus germinabit.

Matutinarium.

Deus Dominus. P. Et illuxit nobis. V/. Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris. P. Et illuxit nobis. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et illuxit nobis.

Lauda. Laudate Dominum. fol. 11.

Prophetia. Haec dicit Dominus: Vade ingredere. Quaere fol. 15.

Hymnus. Ecce Salvator omnium, fol. 17.

Capitula.

Dominator desiderabilis Domine Jesu Christe, quasi ignis conflans ab scoriis peccaminum nos absterge: et quasi aurum purum argentumque purgatum, nos effice, tuoque inspiramine, ad quaerendum te jugiter, corda nostra succende: ut ad te ardenter nostra desideria anhelent, tibique conjungi tota aviditate festinent.

Pater noster, etc.

A malo nos libera, et in tuo timore opere bono nos confirma, Trinitas Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. R/. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Lauda. Deus manifeste veniet. fol. 8.

Oratio. Deus qui tubam. Quaere infra.

Ad Vesperos.

Lauda. A solis ortu.

Antiphona. Veniet Dominus.

Lauda. Dexteram tuam, fol. 8.

Hymnus.

   Mane nobiscum, Domine:
Noctem obscuram remove:
Omne delictum ablue:
Pie medelam tribue.

   Quem jam venisse credimus,
Redire item novimus;
Sceptrumque tuum inclytum
Tuo defende clypeo.

   Vita, salus, et veritas
Christe, rogantes adjuva:
Hymnum sonantes jubilo,
Zelum vincamus lubricum.
    Deo Patri sit gloria.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus, ut nos gratia Adventus sui propitius justificare dignetur.
R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Dicat Presbyter. Kyrie eleison. R/. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula.

Domine Jesu Christe, qui assumpto homine hominum susceptor effectus in lucem Gentium datus es; aperi oculos cordium in te credentium populorum, atque abstrahe misericors de conclusione religatos adhuc vinculis diffidentiae: et, quos in domo carceris detineri conspicis in tenebris ignorantiae, tuae, quaesumus, scientiae irradies splendore.

Pater noster. Et ne nos. A malo nos libera. fol. 10.

Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Benedictio.

Gaudio Adventus sui nos Christus laetificet, et corda nostra divinitatis suae gratia semper illuminet.
R/. Amen.

Desideria nostra praesentiae suae exhibitione gratificet, et devotionem nostram propitius acceptet.
R/. Amen.

Ut accensione sui amoris ita cor nostrum semper efferveat, ut veniente illo ad judicium pro meritis non tabescat.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui, etc.

Lauda. Deus manifeste veniet. Quaere fol. 8.

Oratio. Deus, qui tubam in Sion, ut infra.

Inicio páginaÍndice Adviento

SEXTA FERIA IN ADVENTU DOMINI.

Ad Matutinum.

Antiphona. In te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Psalmus 56. Miserere mei, Deus: miserere mei, quoniam confidit in te, etc.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen. Quaere fol. 3.

Antiphona 1. Ecce Dominus tuba canet in Sion. P. Et veniet in turbine Austri: ipse Dominus omnipotens proteget nos. V/. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. P. Et veniet in turbine Austri. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Ipse Dominus.

Oratio.

Deus, qui tubam in Sion continens, salvare venisti in Austri turbine peccatores, dum alios terrore signorum, alios praedicationis gratia excitas ad credendum; protege nos ab omni adversita e tentationum: ut tuba verbi tui sit semper salvatio animae 20 et corporis nostri.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Congregavit Dominus dispersionem populi sui in misericordia. P. Et videbitur claritas ejus in nube, sicut temporibus Moysi. P. Et manifestabitur quemadmodum Salomonis regis. V/. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad propagines ejus. P. Et videbitur claritas ejus. V/. Gloria et honor Patri, et Filio, etc. P. Et manifestabitur quemadmodum Salomonis regis.

Oratio.

Congrega, Domine, dispersionem populi tui in misericordia, quem olim, redempturus mundum, in virtute brachii tui liberasti; et ideo ab his, quos redemisti, magno opere invocaris: ut, qui infirmari pro nobis dignatus es, ut homo; divinitatis tuae homines digneris praemunire praesidio.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo. P. Et florebit sicut lilium. Germinans, germinabit. V/. Gaudebunt campi, et ligna cedri Libani illic, quas plantavit: illic passeres nidificabunt. P. Et florebit sicut lilium. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et florebit sicut lilium.

Oratio.

Venisse te Dominum in Sion, cum laude et laetitia omnis catholica praeconatur Ecclesia: et ideo petimus, ut, qui Adventum tuum gloriosum in populis nunciamus, a nostris facinoribus, te expiante, purgemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

R/. Exspectatur Dominus, ut misereatur nobis. P. Quia Deus judicii Dominus est: beati omnes, qui expectant eum. V/. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; sed judicabit in justitia pauperes. P. Quia Deus judicii Dominus est. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R/. Expectatur Dominus.

IN LAUDIBUS 

Ad Canticum.

Antiphona. Directa facta est via piorum, et praeparatum est iter sanctorum.

Canticum (Esaiae XXVI).

Ecce civitas virtus, et salvatio nostra, * pone murum, et circa murum munitionem muri.
Post sceptrum viri aperite portas, * intret plebs custodiens justitiam: participes qui sunt veritatis, custodientes pacem:
Quoniam in te speraverunt, Domine, usque in aeternum. * Deus magnus et aeternus,
Quomodo humiliasti, et deduxisti eos, * qui commorabantur in altissimis;
Civitates firmissimas dejicies, et deduces eas usque ad humum. * Et conculcabunt eas pedes mansuetorum, et humilium.
Directa facta est via piorum, * et praeparatum est iter sanctorum.
Die enim Domini judicium: * speravimus in nomine ejus, et in memoria, quam concupivit anima mea.
P.
Directa facta est via piorum.

Gloria, et honor Patri, et Filio, etc.
P.
Et praeparatum est iter sanctorum

Matutinarium.

Illumina, Domine, vultum tuum super nos. P. Et miserere nobis. V/. Ut cognoscamus in terra in omnibus Gentibus salutare tuum. P. Illumina, Domine. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et miserere nobis.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Quaere fol. 6.

Psalmus 148.

Prophetia. Haec dicit Dominus: Vade, ingredere. fol. 15.

Hymnus. Mane nobiscum Domine. Quaere fol. 19.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Quaere fol. 2.

Capitula. Deus, qui manifeste ad judicium venturus esse crederis, manifestam potentiam in nobis ostende tuae salvationis: ut, qui terribilis sustineris, mitissimus, cum veneris, sentiaris.

Pater noster, qui es in coelis. A malo nos libera, et in tuo timore. Quaere fol. 10.

Humiliate vos benedictioni.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Deus manifeste veniet: Deus noster, et non silebit. ut supra.

Oratio. Deus, qui tubam in Sion continens, salvare venisti. Require fol 19.

Inicio páginaÍndice Adviento

IN TERTIO DOMINICO
DE ADVENTU DOMINI.

Ad Vesperos.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum. cum 21 sua Oratione. Deus, cujus nomen est benedictum, fol. 1.

Sono. Alleluia: Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, et ne detis silentium, donec stabiliat, et ponat Hierusalem. P. Laudem in terra. V/. Alleluia. Sicut terra, quae producit flores suos, et sicut hortus semen suum germinat; ita Dominus germinabit justitiam. P. Laudem.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona. Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: Dic civitatibus Juda. P. Ecce Deus noster in fortitudine venit. V/. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Ecce Deus noster. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Deus noster in fortitudine venit.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Lauda. Salvos nos faciat dextera tua: alleluia. P. Et exaudi nos, Domine Deus noster. Alleluia, alleluia. V/. Et confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua. P. Et exaudi nos. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et exaudi nos, Domine.

Hymnus. Christi caterva clamitet.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula.

Super montem excelsum Adventus tui gaudia evangelizantes ascendimus, dum in altitudine tua Christe Dei Filius fundasti; ea, quae vera sunt de te, credimus, et fatemur: quaesumus ergo, ut, qui ad faciendum judicium expectaris, ante judicium nos expies a criminibus nostris.

Pater noster. Liberati a malo, confirmati, etc. fol. 2.

Benedictio.

Dominus Jesus Christus, qui Adventu suo subvenire dignatus est mundo, animas nostras corporaque purificet a delicto.
R/.
Amen.

Det nobis legis suae praecepta virtute spiritus attendere; ut possimus Adventum ejus amabiliter praestolare.
R/.
Amen.

Sicque ab omni reatu immunes efficiat, ut Adventus ejus non reprobandos expellat; sed redemptos atque glorificandos assumat.
R/.
Amen.

Per misericordiam, etc.

Lauda. Laetabimur in salutari tuo: alleluia. Et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: alleluia. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt. P. Nos vero resurreximus et crecti sumus. Alleluia, alleluia. V/. Impleat Dominus omnes petitiones nostras. Nunc cognovi, quoniam salvum faciet Dominus Christum suum. P. Nos vero resurreximus. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Alleluia, alleluia.

Oratio. Venisse nomen tuum de longinquo. Require infra in Matutinis.

Ad Matutinum.

Hymnus. Aeterne rerum conditor. Quaere fol. 3.

Oratio.

Post gallorum canorum concentus noctisque quietem exclusam, tibi, Domine, matura nox parturit diem, et galli concrepantibus alis, ore praeconio matutinum jubilant hymnum: tibi, Domine, aves coeli laudes emittunt: tuo jussu discussis tenebris sol radios infert mundo. Tua sunt ista miracula, Omnipotens Pater: nos tantummodo vota portamus, offerentes sancto nomini tuo haec sacrificia matutina; ut a peccatis praeteritis absoluti, de praesenti tribulatione mereamur absolvi.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 1. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 3.

Antiphona 2. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Psalmus 50.

Antiphona 3. In umbra alarum tuarum speramus, Deus, dum transiet iniquitas.

Psalmus 56.

Oratio. Aeternum te auctorem et conditorem. Quaere fol. 3.

Antiphona. Ecce nomen Domini venit de longinquo, et lingua ejus, quasi ignis ardens. P. Et spiritus ejus, sicut torrens inundans. V/. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. P. Et spiritus ejus. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et spiritus ejus.

Oratio.

Venisse nomen tuum de longinquo conditae a te creaturae tuae laetantur: et ideo fac nos, ut, qui Adventum incarnationis tuae suscepimus, a spinis peccatorum ardentis linguae tuae spiritu expiemur. R/. Amen.

Antiphona. De Sion exiet lex, et verbum Domini de Hierusalem. P. Judicabit Gentes, et arguet populos multos usque in novissimum. V/. Excelsus super omnes Gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. P. Judicabit Gentes. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Judicabit. 22

Oratio.

Lex tua verbum, Deus Pater, de Sion egrediens non judicet; sed protegat populos sibimet confitentes: nec arguat de peccato, quos incarnationis suae venit liberare mysterium: ut, qui in electis agnoscitur gloriosus, in peccatoribus clemens semper inveniatur et pius.
R/. Amen.

Antiphona. Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae: quaerite justum, quaerite mansuetum; et invenietis eum. V/. Quaerite Dominum, et confortamini: quaerite faciem ejus semper. P. Quaerite justum. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et invenietis eum.

Oratio.

Inquirentes te Domine, exaudi propitius, et ab incurvantibus angustiis defende precatus; ut ecclesiae tuae te per omnes Gentes magnificent: exaltent nomen tuum unitatis vinculo: discant a te quoque, ut illuminentur, et attendant; et praeceptorum tuorum tenacitate vultu conscientiae nullatenus erubescant.
R/. Amen.

R/. Suscitabit Dominus regem ex Israel fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum. P. Replebitur, quasi Phison, scientia; velut Euphrates, intellectu: ipse multiplicabit Jordanem in tempore messis. V/. Ecce dies venit, dicit Dominus: et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. P. Replebitur, quasi Phison, scientia. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Reiteretur Responsorium. Suscitabit Dominus regem ex Israel fortissimum in throno, etc.

Oratio.

Deus Pater omnipotens, qui nobis Filium tuum suscitasti in regem, quo apparente mundo Ecclesiae tuae ut Phison, scientia mundatur, et, velut Euphrates, foecundatur intellectu charismatum; da nobis in te habere scientiae lumen, et virtutum omnem plenitudinem: ut, dum scientiae dona perquirimus, iterum ad te, qui es fons scientiae, veniamus.
R/. Amen.

In laudibus.

Antiphona. Deus a Libano veniet, et sanctus a monte Opauco: texit coelos virtus ejus, et laudis ejus plena est terra.

Canticum Habacuc cap. 3.

Domine, audivi auditum tuum, et timui. * Domine, consideravi opera tua, et expavi.
I
n medio duum animalium cognosceris: dum appropinquaverint anni, innotesceris: * dum advenerit tempus, ostenderis:
C
um conturbata fuerit anima mea in ira, * misericordia tua memoraberis mei.
D
eus a Libano veniet, * et sanctus a monte Opauco et condenso:
O
peruit coelos virtus ejus, et laude ejus plena est terra. * Et fulgor illius quasi lumen erit:
C
ornua in manibus ejus sunt: * illi confirmata est virtus gloriae ejus, et posuit claritatem firmam.
A
nte faciem suam ibit verbum. Et exivit in campos. * Pedes ejus steterunt, et commota est terra.
A
spexit, et fluxerunt gentes: * dissoluti sunt montes vehementer.
D
efluxerunt colles aeternales: * itinera saecularia ejus pro laboribus.
V
iderunt te tabernacula Aethiopum, * et expavescent tabernacula terrae Madian.
N
umquid in fluminibus ira tua Domine? * aut in mari impetus tuus?
Q
ui ascendit super equos tuos: * et equitatus tuus sanitas.
I
ntendens, extendens arcum super sceptra, dicit Dominus: * fluminibus scindetur terra.
V
idebunt gentes, et dolebunt populi: * aspergens aquas contradictionis:
D
edit abyssus vocem suam, * ab altitudine phantasiae suae. Sol et Luna steterunt in ordine suo:
I
n lumine splendoris jacula tua ibunt, * in luce coruscationis armatura tua.
I
ndignatione tua exterminabis terram: * et in furore tuo duces gentes.
E
xisti in salutem plebis tuae, ut salvos facias electos tuos.
M
isisti in capita iniquorum mortem: * resuscitasti vincula usque ad bellum.
P
raecidisti in pavore capita potentium: * movebuntur in ea gentes, et aperient ora sua: edens pauper in absconso.
M
isisti in mari equos tuos, * turbantes aquas multas.
C
ustodivit me, et expavit venter meus * a voce deprecationis labiorum meorum.
E
t introivit timor in ossa mea, * et desuper turbata est virtus mea.
R
equiescam in die tribulationis: * et ascendam ad tabernacula transmigrationis meae.
Q
uoniam ficus non afferet fructus: * et non erunt nascentia in vineis.
Mentietur opus olivae: * et campi non praestabunt cibos. 23
Deficient ab esca oves: * et non erunt ad praesepia boves.
E
go autem in Domino gloriabor: * gaudebo in Deo salutari meo.
D
ominus virtus mea: * statuet pedes meos in consummatione.
S
uper excelsa imponet me. * vincam in claritate ejus.
P.
Et laudis ejus plena est terra.

Gloria, et honor Patri, et Filio, etc.
P.
Et laudis ejus plena est terra.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictus es, Deus; et benedictum nomen gloriae tuae.

Canticum trium puerorum. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Require retro in primo Dominico de Adventu Domini, fol. 6.

Sono. Alleluia. Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, et ne detis silentium, donec stabiliat et ponat Hierusalem. P. Laudem in terra. V/. Alleluia. Sicut terra, quae producit flores suos, et sicut hortus semen suum germinat; ita Dominus germinabit justitiam. P. Laudem in terra.

Lauda. Laudate Dominum de coelis, alleluia: laudate eum in excelsis, alleluia.

Psalmus 148.

Prophetia.

Lectio libri Ezechielis Prophetae. Capitulo 34.
R/.
Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus: et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Et ponam in circuitu collis mei benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo: et pluviae benedictionis erunt. Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque pavore: et scient, quia ego sum Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. Et non erunt ultra in rapinam gentibus, nec bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra imminuti fame in terra, nec portabunt ultra opprobrium gentium. Et scient quia ego sum Dominus eorum. Ero cum eis, et ipsi populus meus domus Israel: ait Dominus. Vos autem greges mei, pascuae meae omnes estis: et ego Dominus Deus vester.

R/. Amen.

Hymnus. Cunctorum rex omnipotens. Quaere fol. 7.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Quaere fol. 2.

Capitula.

Adventus tui gloriam devotione promptissima praestolantes, rogamus atque exposcimus; ut praesentiae tuae luce tenebras nostras inradies: qualiter nunc ad perfectum nos usquequaque sanctificans tuis postmodum muneribus dignos efficias.

Pater noster, totum. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Lauda. Laetabimur in salutari tuo, alleluia.

Benedictio. Dominus Jesus Christus. fol. 21.

Exeunte vespera.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum. Quaere fol. 1.

Sono. Qui reminiscimini Dominum. Require fol. 12.

Antiphona. Ponet Dominus in terra judicium. P. Et legem ejus insulae expectabunt. V/. Et erit firmamentum in terram ipsorum, et primitias omnis laboris eorum. P. Et legem ejus. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et legem ejus.

Lauda. Salvos nos, fac, Domine, Deus noster, alleluia; ut confiteamur nomini sancto tuo: alleluia. P. Et gloriemur in laude tua, alleluia, alleluia. V/. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo. P. Et gloriemur in laude tua. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. Et gloriemur in laude tua.

Hymnus. Christi caterva clamitet. fol. 1.

Capitula. Deus, cujus aeternitas tempora.

Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptae mysterium. fol. 8.

Lauda. Propter miserias inopum, alleluia; et gemitum pauperum, alleluia. P. Nunc exurgam, dicit Dominus, Alleluia, alleluia. V/. Et eloqu a Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae purgatum septuplum. P. Nunc exurgam. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Nunc exurgam.

Oratio. Venisse nomen tuum de longinquo conditae. Require fol. 21.

Inicio páginaÍndice Adviento

SECUNDA FERIA TERTIAE HEBDOMADAE.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt. Psalmus 3.

Oratio.

Multiplicati sunt, Domine, qui tribulant nos; sed tu multus es in misericordia, qui eruas: in nullo enim formidamur ab imminenti pressura, si tantum tua muniamur, Omnipotens, gratia. R/. Amen. 24

Antiphona. Ego locutus sum, dicit Dominus, et vocavi eum: adducam illum, et dirigam vias ejus. V/. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. P. Et vocavi eum. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et vocavi eum.

Oratio.

Deus Pater, qui viam unigeniti Filii tui dirigens, participem eum nostrae mortalitatis esse voluisti; fac nos esse participes regni sui: ut qui locutus vocasti eum, ut Redemptor adesset hominibus parcens, cum illo ostendaris nobis gaudens.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Dabo in Sion salutem, et in Hierusalem gloriam meam. V/. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Dabo in Sion. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et in Hierusalem.

Oratio.

Ecce Dominus Deus noster, satis pulchri sunt pedes evangelizantium pacem, et annunciantium bona: fac nos ergo, ut calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, de peracto cursu gaudeant consummatae virtutis: ut Christum tuum, quem os nostrum plena fide annunciat, vita nostra in efficientia operis non contemnat; sed annua devotione incarnationis ejus festa celebrantes, vota nostra illi persolvamus sine fine felices.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus nomen tuum. P. Et memoria laetantium in desiderium animae. V/. Quia tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te. P. Et memoria. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et memoria laetantium.

Oratio.

Mandata judiciorum tuorum, Domine, expectamus, te poscentes, ut qui nos jam eduxisti in lucem per fidem, justitia facias nos tibi placabiles de bonorum operum dignitate: ut incarnata justitia, quae nos visitavit in tenebris, ad judicium veniens liberet a tormentis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R/. Disrumpam vincula populi mei, dicit Dominus: et disperdam omnia mala, quae induxi super illos. P. Et auferam universum dolorem a facie terrae, et a civitate ista. V/. Ecce ego congregabo eos de universis terris, et feriam cum eis pactum semper, et non desinam eis benefacere, dicit Dominus. P. Et auferam universum dolorem. V/. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R/. Disrumpam vincula populi mei, dicit Dominus.

In Laudibus, Canticum, et Matutinarium, et Lauda, et Hymnus, ut in secunda feria primae Hebdomadae de Adventu. Et Capitula, et Prophetia, et Lauda finale, ut in secunda Dominica de Adventu, videlicet in Matutinis fol. 11.

Oratio. Gaudent campi utique Adventus tui. Quaere infra. Et sic debes dicere ver totam septimanam in diebus feriis.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA QUARTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea, et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus L. Miserere mei, Deus, secundum, etc. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen, etc. Require fol. 3.

Antiphona 1. Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. P. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam veniet. V/. Laetentur coeli, et exultet terra: commoveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo. P. Tunc exultabunt. V/. Gloria, et honor Patri. P. Tunc.

Oratio.

Gaudent campi utique Adventus tui jocunditate perfusi: et ideo quaesumus, ut, qui insensibilia Adventus tui gaudia in te viventia comprobas; sensibiles nos in Adventu tui judicii coronandos attollas. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 2. Adjiciet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, et veniet ab insulis maris. P. Et congregabit populos profugos Israel, et dispersos Juda colliget. V/. Et erit firmamentum in terra: in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebunt de civitate, sicut foenum terrae. P. Et congregabit populos. V/. Gloria, et honor. P. Et congregabit.

Oratio.

Adjice manum tuam, Domine, et posside residuum populi tui; ut incarnatione tua incredulis patescente nihil residuum sit, quod vacuum remaneat a mercede: quo, dum in filios infidelitatis incarnationis tuae mysterium manifestas, in cordibus fidelium 25 desiderii tui vota placita tibi semper efficias. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. In illa die de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt: addent mites in Domino laetitiam. P. Et humiles pauperes in sancto Israel exultabunt. V/. Et benedicentur in eo omnes tribus terrae: omnes gentes servient ei. P. Et humiles. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et humiles pauperes.

Oratio.

Unigenite Dei Filius, qui de tenebris et caligine oculos caecorum videre fecisti, cum mundo per susceptae incarnationis mysterium claruisti; dignare gratia divinitatis tuae inlustrare arcana pectoris nostri: ut, qui Adventus tui gratia anhelamus, divinitatis tuae munere consolemur. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R/. Bethlehem non es minima in principibus Juda: ex te prodiet rex. P. Cujus regnum non corrumpetur. V/. Et tu, Bethlehem Ephrata, numquid parvula es in millibus Juda? Ex te enim egredietur rex. P. Cujus regnum. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R/. Bethlehem non es minima in.

In Laudibus Antiphona, Canticum, et omnia alia, quae sequuntur, dicantur usque in finem Matutini, ut in feria 4 primae Hebdomadae fol. 11. Excepta Prophetia. Haec dicit Dominus: salvabo gregem meum. Quaere fol. 23.

Ad Vesperos omnia dicantur, ut in Vesperis de quarta feria primae hebdomadae de Adventu Domini. Require fol. 12.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA SEXTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. In te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Psalmus 56.

Oratio. Deus Dei Filius. Quaere fol. 3

Antiphona 1. Ecce ego mittam ad gentes et ad insulas, dicit Dominus, longe ad eos, qui non audierunt de me. P. Et videbunt gloriam meam. V/. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Et videbunt. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et videbunt gloriam meam.

Oratio.

Quam pulcri sunt, Domine, super montes pedes evangelizantium pacem: praesta ergo nobis, ut per te praedicantes salutem, in te habeamus salvationem; quo Adventus tui praedicantes insignia, donorum tuorum, in nos redundet gratia copiosa
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua veniet, nullus ei similis. P. Quis poterit scrutari vias ejus? Cuncta considerans nomen ejus supra terminos terrae. V/. Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum. P. Quis poterit? V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quis poterit?

Oratio.

Quis poterit, Deus Dei Filius, scrutari vias tuas? Vel quibus aditibus nasciturus ad Virginem veneris? Vel quibus semitis ad superna regressus es? Et ideo, quia tu solus cuncta considerans es, cujus nomen supra terrae terminos permanet; da nobis, illa de te semper considerare et dicere, quae culpae careant lege: ut, qui excelsus in fortitudine veniens humilia respicis, dignos facias nos muneribus tuis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. Amen.

Antiphona 3. Ego Jesus mitto Angelum meum testificare hominibus. P. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, sanare languores populi mei. V/. Audi populus meus; et loquar Israel: testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Ecce venio cito. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Ecce venio cito.

Oratio.

Deus omnipotens, qui Angelum tuum ante Adventum Redemptoris misisti, qui testificaret hominibus et viam salutis et plenitudinem sanitatis; da familiae tuae, ut adnuntiatione Adventus tui in coelesti gaudio hilarescat. Et, quia merces tua tecum ad judicium veniet, pletas tua consueta tunc nobis occurrat in munere, quae nostrum solita est semper removere languorem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R/. Paratus esto, Israel, in Adventu Domini Dei tui, quia ecce ipse formans montes. P. Et creans spiritus, et annuncians in hominibus Christum suum V/. Ecce Dominus Deus vester prudentia sua extendit coelos, et in sapientia sua praeparat orbem; ipse est enim Deus formans terram. P. Et creans spiritus. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R/. Paratus esto, Israel.

Omnia alia dicantur usque in finem Matutini, ut in sexta feria primae Hebdomadae fol. 13. 26 Excepta Prophetia. Haec dicit Dominus: Salvabo. fol. 23.

Oratio.

Deus Pater, qui, filium tuum missurus ad terras, legatos tuos, voces utique praedicantium, ad gentes destinasti, vel ad insulas, qui incarnationem ejus praedicantes, longe ad eos, qui non audierunt, verbi tui fidem praedicando porrigerent; da nobis, et te audientes a vitiis resipiscere, et credentes te supernam promereri hereditatem: ut Christum tuum sermonibus praedicantes; operibus non efficiamur ante tuae gloriae majestatem damnabiles.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter, Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Inicio páginaÍndice Adviento

IN QUARTO DOMINICO
DE ADVENTU DOMINI.

Ad Vesperos.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum.

Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum. Require fol. 1.

Sono. Deus deorum Dominus locutus est: vocavit terram ex Sion. P. Species decoris ejus: alleluia. V/. Deus manifeste veniet, Deus noster; et non silebit. P. Species decoris.

Antiphona. Alleluia: annunciate Deum in univesa terra. P. Exultet, et laudet habitatio Sion. P. Quia in medio ejus veniet Sanctus Israel. P. Et exultet. Gloria, et honor Patri. P. Quia in medio.

Lauda. Cognoscamus in terra viam tuam, Domine: alleluia: In omnibus gentibus salutare tuum. Alleluia, alleluia. V/. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. P. In omnibus gentibus. V/. Gloria, et honor Patri. P. In omnibus gentibus.

Hymnus. Christi caterva clamitet.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Kyrie, eleison: Christe, eleison: Kyrie, eleison.

Capitula.

Illumina, Domine, vultum tuum super nos, et benedictionem tuam ubertim nostris infunde pectoribus: quo corda nostra lucis tuae hilaritate perfusa tuam in terris valeant recognoscere viam, et omnibus singulari gentibus fidei sacrae laetentur notitia.

Pater noster. Et.

Liberati a malo, confirmati semper in bono, tibi servire mereamur Deo ac Domino nostro. Pone, Domine, finem peccatis nostris: da gaudium tribulatis: praebe redemptionem captivis: sanitatem infirmis: requiemque defunctis: concede pacem, et securitatem in omnibus diebus nostris: frange audaciam inimicorum nostrorum: exaudi, Deus, orationem servorum tuorum omnium fidelium Christianorum in hoc die et in omni tempore: per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia semper saecula saeculorum. R/. Amen.

Dicat Presbyter. Humiliate vos ad benedictionem.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Benedictio.

Unicus Filius Dei, qui genitus de utero Patris, incarnari venit ex utero Virginis, eluat nos ab omni corruptione humanae conditionis.
R/.
Amen.

Atque idem, qui incomprehensibilis venit ad veritatem humani corporis, tollat a nobis immunditiam humanae corruptionis.
R/.
Amen.

Et, qui vita venit mortem perterre, tribuat nobis nihil de mortis damnatione sentire.
R/.
Amen

Per misericordiam ipsius, etc.

Lauda. Dominus in circuitu populi sui est: alleluia. P. Ex hoc nunc, et usque in aeternum pax super Israel. Alleluia, alleluia. V/. Benedictus, qui venit in nomine Domini: Deus, Dominus, et illuxit nobis. P. Ex hoc nunc. V/. Gloria, et honor. P. Ex hoc nunc.

Oratio dicatur. Unigenite Filius Dei Patris. Require in Matutinis sequentibus.

Ad Matutinos.

Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio.

Domine Deus Pater omnipotens, inspirator precum, teque invocantium velox auditor; voci nostrae, oramus, clementiae tuae aurem appone, et nostrorum vincula peccaminum potenti miseratione dissolve: Ac sicut nos gallorum canoribus ad matutini gratiam provocas consurgere, et prophetali vaticinio in lucem gentium unicae redemptionis praenuncias; ita nunc navigantibus nobis intuitu superno adsiste. Sic, quaesumus, famulatus nostri vota suscipias, ut ad lucem abundanti nos misericordia sublevando perducas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc. 27

Antiphona super psalmos. Gloria mea Deus meus, et exaltans caput meum.

Psalmus 3.

Antiphona. Tibi soli peccavi: miserere mei, Deus.

Psalmus 50.

Antiphona. Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.

Psalmus 56.

Oratio.

Domine Deus, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine adspicimus lumen; enutri in nos tuae scientiae splendorem: ut sitientibus nobis vitalem impartias potum, et caligantium animarum superno lumine restituas intellectum. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 1. Me insulae expectant, dicit Dominus, et brachium meum sustinebunt. P. Quia judicium meum in lucem populorum apparebit. V/. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et brachium. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quia judicium meum.

Oratio.

Unigenite Filius Dei Patris, quem insulae expectant, et brachium fortitudinis tuae plebs adquisita sustinet; te quaesumus et rogamus, ut nos peccatores facias semper esse beatos: ut, cum Adventus tui apparuerit gloria, non confundamur videntes faciem tuam.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Timebunt, qui ab occidente sunt nomen Domini; et, qui ab ortu solis, gloriam ejus. P. Cum venerit, quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini excitat. V/. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. P. Cum venerit. V/. Gloria, et honor Patri. P. Cum venerit, quasi fluvius.

Oratio.

Christe Dei Filius, qui in mundo per Virginem natus, nativitatis tuae terrore et regna concutis, et reges admirari compellis; praebe nobis initium sapientiae, quod est timor tuus; ut in eo fructificemur, in eo etiam proficientes fructum tibi pacatissimum offeramus: ut, qui ad gentium vocationem, quasi fluvius violentus, accessisti; nasciturus in terris ad conversionem peccantium, manifesta tuae gratiae dona ostendas: quo, repulso terrore formidinis, casto te semper sequamur amore intimae charitatis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis, etc.

Antiphona 3. Quae prima fuerat, ecce veniet, nova annuncians vobis; antequam oriatur, auditam vobis facimus. Laus Domini in extremis terrae. V/. Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna; et dominabitur a mari usque ad mare. P. Laus Domini. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Laus Domini.

Oratio.

Nova et inaudita sunt, Domine, quae propheticus sermo intonuit mundo: Quod novo Virginis partu salvatio exorietur creaturarum: cujus admirabile incarnationis mysterium quia devota cordium susceptione Ecclesia suscipit laetabunda; quaesumus, ut in laudem ejus et nova illi cantica deferat et accepta; ut, cujus laus ab extremis terrae concinitur, ejus voluntas in toto mundo a fidelibus impleatur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R/. Dominus omnipotens suscitabit nobis ab oriente principem magnum, et vocabitur nomen ejus Redemptor omnium, et ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. V/. Audite, domus David, Dominus dabit vobis signum: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. P. Et vocabitur. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. Reiteretur R/. Dominus omnipotens suscitabit.

Oratio.

Deus Pater omnipotens, qui ab Oriente principem magnum exuscitas; da nobis, ut ejus amplexu, quem ad redemptionem nostram misisti salvans populum suum a peccatis eorum, illius utique principis, qui sine alterius justitiae participatione est justus, participes esse te propitio mereamur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.

IN LAUDIBUS.

Ad Canticum.

Antiphona. Descendant, sicut ros, verba mea, quia nomen Domini invocavi. Deus fidelis, in quo non est iniquitas: justus et sanctus Dominus Deus.

Canticum. Attende coelum, loquar; et audiat terra. Require fol. 4.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedicite Dominum, pusilli et magni, et omnes qui expectatis Adventum ipsius.

Psalmus. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Deus deorum Dominus locutus est: 28 vocavit terram ex Sion. P. Species decoris ejus; Alleluia. V/. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. P. Species decoris ejus.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: alleluia. V/. Laudate eum in excelsis: alleluia.

Psalmus 148.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 42.
R/.
Deo gratias.

Cantate Domino canticum novum, laus ejus in extremis terrae: qui descendistis in mare, et plenitudinem ejus; insulae, et habitatores earum. Sublevetur desertum, et civitates ejus; in domibus habitabit Cedar: laudate habitatores Petrae, de vertice montium clamabunt. Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nunciarunt. Dominus, sicut fortis, egredietur, sicut vir praeliator suscitavit zelum: vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. Tacui semper, silui, patiens fui, sicut pariens loquar: dissipabo, et absorbebo simul. Desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exsiccabo: et ponam flumina in insulis, et stagnare faciam. Et deducam caecos in viam, quam nesciunt; et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam.

R/. Amen.

Hymnus. Cunctorum Rex omnipotens.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula.

Excita potentiam tuam, et veni ad liberandum nos, Domine Deus; ut, quoniam opprimimur turbinibus tentationum, virtutis tuae auxilio sublevemur: nec praevaleant nobis legiones hostium, cum tua majestate tuemur: ut semper nobis opitulationem, et adversariis inferas ultionem.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Dominus in circuitu. Require fol. 26.

Benedictio. Unicus Filius Dei. fol. 26.

Exeunte vespera.

Lauda. A solis ortu.

Sono. Deus deorum. fol. 26.

Antiphona. Ascendit Salvator Dominus in montem Sion, liberare populum suum Israel. P. Et erit regnum ejus sempiternum. V/. Omnes gentes pladite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et erit regnum. V/. Gloria, et honor. P. Et erit regnum.

Lauda. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, alleluia. P. Donec misereatur nobis, alleluia, alleluia, alleluia. V/. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Donec misereatur. V/. Gloria, et honor. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Hymnus. Christi caterva clamitet.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 2.

Capitula. Deus, cujus aeternitas.

Benedictio. Christus Dominus. Require fol. 2.

Lauda. Apud te propitiatio est, alleluia, et propter legem tuam sustinui te, Domine, alleluia. P. Apud te est enim misericordia, et copiosa redemptio: alleluia, alleluia. V/. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. P. Apud te est. V/. Gloria, et honor. P. Apud te est.

 Oratio. Unigenite Filius Dei Patris, quem insulae expectant, et brachium fortitudinis tuae plebs adquisita sustinet; te quaesumus et rogamus, ut nos peccatores facias semper esse beatos: ut, cum Adventus tui apparuerit gloria, non confundamur videntes faciem tuam. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA SECUNDA
QUARTAE HEBDOMADAE.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine, quid multiplicati.

Psalmus 3.

Oratio. fol. 8, ut in secunda feria primae Hebdomadae.

Antiphona 1. Ecce Dominus veniet de longe. P. Beati omnes, qui expectant eum. V/. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Beati omnes. V/. Gloria, et honor. P. Beati omnes.

Oratio.

De longe incarnationis tuae Adventum, Christe Dei Filius, beatorum numerositas praestolando, beatificata fore cognoscitur. Quaesumus, ut expectatione secundi Adventus tui ita beatificemur, ut pium te in judicio sentiamus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Mortificate nunc membra vestra, quae sunt super terram; quoniam, cum Christus apparuerit, vita vestra. P. Tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. V/. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc, et usque in saeculum. P. Tunc et vos. V/. Gloria, et honor. P. Tunc et vos.

Oratio.

Mortifica, quaesumus, super terram membra nostra ab omni concupiscentia; ut, cum tu nostra apparueris vita, appareamus et nos tecum transformati in gloriam 29 sempiternam.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Ego ante te ibo, dicit Dominus. P. Et gloriosos terrae humiliabo. V/. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et gloriosos. V/. Gloria, et honor. P. Et gloriosos.

Oratio.

Ingenite summe Pater, per quem tempore nativitatis Dominicae justitiae opus pax vel securitas concluditur universae terrae; fac nos in secundo Adventu gloriae suae pulchritudinem individuae majestatis perpetim intueri: ut ibidem perenniter coronati jubilum perpetuitatis persolvamus sine fine beati.
Respondeat. Amen.

Per misericordiam ipsius.

R/. Credite Salvatorem vestrum venientem cum gloria. P. Et vos estote parati suscipere regnum Dei. V/. Audite, habitatores urbis, qui moramini in terris, cum elevatum fuerit signum in montibus, et clangorem tubae audieritis. P. Et vos estote. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Credite Salvatorem.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Ecce enim Deus.

Canticum. Domine Deus, omnium creator.

Matutinarium, Antiphona, et Lauda. Require fol. 16.

Prophetia. Cantate Domino. fol. 28.

Hymnus. Ecce Salvator omnium.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi.

Capitula. Memor esto, Domine. fol. 17.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8.

Oratio. Veniat super nos, Domine. Require infra fol. 30.

Ad Vesperos dicatur, ut in secunda feria secundae Hebdomadae.

 

Sequuntur alia Responsoria de quibus supra.

R/. Montes filiae Sion, ramos vestros extendite, germinate. P. Et fructum jecunditatis afferte populo meo Israel, quoniam veniet dies Domini. V/. Jubilate, extrema terrae: sonate montes laudationum, saltus, et omnia ligna regionis. P. Et fructum. R/. Gloria, et honor. P. Et fructum.

Aliud Responsorium. Ecce Dominus veniet redemptor noster sanctus Israel. P. Coronam regni habens in capite suo. V/. Attendite ad me, populus meus, et tribus mea me audite, quia prope est dies Domini: justus meus, et egressus est Salvator meus. P. Coronam regni habens. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Ecce Dominus.

Aliud Responsorium. Audite, audite me, populus meus, dicit Dominus: et reges, intendite, auribus percipite. P. Quia lex a me prodiit: appropinquans cito justitia mea: et salvator meus adest, quem insulae expectant. V/. Attendite ad me, populus meus: et tribus mea, audite. P. Quia lex a me. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Audite, audite.

R/. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ipsius. P. Et ne recedatis ab illo: ne cadatis, et non evacuabitur merces vestra. V/. Qui timetis Deum, credite illi; et in oblectatione illius veniet vobis misericordia. P. Et ne recedatis. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Metuentes Dominum.

R/. Cognoscat plebs mea nomen meum illa die, quoniam ecce ego, qui loquor, adero vobis, dicit Dominus. P. Quasi germen inter montes annuncians auditum pacis, nuncians bona, ut notum vobis faciam Salvatorem mundi. V/. Deus de Sina venit, et de Seir ortus est: nobis apparuit de monte Pharan. P. Quasi germen. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Cognoscat plebs mea.

R/. Ecce Dominus Deus noster egredietur ad nos, et miserebitur nobis. P. Delens iniquitates nostras, et demerget in profundum maris omnia peccata nostra. V/. Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit de finibus terrae; et ecce festinans velociter veniet. P. Delens. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Ecce Dominus Deus.

R/. Quis est iste formosus, stola sua gradiens in multitudinem fortitudinis suae? P. Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. V/. Ego Jesus mitto Angelum meum testificare hominibus, et ecce venio cito. P. Ego, qui loquor. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Quis est.

R/. Quare tardas, Deus? veni, et libera populum tuum. P. Te enim expectat omnis Israel. V/. Veni, Domine, et noli tardare, relaxa facinora plebis tuae. P. Te enim. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Quare tardas.

R/. Hierusalem, laetare in Adventu Domini, quoniam ipse veniet tibi. P. Et auferet a te luctus, et anxietates, et induet te pulchritudine in Adventu suo. V/. Hierusalem, Dominus in medio tui fortis gaudebit super te in laude, et exultabit in jubilatione. P. Et auferet a te. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R/. Hierusalem, laetare.

R/. Ecce veniet nobis salus a Domino celeriter, ut conterat jugum grave. P. Et salvet a vinculis peccatorum nostrorum, quia pius est. 30 V/. Clamemus ad Dominum in coelum a facie tribulantis, et mittet nobis Salvatorem, qui liberet nos. P. Et salvet. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R/. Ecce veniet.

Ad Vesperos dicatur, ut in fol. 17.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA TERTIA QUARTAE HEBDOMADAE.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum.

Psalmus 50.

Oratio.

Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen; quique unum te esse innotescens Deum ac Dominum, per susceptae incarnationis mysterium venisti in regem, ut redimeres saeculum; da nobis ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per haec evadamus muscipulam deceptoris: ut, qui Adventus tui gaudia diffuso ore praecinimus, salvatos nos, cum ad judicium veneris, te judice gratulemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Revertentur filiae Sion, et quaerent Dominum Deum suum, David Regem suum. P. Et delectabuntur in Domino Deo suo. V/. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. P. Et delectabuntur. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et delectabuntur in Domino.

Oratio.

Veniat super nos, Domine, donum misericordiae tuae, ut revertentes a socordia cordis nostri, et quaerentes te Dominum regem in Sion; illa speculatione sancta laetemur, ut, qui faciei tuae praestolamur praesentiam, meritorum nostrorum evadamus tormenta.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus. P. Qui et illuminabit abscondita tenebrarum. V/. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Qui et illuminabit. V/. Gloria, et honor Patri. P. Qui et illuminabit.

Oratio.

Deus, qui nos ante tempus judicare prohibes, magnaque nos cautela patientiae vis esse contentos; da nobis et verae patientiae vota, et verae supportationis habere exempla: ut, antequam tu venias, qui illuminaturus es cordium occulta; ita in nobis verae patientiae exempla praepolleant, ut te ad judicium veniente charitatis nos supportatio a tormentis absolvat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Non a principio in abscondito locutus sum. P. Sed ex tempore, antequam fieret, ibi eram. V/. Ipse invocavit me: Pater meus es tu. Et ego primogenitum ponam illum excelsum apud reges terrae. P. Sed ex tempore. V/. Gloria, et honor Patri. P. Sed ex tempore.

Oratio.

Deus, qui nos a principio in abscondito locutus es; fac, nos in principio Verbi tui, quod manifestum est in carne, inconcusso amore fidei persistere: ut, qui tecum ante tempora erat, nobis in tempore natus sine fine succurrat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Ecce Dominus in igne veniet: quasi turbo quadriga ejus. P. Quia in igne Dominus dijudicabitur. V/. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. P. Quia in igne. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. P. Quia.

Oratio.

Domine Deus, qui te in igne venturum pronuncias; libera nos a turbine nocentium: ut, qui opus tuum mirabile praedicamus, mercedem illam, quae coram te est, opulentius hauriamus.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Fidelis erit domus tua.

Canticum. Ego tuli te de pascuis sequentem greges. Require in quarta feria primae hebdomadae, et similiter omnia alia, usque in finem Matutini fol. 10 et 11.

Ad Vesperos fol. 17.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA QUARTA

Ad Matutinum.

Antiphona. In te confidit anima mea. Require fol. 13.

Psalmus 56.

Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona 1. Expecta, reexpecta, dicit Dominus. In loquela enim labiis. P. Et in lingua altera loquar ad populum istum. V/. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. P. In loquela enim. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et in lingua altera. 31

Oratio.

Expectemus te, Domine, ut, cum ad judicium veneris, non nos de peccato arguas; sed in spiritu mansuetudinis tuae loquaris nobis misericorditer.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 2. Ecce mittam ego in fundamentis Sion lapidem pretiosum angularem, dicit Dominus. P. Et, qui crediderit in eo, non confundetur. V/. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et qui crediderit in eo. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et qui.

Oratio.

Ecce jam prope es, Domine: fac nos tibi semper proximos esse: ut in nullo de negligenti cura soliciti, diem Adventus tui praestolemur illaesi.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

R/. Veniet dies Domini magnus. P. Quia in monte Sion, et Hierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus. V/. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Quia in monte Sion. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Quia in monte.

Oratio.

Christe Dei Filius, qui in monte Sion, et in Hierusalem Salvator magnus in carne apparendo adveniens, Salvatio pro his, qui tibi credituri essent: vocatus es; esto nobis Salvator ad votum, Ductor ad praemium: ut, qui sanctae factus es salvationis ostensio, peccatoribus efficiaris, et hic et in aeternum optabilis liberatio.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Omnia alia dicantur de quarta feria primae Hebdomadae usque in finem Matutini.

Ad Vesperos. Require fol. 17.

Inicio páginaÍndice Adviento

QUINTA FERIA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine quid multiplicati.

Oratio. Multiplicati sunt Domine, qui tribulant nos. Require fol. 8.

Psalmus 3.

Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona 1. Cognoscetur Dominus ab Aegypto, dum advenerit. P. Et cognoscent Aegyptii Dominum in illa die, et colent enim in hostiis et muneribus. V/. Deus manifeste veniet Deus noster, et non silebit. P. Et cognoscent Aegyptii Dominum. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto P. Et cognoscent Aegyptii Dominum in illa die.

Oratio.

Cognoscimus te, Domine, venturum esse ad faciendum judicium: et ideo quaesumus, ut, dum veneris, aperias os nostrum, et cor nostrum, ut laudemus nomen sanctum tuum colentes in hostiis acceptabilibus, in quo incarnationis tuae mysteria manifestes.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Qui regis Israel, intende. P. Excita potentiam tuam, et veni ad liberandum nos. V/. Qui deducis velut ovem Joseph, Ephraim, Benjamin, et Manasse. P. Excita potentiam tuam. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Excita potentiam tuam, et veni.

Oratio.

Qui regis Israel intende: qui deducis velut ovem Joseph, excita potentiam tuam, et salvos facito, pro quibus nasciturus venisti in terram: et qui porrecto fidei cultu multitudinem gentium lucrari dignatus es; compendio pietatis infidelium animas perfidiae barathro erutas, tibi aliquando placitas crediturasque restituas.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R/. Cum venerit Dominus exercituum in monte Sion, et Hierusalem. P. Et in conspectu seniorum suorum glorificabitur. V/. Audite haec omnes gentes: auribus percipite qui habitatis orbem. P. Et in conspectu. V/. Gloria et honor Patri, et Filio. P. Et in conspectu seniorum.

Oratio.

Deus Dei Filius, qui in monte Sion et in Hierusalem in conspectu seniorum te glorificari pronuncias; concede nobis, ita in regno tuo plena fidei cognitione gaudere, ut hic nos florere facias fide, et in Adventu tuo aeternae coronandos statuas gloriae.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini, dicantur ut in feria secunda secundae hebdomadae de Adventu Domini. Require fol. 16.

Ad Vesperos, ut supra fol. 17.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA SEXTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum.

Psalmus 50.

Oratio. Deus Dei Filius, cujus 32 in aeternum permanet. Require in feriis primae hebdomadae de Adventu Domini. fol. 3.

Antiphona 1. Clamemus ad Dominum a facie tribulantis. P. Et mittet nobis Salvatorem et propugnatorem, qui liberet nos. V/. Venite adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster: nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. P. Et mittet nobis Salvatorem. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et mittet nobis Salvatorem.

Oratio.

Clamemus ad te, Domine, a facie tribulantis, ut mittas nobis Salvatorem, qui liberet nos de manu inimicorum nostrorum: ut, qui praesentiam faciei tuae praestolamur, nostrorum meritorum tormenta evadamus.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona. Prope est dies Domini: nolite tribulari. P. Gaudium enim illius fortitudo nostra est. V/. Audi populus meus; et loquar tibi: et testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Gaudium enim illius. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Gaudium enim illius fortitudo.

Oratio.

Dies tuus, Domine, ecce prope est, atque necesse est nos purgatis conscientiis properare. Et ideo, quia de nobis ista habere non possumus, a te, qui potens es, haec ipsa, nobis tribue, postulamus: poscentes, ut ita gaudium tuum sit fortitudo nostra, qualiter tribulatio non obruat sempiterna.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R/. Hierusalem, aspice ad orientem. P. Et vide laetitiam, a Deo quae tibi superventura est. V/. Lauda, Hierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion. P. Et vide laetitiam. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et vide laetitiam

Oratio.

Aspicimus, Domine, et purgato fidei oculo jam videmus, quam inenarrabilis sit laetitia illa, quae Hierusalem civitati tuae ad orientem prospicienti de Domino in muneris collatione refulsit. Et ideo quaesumus, ut, qui eam incarnationis tuae gaudiis pertulisti, nos in sinu ejus illaesos conserves a contagione totius piaculi: quo in illa operum nos dignitas salvet, ut praestolatio Adventus tui sine fine justificet.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Canticum, et omnia alia usque in finem Matutini, ut in quarta feria secundae hebdomadae. Quaere fol. 18.

Ad Vesperos, ut supra, fol. 17.

Inicio páginaÍndice Adviento

IN QUINTO DOMINICO
DE ADVENTU DOMINI.
 

Ad Vesperos.

Lauda. A solis ortu.

Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum. Quaere in fol. 1.

Sono. Apparebit nobis Salvator, quasi nubes clara. P. Media die; alleluia. V/. Et sicut guttae distillantes in faciem terrae sitientis. P. Media die: alleluia.

Antiphona. Silebit omnis caro a facte Dei, quia juxta est: dies Domini praeparabit nobis hostiam. P. Et sanctificabit omnes electos suos. V/. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. P. Et sanctificabit. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et sanctificabit.

Lauda. Dominus sicut fortis, egredietur, et, ut vir bellator, suscitabit zelum: vociferabitur, et clamabit: alleluuia. P. Et super inimicos suos confortabitur, et laudem ejus in insulis nuntiabunt: alleluia, alleluia. V/. Laudate nomen Domini: laudate, servi Domini. P. Et super. V/. Gloria, et honor. P. Et super inimicos.

Hymnus. Christi caterva clamitet.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi, Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula.

Christe Dei Filius, qui a patre sine tempore natus, per Virginem in tempore nasciturus, a Patris sinu, sicut fortis, egrederis; effice nos fortiores semper esse in operibus tuis: ut, qui suscitasti zelum virtutis tuae in populis tibimet credituris, suscites in nobis nunquam finiendum amorem tuae dilectionis, quo perducamur ad promissa tuae hereditatis.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio.

Ex Sion Dominus veniens nos ab omnibus impietatibus nostris eripiat.
Respondeat. Amen.

Avertat a nobis iniquitates nostras, qui venit prorogare misericordias suas.
Respondeat. Amen.

Tales etiam nos redimendos statuat, quales judicando non puniat.
Respondeat. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri

Lauda. Memento nostri, Domine, in beneplacito 33 populi tui: alleluia. P. Visita nos, Deus, in salute tua: alleluia, alleluia, alleluia. V/. Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. P. Visita nos, Deus. V/. Gloria et honor Patri. P. Visita nos, Deus.

Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio, ut infra.

Ad Matutinum.

Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Post gallorum canorum. Require fol. 21.

Super Psalmos. Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus 3.

Antiphona. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Psalmus 50.

Antiphona. In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Oratio.

Verbum ante saecula ineffabiliter Patris ore prolatum, et in fine temporum hominem pro nobis ex Virgine ortum humili prece poscamus, ut invocationem nostram de monte sancto suo placatus exaudiat, ejusque benedictio pectora credentium repleat. At, sicut incerta secretorum sapientiae manifestans, ad se agnoscendum corda excitat nostra; ita catholicam plebem alarum suarum protectione defendat; eisque, cum Judex venerit, existat placabilis, pro quibus redimendis in carne apparuit humilis.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Dominus, sicut fortis, egredietur: sicut vir praeliator, suscitabit zelum, ut educat caecos in via, quam nesciunt. P. Et ponet tenebras eorum in luce. V/. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et ponet tenebras. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et ponet tenebras eorum.

Oratio.

Domine Deus fortis, qui de patrio secreto egrediens, et, ut vir praeliator, suscitans gentes tibi credituras acquiris; suscita in nos zelum beneplacitum tibi: ut, qui te venisse jam credimus, audentius te iterum venturum innocui praestolemur.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Juxta est justitia mea: non morabitur dicit Dominus. P. Dabo eam salutem in Sion, et ponam gaudium omnibus lugentibus in Israel. V/. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Dabo eam. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et ponam gaudium.

Oratio.

Christe Deus, sapientia summi Patris, Verbum, qui aedificas tibi mundissimam domum Mariae Virginis uterum, in qua ipse coelestis justitia prospicis, et de qua fructum benignitatis tuae producis, dum in ea absque veste corporea Deus ingrederis, et de qua vestitus carne procedis; praesta nobis supplicibus tuis, ut sanctificatos nos tibi in domo efficias, de qua, ut sponsus procedens, operum nostrorum dignitate circumfultus appareas.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

Antiphona 3. Ego Dominus primus et novissimus: videbunt insulae, et timebunt me. P. Extrema terrae cognoscent: et venient, et appropinquabunt mihi. V/. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus. P. Extrema terrae cognoscent. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Extrema terrae cognoscent.

Oratio.

Deus Dei Filius, qui primus et novissimus omnia a te creata infra te concludis, nec tamen ipse concluderis; quem extrema terrae per incarnationis tuae mysterium agnoverunt, dum a te fidei vocatione pertractata sunt; da nobis, ut agnitione hujus fidei sanctae ita in te radicemur et cultu justitiae et operum dignitate, ut ex hoc aeternam mereamur pervenire ad requiem.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

R/. Bethlehem civitas Dei summi, ex te prodiet dominator Israel. P. Et egressus illius, sicut a principio dierum aeternitatis, et pax erit in terra nostra dum venerit. V/. Tu Bethlehem Euphrata, numquid parvula facta es in millibus Juda? ex te enim egredietur rex, qui regat populum meum Israel. P. Et egressus illius. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. Reiteretur R/. Bethlehem civitas Dei.

Oratio.

Christe Deus Filius Patris Dei summi, incarnationis tuae urbem consecras, dum te ex ea verum dominatorem Israel nasciturum insinuas, et inauditum a saeculis in ea incarnationis tuae miraculum manifestas: Dum intra ejusdem urbis Bethlehemiticae septa genitricem Mariam et materno honore glorificas, cujus uterum nec ingrediens reseras, nec egrediens violas; quaesumus, 34 ut penetralia nostrae animae sic tuo perlustres candore, quatenus suffragio matris tuae a serpentina persuasione servati, virginitatem mentis obtineamus illaesi.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Deus a Libano veniet.

Canticum. Domine audivi auditum. Require fol. 22.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictus es, Deus. P. Benedicite Dominum.

Canticum Danielis III. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Apparebit nobis Salvator. Require fol. 32.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: alleluia. Require fol. 23.

Psalmus 148.

Lectio libri Micheae Prophetae. Capitulo 4.

R/. Deo gratias.

Erit in novissimis dierum mons domus Domini praeparatus in verticem montium super colles: et fluent ad eum populi. Et prophetabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Hierusalem. Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens contra gentem gladium: et non discent ultra belligerare. Et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit, qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est. Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Domini Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam ejeceram, colligam; et quam afflixeram: et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quae laboraverat in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, et nunc et usque in aeternum. Et tu turris gregis, nebulosa filia Sion usque ad te venit: et veniet potestas prima, regnum filiae Hierusalem. Nunc quare moerore consumeris? Numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? Dole, et satage filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

Respondeat Chorus. Amen.

Hymnus. Cunctorum rex omnipotens.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require in primo Dominico de Adventu Domini. fol. 2.

Capitula.

Domine Jesu Christe, quem venisse credimus in carnis abjectione humilem mundum pereuntem redimere; quemque iterum praestolamur in potentia Deitatis venturum, saeculum delinquens terribiliter judicare; immensam pietatem tuam trementes famuli tui quaesumus, ut, dum veneris, non de peccato nos arguas, sed ineffabili benignitate succurras: et hic potius humilitatis nostrae confessionem accipias, ut illic et facinora nostra universa indulgeas, et in dexterae tuae partem coronandos statuas.

Pater noster. Liberati a malo, Require fol. 2.

Lauda. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: alleluia. P. Visita nos, Deus, in salute tua: alleluia, alleluia, alleluia. V/. Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. P. Visita nos, Deus. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Visita nos, Deus, in sa ute.

Benedictio. Ex Sion Dominus veniens nos ab omnibus impietatibus nostris eripiat.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri. Dominus sit semper.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Exeunte vespera.

Lauda. A Solis ortu usque ad occasum. P. Laudabile nomen Domini. V/. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in aeternum. P. Laudabile nomen Domini.

Sono. Apparebit nobis Salvator. Require fol. 32.

Antiphona. Erit Dominus, sicut ros: Israel germinabit, sicut lilium. P. Et erumpet radix ejus, ut Libani. V/. Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebunt de civitate sicut foenum terrae. P. Et erumpet radix ejus. V/. Gloria, et honor Patri, 35 et Filio. P. Et erumpet radix.

Lauda. Deus virtutum nobiscum. P. Susceptor noster Deus Jacob. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Veritas de terra orta est: et justitia de coelo prospexit. P. Susceptor noster Deus. V/. Gloria, et honor Patri. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Hymnus. Christi caterva clamitet.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require in primo Dominico de Adventu Domini. fol. 2.

Capitula.

Deus, cujus aeternitas tempora praescit, et ordinat; qui in plenitudine temporum Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum nasciturum ex Virgine destinas; ut aeternus ex te sine tempore prodiens, pro nobis conditor nasceretur in tempore; ut et nostra scilicet tempora visitet, et temporales suae immortalitatis participes reddat; assistat tibi pro nobis: ut, quos Adventu suo mirabiliter redemit, munere suo abundantissime ditet.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptae. Quaere fol. 8.

Lauda. Erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum: alleluia. P. Et erit nomen Domini benedictum in saecula: alleluia, alleluia. V/. Ante Solem permanet nomen ejus, et ante Lunam sedes ejus; et benedicentur in eo omnes tribus terrae. P. Et erit nomen Domini. V/. Gloria, et honor. P. Et erit nomen.

Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio. Dicatur, ut in primis Vesperis istius Dominici. fol. 32.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA II QUINTÆ HEBDOMADÆ
IN ADVENTU DOMINI.

Ad Matutinum. 

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt?

Psalmus 3, cum sua Oratione fol. 8.

Antiphona 1. Quibus non est nunciatum de eo, videbunt eum: et, qui non audierunt, intelligent. P. Et ascendet, sicut virgultum coram eo. P. Et sicut radix de terra sitienti. V/. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem. P. Et ascendet. V/. Gloria, et honor. P. Et sicut.

Oratio.

Immane satis facinus video coram tuis, Deus Pater, oculis a reprobis perpetratum: qui dum Filium tuum, praedicatum in lege, contemnunt, in incredulitatis suae voragine remanserunt; dum hi, quibus non erat de eo nunciatum, viderunt eum, et, qui non audierunt, intelligentia contemplati sunt. Amove ergo, quaesumus, quidquid resistit tibi in opere, ut credulo pectore sic in nobis virgulta donorum praepolleant, ut radix humilitatis numquam arescat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Deus pacis sanctificet vos ad perfectum, et integer spiritus sit vester. P. Anima, et corpus sine quaerela in Adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. V/. Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum. P. Anima, et corpus. V/. Gloria, et honor Patri. P. Anima, et corpus.

Oratio.

Christe Deus noster, qui in assumpta humanitate veniens mundum judicaturus, sanctifica nos ad perfectum; ut in die Adventus tui, cum judicaturus veneris saeculum, ita integer spiritus noster, anima, et corpus in te refloreat, ut tecum sine fine regnaturi vivamus.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 3. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum. P. Et oculi ejus ad sanctum Israel respicient. V/. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et oculi ejus. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et oculi ejus.

Oratio.

Unigenite Dei Filius, cujus oculi ad sanctum Israel respiciunt, inclina ad nos misericordiam tuam, qualiter te factorem nostrum adspicere valeamus, dum gloriosus apparueris in gloriam tuam.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R/. Gaude, filia Sion, quia veniet tibi rex tuus cum jocunditate. P. Et tu, filia Hierusalem, laetare in Adventu Domini Dei tui. V/. Exulta satis, et jubila, filia Sion: ecce rex tuus venit justus et salvator. P. Et tu, filia Hierusalem. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. Reiteretur R/. Gaude, filia Sion.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini, dicantur, ut in secunda feria primae hebdomadae de Adventu Domini. Quaere fol. 9. Excepta Prophetia. Erit 36 in novissimis dierum mons domus Domini. Quaere fol. 34.

Ad Vesperos omnia dicantur, ut supra in secunda feria.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA TERTIA.

Ad Matutinum. 

Antiphona. Lava me, Domine. Quaere fol. 3.

Psalmus 50.

Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Quaere fol. 3.

Antiphona 1. Addent mites in Domino laetitiam. P. Et paperes homines, sancto Israel adveniente, gaudebunt. V/. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra. P. Et pauperes homines. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et pauperes.

Oratio.

Incarnationis tuae, Christe Domine, mysterio revelato, humiles pauperes exultant, te sanctum verum cognoscere mitissimum in laetitia. Te ergo proinde quaesumus ut, qui steriles facis esse foecundos, nos peccatores efficias esse beatos.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Sanctificabunt omnes sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt. P. Et scient errantes intellectum, et inusitatores discent legem. V/. Deus manifeste veniet Deus noster, et non silebit. P. Et scient errantes intellectum. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et scient errantes.

Oratio.

Deus, ad quem oculi universae carnis respiciunt, fac, nos videre salutare tuum in gloria, qualiter sciant errantes intellectum: ut, cum majestatis tuae cunctis illuxerit regnum, debitum pro meritis evadamus supplicium.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R/. Confortare in Adventu Domini Dei tui, domus Jacob; quoniam seminantem fructum vitae lumen majestatis videbitis salvatorem. P. Et, qui angustiamini, sustinete, quoadusque veniat princeps justitiae, auferens infirmitatem universae terrae. V/. Contemplare viam: conforta lumbos, et robora virtutem valde, et properare in Adventu Domini Dei tui. P. Et, qui angustiamini. V/. Gloria. et honor Patri, et Filio. Reiteretur R/. Confortare in Adventu Domini.

Canticum, et omnia alia usque in finem Matutini dicantur, ut in feria quarta primae hebdomadae fol. 11 et 12. Excepta Prophetia, quae dicitur de Dominico praeterito fol. 34.

Ad Vesperos, ut supra, fol. 12.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA QUARTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. In te confidit anima mea.

Psalmus 56.

Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona. Egredietur virga de radice Jesse. P. Et flos de radice ejus ascendet. P. Et judicabit in justitia pauperes. V/. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. P. Et flos de radice. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et judicabit.

Oratio.

Esto nobis, Domine, corona gloriae in die, quo veneris saeculum judicare per ignem, ut hic prius vestiaris indumento justitiae, et post perfecta gloriae libertate.
Respondeat Chorus. Amen.

 Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 1. Quibus non est narratum de eo, videbunt. P. Et, qui non audierunt, intelligent: et ascendet, sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. V/. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. P. Et, qui non audierunt. V/. Gloria, et honor. P. Et, qui non audierunt.

Oratio.

Quibus non est narratum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intelligent; quia spes fida in ipso semper manet, in quo est perfecta gloriae plenitudo. Repleat itaque os nostrum jocunditate, ut et vox nostra ejus resultet praeconiis, et impleatur anima donis.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Exultate in laetitia Jacob, et inite contra caput gentium. P. Personate, canite, et dicite. P. Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel. V/. Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium jocundum cum cithara. P. Personate, canite. V/. Gloria, et honor. P. Salva, Domine.

Oratio.

Fac, nos, Domine, juste, sobrie et pie in hoc saeculo vivere, expectantes beatam illam spem, et Adventum claritatis magnificentiae tuae: et sic per semitas justitiae curramus, ut merito accedere ad aeternam hereditatem possimus.
Respondeat Chorus. Amen. 37

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R/. Placabilis, Hierusalem, veniam in montibus tuis: et exultabis, quia dies Domini venient tibi. Surge, Sion; convertere ad Deum tuum. Gaude, et laetare, Jacob. P. Quia de medio gentium salvator tuus prodiit. V/. Revertere, filia Sion: revertere ad civitates tuas: revertere, virgo Israel. P. Quia de medio. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R/. Placabilis, Hierusalem.

Omnia alia usque in finem Matutini dicantur, ut in sexta feria primae hebdomadae fol. 13. Excepta Prophetia, quae est dicenda de quinto Dominico praeterito fol. 34.

R/. Ecce majestas Dei venit per viam, quae respicit ad orientem: et vox ejus, sicut vox aquarum multarum. P. Et terra splenduit a claritate Domini. V/. Audite, insulae; et attendite, populi: obstupescite, et admiramini: montes enim commovebuntur, et concutientur fundamenta terrae. P. Et terra splenduit. V/. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium. Ecce majestas.

V/. Clamor factus est: ecce sponsus venit. P. Exite obviam ei. V/. Benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel. P. Exite. V/. Gloria, et honor Patri. Reiteretur Responsorium. Clamor factus est.

R/. Ecce Dominus ascendet super nubem levem. P. Et ingredietur Aegyptum, et, ut rex fortis, dominabitur cunctis gentibus. V/. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. P. Et ingredietur. V/. Gloria, et honor. P. Et ingredietur.

V/. Ecce Dominus veniet, et non mentietur. P. Et, si moram fecerit, expecta illum; quoniam veniet, et non tardabit. V/. Qui emittit eloquium terrae, velociter currit sermo ejus. P. Et, si moram fecerit. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et, si moram.

V/. Orietur timentibus Deum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. V/. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur luna. P. Et sanitas. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et sanitas.

Ad Vesperos dicatur, ut in feria sexta primae hebdomadae.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA QUINTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt? Cum sua Oratione Multiplicati sunt, Domine. Require fol. 8.

Antiphona 1. Ecce Dominus ascendet super nubem levem. P. Et ingredietur Aegyptum. P. Et, ut rex fortis, dominabitur cunctis gentibus. V/. Deus manifeste veniet, Deus noster; et non silebit. P. Et ingredietur. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et, ut rex fortis, dominabitur.

Oratio.

Ecce super nubem te Dominum ascensurum Prophetarum vaticinia praedixerunt: et ideo te quaesumus, ut, qui olim in carne nasciturus, mundum utique istum ingrediens rex fortis, dominium per fidem obtinuisti in gentibus; pium te in nobis ostendas, cum apparueris gloriosus.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Ecce Dominus veniet, et non mentietur. P. Et, si moram fecerit, expecta illum; quoniam veniens veniet, et non tardabit. V/. Qui mittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. P. Et, si moram. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et, si moram fecerit.

Oratio.

Expectamus te, Domine, quoniam veniens venies. Nunc tamen, quia regnum tuum supra terminos terrae agnoscitur; non te mentitum fuisse, infirmitas nostra conqueritur: Et ideo expectamus te desiderio humiles, ut, cum veneris, efficias nos tibi sine fine consortes.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 3. Orietur timentibus Deum Sol justitiae. P. Et sanitas in pennis ejus. V/. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur Luna. P. Et sanitas. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et sanitas.

Oratio.

Orire in cordibus nostris, Sol justitiae, et illumina nos claritate Adventus tui; ut, qui in voce promissionis tuae hilarescimus, in Adventu gloriae tuae nullo modo confundamur.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri.

R/. Veniam ad Sion, dicit Dominus, et habitabo in Hierusalem. P. Et vocabitur Hierusalem civitas sancta. V/. Audi, populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Et vocabitur. V/. Gloria, et honor. P. Et vocabitur.

Oratio.

Veni, Domine, sicut promisisti, in Sion, et habita in Hierusalem; ut, qui jam 38 olim apparuisti per fidem gloriosus, illic declareris in nostrorum operum dignitatem: ut et visio pacis pacatum in nos honorem nominis tui retentet, et desiderium Adventus tui novae lucis nobis in ea sidus accumulet.
Respondeat Chorus.
Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Omnia alia, quae sequuntur, dicantur, ut in secunda feria secundae Hebdomadae, fol. 16. Excepta Prophetia, quae dicitur de Dominico quinto praeterito fol. 34.

Ad Vesperos dicantur, ut supra in secunda feria fol. 17.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA SEXTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea, et a peccatis meis munda cor meum.

Psalmus 50.

Oratio.

Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen, quique unum te esse innotescens Deum ac Dominum, per susceptae incarnationis mysterium venisti in regem, ut redimeres saeculum; da nobis ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per haec evadamus muscipulam deceptoris: ut, qui Adventus tui gaudia diffuso ore praecinimus, salvatos nos, cum ad judicium veneris, te judice, gratulemur.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui, etc.

Antiphona 1. Verbum mittit Dominus in Jacob, et veniet in Israel. P. Ut sciat omnis populus, quia ipse est. V/. Qui mittit verbum suum terrae: velociter currit sermo ejus. P. Ut sciat omnis populus. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Ut sciat omnis.

Oratio.

Mitte Verbum tuum, omnipotens Pater, de sedibus tuis, ut sanet et consolidet omnes contritos, et erigat elisos, conferens nobis laetitiam nominis sui.
Respondeat Chorus.
Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Ecce veniet vir, cujus oriens nomen ejus: subter eum orietur justitia. P. Et ipse erit salus populi. V/. Orietur in tenebris ejus justitia; et erit firmamentum in terra in summis montium. P. Et ipse erit. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et ipse erit.

Oratio.

Ecce tu Domine Deus noster, qui olim redempturus mundum venisti, cujus oriens nomen tuum; libera perditos, quos redemisti magno opere: ut, qui infirmari pro nobis dignatus es homo, Divinitatis tuae homines digneris praemuniri subsidio.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R/. Liberabit nos Dominus a potentatu inimicorum nostrorum. P. Et veniet nobis gaudium et laetitia a Deo salutari nostro celeriter. V/. Ecce dies venient, dicit Dominus: suscitabo super vos verbum bonum, et invocabitis me, et timebitis: orabitis, et ego exaudiam vos. P. Et veniet nobis gaudium, et laetitia. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et veniet nobis gaudium, et laetitia.

Omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini, dicantur, ut in feria quarta secundae hebdomadae fol. 18. Excepta Prophetia, quae dicitur de Dominico quinto praeterito fol. 34.

Ad Vesperos, ut dictum est in feria quarta secundae Hebdomadae fol. 19.

Antiphona. In te confidit anima mea.

Psalmus 46.

Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet, ut supra.

Antiphona 1. Attendite ad me, populus meus; et tribus mea, me audite. P. Quia judicium meum in luce populorum apparebit. V/. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Quia judicium meum. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Quia judicium meum.

Oratio.

Ad te, Domine, tribus tua, ecce, et populus accedentes, petimus et rogamus, ut judicium tuum, quod in populorum apparuit luce, in redemptorum clarificetur salvatione: ut, quos dudum venit redimere per fidem, veniat iterum a se redemptos de aeternitatis supplicio liberare.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Clude sermonem, dicit Dominus: et signa librum usque ad diem Adventus Domini. P. Multiplex enim erit scientia. V/. Deus deorum et Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Multiplex enim erit. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Multiplex enim. 39

Oratio.

Deus, qui multiplicem praedixisti esse scientiam nunciorum, dum per incrementa temporum aucta est gratia praedicantium; fac nos clausi sermonis signatique libri ita mysteria credere, et credita retinere; ut in die Adventus tui mereamur tuis coram oculis sine confusione assistere.
Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

Antiphona 3. Suscitabo eum ad justitiam, dicit Dominus. P. Et omnes vias ejus dirigam, et captivitatem populo meo dimittam. V/. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur Luna. P. Et omnes vias. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et omnes.

Oratio.

Deus Pater, qui Jesum Christum Filium tuum suscitasti ad justitiam, ostendendo eum in carne; fac nos semper illius sequi pedes opere, et voce; ut, eum auditu cordis sine intermissione audientes, gloriae suae mereamur esse participes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Laetamini cum Hierusalem, et exultate in ea, omnes, qui diligitis eam: quia ecce ego declinabo super eam. P. Quasi fluvius pacis, videbitis; et gaudebit cor vestrum. V/. Exulta, et lauda, filia Sion, quia venit in medio tui sanctus Israel. P. Quasi fluvius pacis, videbitis. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Reiteretur Responsorium. Laetamini cum Hierusalem.

Oratio.

Deus, qui Hierusalem perfecta te apparere prophetali vaticinio praedixisti; concede nobis per speculationem Ecclesiae tuae et devotos semper manere, et inlaesos usquequaque persistere: ut in ea semper gloriosus appareas, in qua incarnationis tuae mysteria manifestas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur in fine Matutini, dicantur, ut in feria sexta secundae hebdomadae fol. 20. Excepta Prophetia, quae dicitur de quinto Dominico praeterito fol. 34.

Inicio páginaÍndice Adviento

IN SEXTO DOMINICO
DE ADVENTU DOMINI.

Ad Vesperos.

Antiphona. Erit lux magna in tempore vespertino. P. Quia ecce veniet Dominus Deus vester. V/. Et illuminabuntur, qui in tenebris sunt, et in umbra mortis sedent. P. Quia ecce veniet.

Sono. Qui regis Israel, intende. P. Et veni, ut liberes nos. Alleluia. V/. Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam. P. Et veni, ut liberes.

Antiphona. Hosanna: benedictus, qui venit in nomine Domini. P. Benedictum, quod venit, regnum patris nostri David: Hosanna in excelsis. V/. Benedictus, qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis. P. Benedictum. V/. Gloria, et honor. P. Benedictum.

Lauda. Apparebit vobis Salvator, quasi nubes clara media die. P. Et sicut guttae distillantes in faciem terrae sitientis. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. P. Et, sicut guttae. V/. Gloria, et honor. P. Et, sicut guttae.

Hymnus. Christi caterva clamitet.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula.

Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: benedictum, quod venit, regnum patris David: Hosanna in excelsis. Proinde quaesumus et rogamus, ut arcana pectoris nostri splendore Paracliti Spiritus irradies, et adminiculo dexterae tuae nos praesenti in saeculo a cunctis malis eruas, et ad regnum cum tuis laudibus tripudiantes perducas.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio.

Deus, qui venit, ut liberet nos, tales nos faciat, quales liberandos efficiat.
R/. Amen.

Libertas, quam redimendis redimens contulit, redemptionis conservatione defendat.
R/. Amen.

Ut, qui Redemptor venit ad mundum, redemptos nos pervehat in coelum.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Miserere, Deus, omnium; et respice nos. Alleluia. P. Et ostende nobis lumen miserationum tuarum. Alleluia: alleluia. V/. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. P. Et ostende nobis. V/. Gloria, et honor. P. Et ostende.

Oratio. Consolare Domine expectantium te. Require in Matutinis istius Dominici.

Ad Matutinum.

Hymnus. Æterne rerum Conditor. Require fol. 3. 40

Oratio. Post gallorum. Quaere fol. 21. Super Psalmos.

Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 3.

Antiphona. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Psalmus 50.

Antiphona. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Psalmus 56.

Oratio. Verbum ante saecula. fol. 33.

Antiphona 1. Confortamini manus fatigatae: genua debilia roboramini; quia pusillo animo estis, convalescite: non est quod ultra timeatis. P. Ecce Salvator venit. V/. Audite haec omnes Gentes: auribus percipite qui habitatis orbem. P. Ecce. V/. Gloria, et honor. P. Ecce.

Oratio.

Consolare Domine expectantium te corda fidelium; ut fatigatae manus nostrae tuae confortationis suscipiant opem: qualiter debilia genua, dum mandatorum tuorum itineribus infatigabili vestigio occurrunt, aeternae a te promissionis gaudio munerentur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Ecce veniet Dominus, et salvos nos faciet. P. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc ascendet claudus, quasi cervus. V/. Advocavit coelos sursum, et terram discernere, et populum suum. P. Tunc aperientur. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Tunc aperientur oculi.

Oratio.

Veni, Domine, et salvos nos facito, et desiderium cordis nostri non reprobes tempore judicii tui; ut, qui oculos caecorum aperiens, auditum surdis reddidisti: induratis cordibus nostris manifestum semper donum illud tuae pietatis infunde, per quod nos ad praemia sempiterna perducas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. O vos, qui in pulvere estis, expergiscimini. P. Et laudate, P. Ecce Dominus veniet, nolite timere. V/. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et laudate. V/. Gloria. P. Ecce Dominus.

Oratio.

Christe Dei Patris Filius, qui veniens in hunc mundum in pulvere positos surgere, et te laudare praecepisti; nunc te, Domine, venientem ne timerent evocasti: praesta nobis te quaerentibus, ita in carne proficere castimonia, ut non timeamus reverti in illo pulvere, ex quo eos, qui in eo erant, veniens excitaveras; sed laudem illam, qua praecepti sunt, ut te benedicerent, ita in nobis forma, ut a nobis incessabiliter semper lauderis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Nos omnes ambulabimus in nomine Domini in aeternum, quoniam regnabit Dominus in monte Sion. P. Et tu turris Regis nebulosa, filia Sion, ad te veniet Salvator, et veniet potestas prima regum filia Hierusalem. V/. Ecce habitatores Petrae de vertice montium clamabunt, et dicent: Venite, ambulemus in lumine Domini Dei. P. Et tu turris. V/. Gloria, et honor. Reiteretur. R/. Nos omnes ambulabimus.

Oratio.

Nos omnes ambulantes in nomine tuo, Unigenite Filius Dei Patris, petimus, rogamus, atque exposcimus; ut qui te incarnatum credimus in uterum Virginis, fidei remuneremur ex praemiis: ut qui te in montem Sion regnaturum pronuncias, in nostris cordibus habitaturum te sine fine ostendas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum.

Antiphona. Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, et ne detis silentium, donec stabiliat, et ponat Hierusalem laudem in terra.

Canticum. Gaudens gaudebo. Require fol. 18.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedicite Dominum pusilli, et magni, omnes, qui expectatis adventum ipsius.

Canticum Danielis 3. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Qui regis Israel. Require in Vesperis fol. 39.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia.

Psalmus 148.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 6.

R/. Deo gratias.

Locutus est Dominus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molesios esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat 41 reprobare malum, et eligere bonum. Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquotur terra, quam tu detestaris a facie duorum Regum. Adducet Dominus super te, et super domum patris tui, et super populum tuum dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum. In die illa radet Dominus in novaculam conductam his, qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. Et erit in die illa: Nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae. Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stilo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam Sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae: et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahe: Festina praedari. Quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. Et adjecit Dominus loqui ad me dicens adhuc: Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus: et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit supra Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens altitudinem terrae, o Emmanuel. Congregamini, et audite universae procul terrae: confortamini, et vincimini: inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiat: quia nobiscum est Deus.

R/. Amen.

Hymnus. Cunctorum Rex omnipotens. fol. 7.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula.

Domine, cujus est regnum potentia terribile, et praecinctum virtute, quem flumina Doctorum elevatis vocibus laudant, et mirabilia maris concelebrant: excita potentiam tuam, et brachii tui terribilem fortitudinem, quae conterat jugum nostrae servitutis miserorum colla prementis; nostrasque fatigatas confortet manus, debilia roboret genua, convalescere pusillanimes faciat; nec ultra sit, quod timeamus ex inimico, quia propter salvationem nostram venire credimus nostrum piissimum Redemptorem.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Miserere, Deus omnium.

Benedictio. Deus, qui venit. Require fol. 39.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Exeunte vespera.

Lauda. Erit lux magna.

Sono. Qui regis Israel. Require fol. 39.

Antiphona. Quam pulchri sunt super montes pedes evangelizantes pacem: praedicantes salutem, dicentes. P. Sion, regnabit Deus tuus. V/. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Sion regnabit. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Sion regnabit.

Lauda. Cantate Domino, et benedicite nomen ejus. Alleluia. P. Bene nunciate de die in diem salutare ejus. Alleluia. Alleluia. V/. Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exultet Israel. P. Bene nunciate. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Bene nunciate.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Require fol. 1.

Capitula. Deus, cujus aeternitas. Require fol. 8.

Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptae. Require fol. 8.

Lauda. Universi, qui te expectant. Alleluia. Non confundentur. Alleluia. P. Quia tu es Deus salutaris meus. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Dirige me in veritate tua: edoce me, quia tu es Deus Salvator meus. P. Quia tu. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quia tu es Deus.

Oratio. Consolare Domine expectantium. Require fol. 40.

Inicio páginaÍndice Adviento

FERIA SECUNDA
SEXTÆ HEBDOMADÆ.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt?

Oratio. Multiplicati sunt, Domine. Require fol. 8.

Antiphona. Ecce ego adducam filium meum Orientem, dicit Dominus. P. Quia lapis, quem dedi coram Jesu, septem in eo oculi sunt. V/. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. P. Quia lapis, quem. V/. Gloria, et honor Patri. P. Quia lapis, quem. 42

Oratio.

Deus Pater, qui Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum oriri fecisti in carne tempore Incarnationis suae: concede nobis, ut in ejus visione, cum ad judicium venerit, cor nostrum refloreat, et consolationis donum de visionis ejus gaudiis adipiscatur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster

Antiphona. Quasi diluculo praeparatus est Adventus Domini. P. Et veniet nobis quasi imber temporaneus, et serotinus. V/. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et veniet nobis. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et veniet.

Oratio.

Diluculo egressum tuum, Christe Domine, praeparatum fuisse cognoscimus: ideo te rogamus, ut, qui imber temporaneus, et serotinus ortus es terris, terram cordis nostri indeficientibus irriges pluviis tuae benedictionis; ut, qui primi Adventus tui festum devote suscipimus, secundi Adventus tui manifestatione salvemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 3. Suscitavit Dominus ab oriente justum. P. Dabit in conspectu ejus Gentes. P. Et reges obtinebit. V/. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. P. Dabit in conspectu. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et reges.

Oratio.

Deus Pater, qui ab oriente Justum exuscitas: da nobis, ut in ejus amplexu, quem ad redemptionem nostram misisti, nostrae animae reviviscant; ut Justi, qui sine alterius justitiae participatione est Justus, participes esse, te propitio, mereamur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Hierusalem cito veniet salus tua. P. Quare moerore consumeris? numquid rex non est tibi? aut consiliarius tuus periit? P. Quia incurvavit te dolor, sicut parturientem, salvabo te, et innovabo te; noli pavere. V/. Ecce vocabo servum meum, et ponam verba mea in ore ejus, ut plantet coelos, et fundet terram; et dicit ad Sion. P. Quare moerore. V/. Gloria, et honor. P. Quia incurvavit.

Oratio.

Deus Dei Filius, qui auditum faciens ab extremis terrae, mundo apparuisti in carne; restitue teipsum mercedem fidei nostrae: ut, qui opus tuum mirabile praedicamus, mercede illa, quae coram te est, opulentius muneremur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini dicantur, ut in secunda feria primae hebdomadae. fol. 8. Excepta prophetia, quae dicitur de Dominico sexto praeterito. fol. 40.

Ad Vesperos, ut supra in secunda feria.

Inicio páginaÍndice Adviento

IN VIGILIA
NATIVITATIS DOMINI.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum.

Psalm. 50.

Oratio. Deus Dei Filius. Require fol. 3.

Antiphona. Exiet virga de Radice Jesse. P. Et flos de radice ejus ascendet, et requiescet in eo Spiritus Domini, spiritus sapientiae septiformis. V/. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. V/. Et flos de radice. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et flos.

Oratio.

Ex radice Jesse exiens virga, credentem tibi populum salva, et spiritum septiformem in eis infunde: ut, qui in salutem venisti nasciturus in terris, gloriosum nomen tuum in eis, qui te deprecantur, ostendas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona. Attendite, Gentes, et audite, et auribus percipite: audiat terra, et plenitudo orbis, et omne germen ejus. P. Quia Dominus Salvator noster venit. V/. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis P. Quia Dominus Salvator. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Quia Dominus Salvator.

Oratio.

Domine Jesu Christe, fac nos accedere ad te: tribue nobis donum misericordiae tuae; ut, qui faciei tuae praestolamur praesentiam, meritorum, nostrorum evadamus tormenta.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona. Ecce procedet verbum de Throno Dei, confitemini Domino, et laudem dicite illi. P. Quoniam venit, et dies Domini magna, et praeclara valde. V/. Qui emittit verbum suum, et liquefacit eam: flavit spiritus ejus, et fluent aquae. P. Quoniam venit. V/. Gloria, et honor. P. Quoniam venit. 43

Oratio.

Procedens de Throno Dei Patris unicum verbum, salva filios hominum: ut, confitentes tibi laudemque dicentes, cum magna dies illa Adventus tui advenerit, per hoc quod de te modo credimus, ab aeternis tunc suppliciis eruamur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Ecce orietur nobis Princeps de semine Juda, et apparebit omnium Gentium Dominus: in excelsis revelabitur claritas regni ejus ad conterendam virtutem inimicorum suorum. P. Et dabit requiem omnibus timentibus se. V/. Ego locutus sum, et vocavi eum, et adduxi eum. P. Et dabit requiem. V/. Gloria, et honor. P. Et dabit.

Oratio.

Te Deum Redemptorem nostrum benedicimus, qui ex semine Juda nasci dignatus es: et petimus; ut nullo obstaculo a tuo prohibeamur officio. Quicumque vero te, Domine, confitemur, ditari tuo munere indulgentiae sentiamus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini dicantur, ut in quarta feria primae hebdomadae de Adventu Domini. fol. 11. et 12. Excepta Prophetia. Locutus est Dominus ad Achaz, etc. quae dicitur de sexto Dominico praeterito fol. 40.

Inicio páginaÍndice Adviento

 

 

 

Nacimiento de Jesús en Belén, f. 44 (Pintor: Mariano Salvador Maella; Grabador: Joaquín Ballester)

IN NATIVITATE
DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.
 45

AD VESPEROS.

Antiphona. Paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione. P. Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. V/. Juravit Dominus David in veritate, et non auferetur ab eo: de fructu ventris tui ponam super sedem meam. P. Super ipsum. V/. Et ego illum ponam primogenitum excelsum prae regibus terrae. P. Super ipsum. V/. Et ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. P. Super ipsum.

Oratio.

Vespertinis laudibus jam praemissis, Domine, paramus lucernam Christo tuo Domino, ac Deo nostro: ut fructu justitiae repleamur ad gratiam; et verbum vitae contineamus ad gloriam.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Sono. In splendoribus sanctorum; ex utero ante luciferum genui te. Alleluia. V/. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. V/. Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges. Judicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita multa in terra copiosa. De torrente in via vivit: propterea exaltavit caput.

Antiphona. Audite domus David: Dominus dabit vobis signum. P. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. V/. Audite haec omnes Gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Ecce Virgo concipiet. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Virgo concipiet.

Oratio.

Domine, qui domus David signo admirabili salutis properans Virgine natum ob auxilium humani generis destinasti: nobis annue; ut vita, quae Mariae partu prolata est, Ecclesiae tuae sit aeterna redemptio: ut, quem illa ventre gestavit, partuque fudit, eumdem nos corde concipiamus, ac nostro semper proferamus ex ore.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Elevate signum ad populos: Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: dicite filiae Sion. P. Ecce Salvator tuus venit, et merces ejus cum eo. V/. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Ecce Salvator tuus venit. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Salvator tuus venit.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui Nativitatis tuae ortum sideris indicio innotuisti, et, erecto fidei signo, extrema terrae conspicere monuisti: respice jam elevatus a coelo causam Incarnationis tuae; ut, quia nobis opus fuit, te hominem fieri: tuum habeamus suffragium, qui te hominem confitemur, et Deum.
R/. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona. Rorate coeli desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. P. Et justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum. V/. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. P. Et justitia oriatur. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et justitia oriatur.

Lauda. Potestas ejus; et pax ejus non erit finis. Alleluia. P. Super thronum David sedebit, ut corrigat eum. P. Et sedebit in veritate usque in aeternum. Alleluia, alleluia. V/. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Super thronum David. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et sedebit.

Hymnus.

   Veni, Redemptor Gentium,
Ostende partum Virginis:
Miretur omne saeculum:
Talis decet partus Deum.

   Non ex virili semine,
Sed mystico spiramine
Verbum Dei factum caro,
Frutusque ventris floruit.

   Alvus tumescit Virginis,
Claustra pudoris permanent:
Vexilla virtutum micant:
Versatur in templo Deus.

   Procedens de thalamo suo,
 Pudoris aula regia
Geminae gigas substantiae,
Alacris ut currat viam.

   Egressus ejus a Patre; 46
Regressus ejus ad Patrem:
Excursus usque ad inferos,
Recursus ad sedem Dei.

   Aequalis Aeterno Patri
Carnis trophoeo accingere;
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpetim.

   Praesepe jam fulget tuum,
Lumenque nox spirat novum,
Quod nulla nox interpollet,
Fideque jugi luceat.

    Foeno jacere pertulit:
Praesepe non abhorruit:
Parvoque lacte pastus est,
Per quem nec ales esurit.

   Gaudet chorus coelestium,
Et Angeli canunt Deo;
Palamque fit pastoribus
Pastor, Creator omnium.

   Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
   Amen.

Supplicatio.

Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui, Domini nostri Jesu Christi propitius justificare dignetur.

Praesta Aeterne, Omnipotens Deus.

Kyrie, eleison.
R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Rorate Coeli desuper, utique prophetando Christum, et nubes pluant justum; dum sancti omnes ejus praeconantur adventum. Aperiatur terra, ut, Angelo scilicet alloquente, Virgo concipiat, et pariat Salvatorem. Hic igitur ros, qui abs te est Omnipotens Pater, rogamus, et petimus, ut fiat sanitas infirmorum; et, haec pluvia Matutini temporis, praebe, nostri temporis infundat arentem, quae, infusa tanta gratia, praeteritum facinus abluat, et aeternum credentibus justitiae lumen infundat; necnon ejusdem Filii tui Domini nostri indemnes praesentiam contuentes, atque cum coelicolis coetui ejus in jubilo occurrentes, hoc canticum laetitiae praecinamus ovanter: Benedictus, qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis; cujus nos adventus redemit, et Nativitas illustravit: Qui veniens requisivit perditos, et illuminavit in tenebris constitutos. Tribue ergo Omnipotens Pater, ut diem Nativitatis ejus ita devotione piissima celebremus, ut judicii diem mitissimum sentiamus: ut, cujus benignitatem in redemptione cognovimus, ejus pietatem in judicio mansuetam sentiamus.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio.

Benedicat vos Dominus noster Jesus Christus, qui olim in hac die pastoribus in praesepio apparuit gloriosus.
R/.
Amen.

Ipse nos in omnibus protegat, ac defendat, qui pro nobis misericors humanam suscepit infantiam.
R/.
Amen.

Qui noster est Dominus, et Redemptor, ipse nos in aeternum propitius conservare dignetur.
R/.
Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri.

Lauda. Antequam firmos pararet montes sub coelo, cum eo eram componens omnia; gratulabar autem orbe perfecto. P. Ego sum, cui Pater congaudebat quotidie. Alleluia, Alleluia. V/. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me; ut facerem voluntatem tuam. P. Ego sum, cui Pater. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Ego sum, cui Pater.

Oratio. Benedic, Domine, coronam. Require hic infra.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum, Domine, benedictio tua.

Psal. 3.

Oratio.

Tu es, Domine, salus, et tua est salus: hanc gaudemus in nobis largitam: hanc usque in finem a te petimus largiendam: effunde, quaesumus, super populum tuum benedictionem tuam; ut privetur maledictio poenae, et ditescat in nobis fructus justitiae, atque laetitiae.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona. In die insignis solemnitatis nostrae. P. Benedic Deus coronam anni benignitatis tuae, ut campi tui repleantur ubertate. V/. Te decet Hymnus Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Hierusalem. P. Benedic Deus. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Benedic Deus.

Oratio.

Benedic, Domine, coronam anni benignitatis tuae; ut et mentes copia Doctrinae refulgeant, et campi donorum tuorum ubertate pinguescant. Quo ita nobis substantia cum tua gratia largiatur; ut et caro frugibus, et anima divinis pasta conlaetetur virtutibus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Aspiciebam, et ecce cum nubibus coeli 47 quasi filius hominis veniebat. P. Et datus est ei principatus, et honor, et regnum; et omnis populus, tribus, ac linguae ipsi serviunt. P. Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. V/. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. P. Et datus est ei. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Potestas ejus, potestas.

Oratio.

Unigenite Fili Dei Patris, qui aspiciente Propheta in coeli nubibus Filius hominis declararis; cui Pater utique principatum, et regnum attribuit; dum omnia potestati tuae subjecit: fac nos, esse regnum tuum, tribuens nobis municipatum perpetuum, coaeternisque semper desideriis anhelantes futuri regni, mereamur existere coheredes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce annuntia vobis gaudium magnum, quod erit universo populo: hodie natus est nobis. P. Salvator mundi, qui est Christus Dominus; in civitate David regnabit, et sapiens erit, et regni ejus non erit finis. V/. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. P. Salvator mundi, qui est Christus. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Salvator mundi, qui est Christus.

Oratio.

Te, Domine, favente, annuncietur nobis sancti Angeli ministerio gaudium magnum, quod populo sit christiano in toto jam mundo. Christus enim Dominus hodie natus est omnibus salus, atque Salvator aeternus in civitate David, quae est Ecclesia; in ea quoque sine fine regnabit, dum eam usque ad finem custodit, ac regit: Praesta ergo, ut eam regnum suum ex toto efficiat, dum in toto mundo dilatat, et coelestium aeternitati sine fine associat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Hierusalem hodie natus est tibi Princeps Salvator omnium; ad cujus imperium movebuntur virtutes coelorum: regnabit in aeternum, et gloria ejus cum terrae pace. P. In excelsis ab Angelis declaratur. V/. Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. P. In excelsis. V/. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. P. Ab Angelis. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. In excelsis.

Oratio.

Fac nos, Domine, beatae illius Hierusalem visione laetari, et in gremio ejus perpetua jocunditate attolli: ut in cujus gremio sanctorum multitudo consistit; in ejus quoque nos sinu esse compotes mereamur: ut Unigenitus tuus princeps utique et omnium Salvator, ad cujus imperium movebuntur coelorum virtutes, sic in nobis mitis semper conregnet, ut sapientiae suae ora nostra in laudem sui nominis aptet: qualiter, et hic pius succurrat miseris, et post in regno suo permanens sit in solatium redemptis.
Respondeat. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Antiphona. Vox Domini reddentis retributionem inimicis suis: antequam parturiret, peperit; et antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit talem! aut quis vidit huic similem! P. Numquid qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus: Qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus noster. V/. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. P. Numquid qui alios parere facio. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Numquid qui alios.

Oratio.

Deus Pater Omnipotens, qui voce tua inimicis animae nostrae reddis retributionem, et antequam ex te verbum eructares, jam ipsum utique verbum nova parturitionis serie parturieras: et antequam partus tui terminus adveniret, masculum utique generaras. Quis etenim tale audire umquam, se diceret aliquando? aut se vidisse huic simile factum putaret? cum Deum genuisse Deum, lumen peperisse lumen comprobaret: Presta nobis infimis servis tuis, ut qui aliis in pariendo foecunditatem praestas, ipse in nobis conceptus gratiae parias: ut sterilitas, quae ex nostro infoecunditatis vitio oritur, tua cooperante gratia, in nos multiplicius redundet.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ego primogenitus exivi ante omnem creaturam. P. Ego feci in coelis, ut oriretur lumen. Ego in altis habito: et thronus meus in columna nubis apparebit. V/. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. P. Ego feci in coelis.

Oratio.

Vera Dei sapientia Patris, qui ante omnem creaturam existi ex illa invisibilis Genitoris 48 arce, te etenim fecisse in coelis fore credimus, ut oriretur lumen rhompheali flammea dimicans: ut qui tunc in faciendis rebus aderas institutor, pius appareas in nobis retributor: et quia antequam mundus constaret in sublimitate te habitasse perpendimus, a nostris colluvionibus liberi existamus; ut ad instar legalis columnae super quam thronum tuum apparuisse denuncias, nos itidem supplices tuos per omnia similes reddas, quo de utroque munere laetos effectos, cum sanctis tuis facias permanere illaesos.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat. P. Quando coelos praeparabat, aderam: dum vallaret mari terminos, et legem poneret aquis, ego eram. V/. Tunc dixi: ecce venio, in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. P. Quando coelos. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Quando coelos praeparabat.

Oratio.

Doctrina Dei, Sapientia Patris, qui ante colles, et montium moles, nec dum adhuc terra aequa lance librata constabat, et jam Pater populos parabat: cum jam utique tu illic aderas, quando etiam mari terminos rata soliditate vallabat, legemque aquis constitueret, in unius Deitatis natura tu ipse eras: adesto supplicibus tuis; ut moles criminum commissorum, quibus acrius premimur, tuae pietatis dextera ad nihilum redigantur: et ita in hujus saeculi amne navigantibus vela tuae protectionis adirigas, ut transeuntes mare ad superna nos semper per lignum tuae Crucis sustollas.
Respondeat. Amen.

Per misericordiam.

R/. In ista die prodiit Salvator Israel, ut liberet omnes captivos, caecos illuminavit, et surdos fecit audire: montes, et omnes colles germinabunt. P. Et qui in tenebris sedent, exclamabunt, et dicent: Domine, appareas super nos, splendor gloriae tuae. V/. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. P. Et qui. V/. Gloria, et honor. P. Et qui.

Oratio.

Hodie lumen mundi prodiit: hodie salus aevi emicuit: hodie Salvator Israel de climate coeli descendit, ut eruat omnes captivos, quos antiquus hostis praedo per primi hominis delictum captivaverat: et ut caecis mentibus lumen, surdis auditum, gratia praeveniente, restitueret: ob istius tanti mysterii beneficia montes, et colles tripudiant, ipsaque mundi elementa ineffabili gaudio ista in die melos decantant: ob hoc gemebunda prece pii Redemptoris clementiam suppliciter exoremus; ut nos, qui in tenebris peccatorum nostrorum involvimur, per cordis acclamationem protinus expiemur, ut illo in nobis apparente, et splendor gloriae jocundius, ac multiplicius nostris in praecordiis vigeat, et salutis gaudia sine fine dulcescant.
R/. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona. Ante omnem creaturam ego ex ore Altissimi processi: priusquam Lucifer oriretur, ego fui: priusquam in planitie prosterneret campos, et in altum erigeret montes, ego eram. P. Cui adgaudebat quotidie, dum delectaretur orbe perfecto. V/. Quia ego cognovi, quam magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. P. Cui adgaudebat. V/. Gloria, et honor, etc. P. Cui.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui ante omnem creaturam ex ore Altissimi prodiens, mundi machinam dispositione mirabili condidisti: adesto Ecclesiae tuae, quam ex toto orbe congregare dignatus es: ut sicut mundi conditor esse dignosceris, ita Ecclesiae Salvator in omnibus ac per omnia cognoscaris. R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona. Suscitabit Dominus coeli regem, qui in aeternum non commovebitur. P. Et regnum ejus populo alteri non dabitur: percutiet, et conteret universa regna et ipsum solum stabit in aeternum. V/. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum; et humiliabit calumniatorem. P. Et regnum ejus populo alteri non dabitur. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et regnum.

Oratio.

Deus Pater, qui Jesum Christum Filium tuum tibi coaeternum, et coaequalem coeli regem suscitasti ostendendo eum in carne; fac nos semper illius sequi et fide, et opere vocem: ut eam auditu cordis sine intermissione audientes, gloriae suae mereamur esse participes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona. Emitte agnum, Domine, Dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion; et praeparabitur in misericordia ejus 49 solium. P. Et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David. V/. O Domine salvos nos fac, o Domine bene prosperare. P. Et sedebit super eum.

Oratio.

Immensa Dei sapientia Patris, qui Filius Dominusque David, Prophetarum vaticiniis approbaris: tu in throno Patris consistens, atque de petra deserti ad montem filiae Sion, domum Jacob, id est, Ecclesiam regens: sic nobis omnibus in ea consistentibus protectionis tuae gubernacula porrige, ut tecum mereamur vivere sine fine: ut in tuo solio sine fine vivamus, cujus regni finem nullum esse pavescimus; quique unum in Trinitate nomen possidet tecum et cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

R/. Suscipiamus regnum Dei nostri sancti altissimi, et possideamus illico usque in saeculum saeculi, donec veniat antiquus dierum, quoniam tempus advenit, ut detur omni populo magnitudo regni. P. Quod est super omne coelum, et omnes reges terrae venient, et obedient ei. V/. Potestas ejus potestas aeterna, et regnum ejus regnum sempiternum. P. Quod est super. V/. Gloria, etc. Reiteretur R/. Suscipiamus regnum Dei nostri.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui es ineffabile gaudium Christianis; cujus potestatis et pacis non erit finis, fac nos suscipere regnum tuum, et possidere illud; ut maneat in nos imperii tui dominatio jugis, magnitudo perennis: ut omne non tuum in nobis reperiens, auferas, nosque tuos in omnibus ac per omnia facias: ut nec potestati tuae in nobis quidquam officiat, nec paci resistat; sed ipse solus nos possideas, qui Rex regum et Dominus dominorum, nunc et per omnia saecula regnas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Parvulus natus est nobis, et Filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus. P. Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus, Admirabilis, consiliarius. Deus fortis, Dominator, Princeps pacis, Pater futuri saeculi. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. V/. Et erit firmamentum in terra in summis montium, et superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebit de civitate sicut foenum terrae. P. Et vocabitur nomen ejus. V/. Gloria. P. Et vocabitur nomen.

Oratio.

Parvulus natus est nobis, et Filius datus est nobis, ut qui eras Filius perfectus de Patre, pro nobis parvulus esses ex Matre: illic immensus, et hic pusillus, permanens in sinu Patris, gestatus in utero Matris; et cum Deitas tua incommutabilis, et Humanitas permanet singularis, quia in utraque Unus idemque subsistis: et in illa nos condens, et in ista nos redimens.
R/. Amen.

Per te Dominum nostrum, qui cum Patre, et Spiritu Sancto unus es Deus in omnia saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dominus sit.
R/. Et cum.

IN LAUDIBUS.

Ad Canticum.

Antiphona. Catulus leonis Juda de germine, fili,: ita ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi catulus leonis, quem suscitare nullus audebit.

Canticum Genesis capitulo 49.

Vocavit Jacob filios suos, * et ait eis:
C
ongregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis * diebus novissimis.
C
ongregamini, et audite filii Jacob, * audite Israel Patrem vestrum.
R
uben Primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: * prior in donis, major imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile Patris tui, et maculasti stratum ejus.
S
imeon et Levi fratres ejus: * vasa iniquitatis bellantia.
I
n consilio eorum non veniat anima mea, * et in coetu illorum non sit gloria mea:
Q
ui in furore suo occiderunt virum, * et in voluntate sua suffoderunt murum.
M
aledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: * dividam illos in Jacob, et dispergam eos in Israel.
J
uda, te collaudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum, et adorabunt te filii patris tui. * Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti:
R
equiescens accubuisti ut leo, * et quasi leaena, quis suscitabit eum?
N
on auferetur sceptrum de Juda, * nec dux de femoribus ejus,
D
onec veniat qui mittendus est, * et ipse erit expectatio Gentium.
L
igans ad vineam pullum suum, * et ad vitem, o fili mi, asinam suam.
L
avabit in vinum stolam suam, * et in sanguinem uvae pallium suum.50
P
ulchriores oculi ejus vino, * et dentes lacte candidiores.
Z
abulon in littore maris habitabit, * et stationem navium pertingens usque ad Sidonem.
I
ssachar, asinus fortis accubans in terminos. * Vidit requiem quod esset bona: et terram quod optima:
E
t supposuit humerum suum ad portandum, * factusque est tributo serviens.
D
an judicabit populum suum * ut alia tribus Israel.
F
iat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, * ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum expectabo Domine.
G
ad, accinctus praeliabitur ante eum: * et ipse accingetur retrorsum.
A
ser, pinguis panis ejus, * et praebebit delitias regibus.
N
ephtalim, cervus emissus, * et dans eloquia pulchritudinis.
F
ilius accrescens Joseph, filius accrescens * et decorus aspectu:
F
iliae discurrerunt supra murum. * Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invidentes illi habentes jacula.
S
edit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus et manuum illius per manum potentis Jacob: * inde pastor egressus est, pastor Israel.
D
eus Patris tui erit adjutor tuus, * et omnipotens benedicet tibi.
B
enedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, * benedictionibus uberum et vulvae.
B
enedictiones Patris tui confortatae sunt benedictionibus Patris ejus: * donec veniret desiderium collium aeternorum:
F
iant in capite Joseph, * et in verticem Nazaraei inter fratres suos.
B
enjamin lupus rapax, * mane comedet praedam, et nocte dividet spolia.
P.
Et quasi catulus.

Gloria, et honor Patri, etc.
P. Catulus leonis.

Oratio.

Te, Christe Domine, catulum leonis domui Juda affuisse cognovimus, quem totis praecordiis postulamus; ut qui apparuisti in carne, de manu fortis capiens praedam, ad judicium veniens misericordiam praeroges fidelibus repromissam.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum.

Antiphona. Exultavit Spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Canticum. Lucae I.

Magnificat * anima mea Dominum:
E
t exultavit spiritus meus * in Deo salutari meo.
Q
uia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Q
uia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
E
t misericordia ejus a progenie in progeniem * timentibus eum.
F
ecit potentiam in brachio suo: * dispersit superbos mente cordis sui.
D
eposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
E
surientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes.
S
uscepit Israel puerum suum, * recordatus est misericordiae suae.
S
icut locutus est ad Patres nostros, * Abraham et semini ejus in saecula.
P.
Quia respexit humilitatem

Gloria, et honor Patri, etc.
P. Exultavit spiritus meus.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui ex Patre Deus magnus, pro nobis dignatus es nasci ex homine parvus, ut per te factus, per te salvaretur sine dubio mundus; propitius esto et miserere nobis: nosque a mundanis contagiis munda, et in hoc Mundo mundos nos esse constitue, qui non judicare, sed salvare venisti, ut nobis parvulus natus, nobisque filius datus, in te et regenerationis ortum, et adoptionis mereamur consequi donum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Ad Benedictus.

Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es, Domine Deus Patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. Alleluia. V/. Pete a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Et nunc reges intelligite: erudimini omnes, qui judicatis terram. Ego autem constitutus sum rex super Sion montem sanctum. P. Genui te. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia. 51 Laudate eum in excelsis. Alleluia.

Psalmus 148.

Lectio Isaiae Prophetae Capitulo nono.

R/. Deo gratias.

Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthalim; et in novissimis aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae Gentium. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exultant victores, quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus: Et vocabitur nomen ejus Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, Dominator, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis: super solium David sedebit, et super regnum ejus: ut confirmet illud, et corroboret in judicio, et in justitia, amodo, et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.

R/. Amen.

Hymnus. Veni, Redemptor Gentium. Require fol. 45.

Supplicatio.

Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui Domini nostri Jesu Christi propitius justificare dignetur.
R/. Praesta aeterne Omnipotens Deus.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula.

Requies Angelorum, omniumque sanctorum, Domine Jesu Christe, da hodie in hoc recurrenti Nativitatis tuae sacratissimo festo requiem populo tuo: ut in te a delictis et oneribus pessimis requiescat, teque cum universa creatura benedicens, tuam in omnibus ac per omnia benedictionem accipiat: ut quem a maledicto liberare venisti, numquam patiaris tuae benedictionis munere defraudari; sed te jugiter benedicendo, benedictus permaneat in aeternum.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. Require fol. 2.

Lauda. Antequam firmos pararet. Require fol. 46.

Benedictio. Benedicat vos Dominus noster Jesus Christus. fol. 46.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Inicio páginaÍndice Navidad

IN FESTO SANCTI STEPHANI
PROTOMARTYRIS.

Ad Vesperos.

Antiphona. Gloria, et honore coronasti eum Domine. V/. Gloriam, et magnum decorem imposuisti super eum. P. Domine.

Sono. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum. P. Exaudi, Deus, justitiam meam. Alleluia. V/. Protege me a facie impiorum, qui me afflixerunt: inimici mei circumdederunt animam meam. P. Exaudi Deus.

Antiphona. Terra ne abscondas sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. P. Ecce in coelis est judex meus, et conscius meus in excelsis. V/. Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. P. Ecce in coelis est. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce in coelis.

Lauda. Alleluia. Tetigit labia mea. P. Et aperuit os meum, dixi: Alleluia, Alleluia, Alleluia. V/. Inquisivi Dominum meum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus eripuit me. P. Et aperuit os meum. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et aperuit os.

Hymnus.

   Christus est vita veniens in orbem,
Mortis occasu patiens acerbae,
Mortis actu, pietatis usu
      Vivere donat.

   Sustulit vulnus, removendo mortem;
Mortis auctorem perimendo, surgit;
Patris ad dexteram repetendo, regnat
      Sede superna.

   Hunc sequens primus Stephanus minister,
Sortis illatae titulo decorus,
Quam dedit spirans Domini benignus
      Spiritus illi.

    Vadit exemplo Domini revinctus,
Testibus falsis adopertus insons,
Judicum portans scelerata Sanctus
      Dicta malorum.

   Ore coelesti refellit malignos,
Et probat constans ratione falsos,
Semper indignos Domino polorum
      Credere nolle.

   Saxeo nimbo lapidatus; instat
Paulus, et summus lapidantum servat 52
Vestes, ut reddat liberos ad ictum
      Caede cruentos.

   Sustinet mortis rabiem prophanam
Plenus omni pietate cordis,
Hostibus quaerit veniam, misertus
       Pectore grato.

   Imbuit primus, homines beatos
Corde directo, jecore fideli
In fide Christi jugulata telis
      Ponere membra.

   Quaesumus flentes, benedicte primo
Martyr, et civis sociate justis,
Coelitus clarae regionis heres
      Inclyte pollens.

   Promptus hic nostrum facinus remitte:
Tolle languorem, tribue salutem:
Confodi hostem, releva moerorem,
      Morte subacta.

   Gloriam psallat chorus, et resultet:
Gloriam dicat, canat, et revolvat:
Nomini trino Deitati soli
      Sidera clament.
         R/. Amen.

Supplicatio.

Oremus Dei Patris omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui Domini nostri Jesu Christi, et per intercessionem Sancti martyris sui Stephani propitius justificare dignetur.
R/. Praesta Aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison.
R/.
Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Deus, cui Ecclesia tua Sanctum Stephanum martyrem primum messis suae manipulum dedit, et primitivam oblationem novellae confessionis ostendit, ac praeconium, quem fructum fidei maturescentis exhibuit: praesta universo coetui intercessione martyris memorati, ut Ecclesiam tuam juvet suffragio, quam ornavit ministerio: foveat patrocinio, quam aedificavit exemplo.

Pater noster. Liberati a malo.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit.
R/. Et cum spiritu tuo.

Benedictio.

Dominus Jesus Christus, qui primum suae passionis sequacem Stephanum martyrem fecit, det nobis suae passionis exemplo victoriam ferre de mundo.
R/. Amen.

Sui quoque martyris prece similem nobis tribuat vim suae dilectionis habere, et adversitates aequali tolerantia superare.
R/. Amen.

Ut instructi exemplo Redemptoris, et invitamento martyris percipiamus plenitudinem nostrae redemptionis.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Beatus vir, qui timet Dominum. Alleluia. P. In mandatis ejus cupiet nimis. Alleluia. Alleluia. V/. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. P. In mandatis ejus. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. In mandatis ejus.

Oratio. Domine Jesu Christe. Quaere infra in isto folio.

Ad Matutinum.

Antiphona. Labia mea, Domine, aperies. P. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

Psalmus. Miserere mei Deus.

Oratio.

Exultent, Domine, labia nostra praeconio veritatis; ut non revolvantur vaniloquio falsitatis: sic lingua nostra judicium veritatis loquatur, ut Christum tuum verum judicem promptissime laudet: atque ita praecepta tua assidue in nostro corde versentur, ut gressus nostri ab insidiosis decipulis minime supplantentur.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Lapidaverunt me inimici mei. P. Et fixurae lapidum suorum in testimonium illis erunt; dum venero ante judicium petere pro peccatis eorum. V/. Credidi propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. P. Et fixurae lapidum. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ex fixurae lapidum.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui ita munere tuo beati Stephani animam munerasti, ut non solum Passionis tuae sequeretur exemplum, sed etiam patientiae caperet documentum: ut supplicaret pro hostibus, qui non cederet saevientibus: fortis ad perferenda vulnera; fortis ad non reddenda convicia; fortis dum ab impiis lapidatur; fortior dum pro lapidantibus deprecatur: Qui ergo immemor ultionis pro lapidantibus exoravit, memor charitatis in nullo supplicantibus desit.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Impetum fecerunt unanimes in Stephanum. P. Et falsi testes lapidabant eum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum. V/. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei. P. Et falsi testes. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et falsi testes lapidabant.

Oratio.

Impetus factus a persequentium turba non potuit, Christe Domine, Stephani martyris tui turbare constantiam, cum et falsorum 53 testium credulitate carnis vestimenta deposuit; oris tamen confessionem, qua te credidit, non amisit: cum lapidatus etiam te Deum, ut ejus spiritum exciperes, exoravit. Te ergo quaesumus, et rogamus, ut illa nos gratiae tuae pietate remuneres, qua illum coronasti post lapides: et qui ejus spiritum suscepisti in gloria aeterna, a nobis quaesumus propitiatus remove supplicia.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Lapidabant Stephanum, qui erant in concilio, et intuebantur. P. Vultus ejus tamquam vultus Angeli Dei stantis inter illos. V/. Conserva me Domine, quoniam in te speravi, salvum me fac Deus meus. P. Vultus ejus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Vultus ejus.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui in concilio lapidantium beatiissimi martyris tui Stephani ita glorificas vultum, ut ab his qui eum lapidabant, lapidati aspectus intueretur Angelicus, dum praeminens illo monstraretur magistro patientia exornari; da nobis, ut ex hoc mereamur ad praemium aeternitatis attolli.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Super acervum lapidum laeta est anima mea, et super inimicos meos Deum deprecatus sum; propterea vindemiabo fructus meos in pace. P. Et ministrabo in conspectu Domini de bonis, quae praestitit mihi. V/. Quid retribuam pro omnibus, quae praestitit mihi? calicem salutaris accipiam. P. Et ministrabo. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et ministrabo.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui animam beatissimi martyris tui Stephani tanta munerum gratia decorasti, ut super acervum lapidum exultaret, et pro inimicis te, ut illis parceres, exposceret; reple corda nostra munere gratiarum, et immarcescibili dono virtutum: ut interventu tui martyris, ita ministremus semper in conspectu tuo de bonis, quae praestiteris nobis, qualiter et hic dilatemur sanctitatis in opere, et post vindemiemus fructus nostros in pace.
R/. Amen.

Per misericordiam.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Nomen Domini invocavi: date magnitudinem Deo vestro: vera sunt opera ejus, et omnes viae ejus judicia.

Canticum. Attende Coelum. Require fol. 4.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictio Domini in meridiem justi festinat. Canticum fol. 6.

Sono. Custodi me, Domine. Require fol. 51.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia.

Psalmus 148.

Prophetia. Lectio libri Sapientiae Salomonis. Capitulo 4.

R/. Deo gratias.

Justus si morte praeoccupatus fuerit, anima ejus in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata: cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Placens Deo, factus dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut afflictio reciperet animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transverit sensum sine malitia. Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis suis talia: quoniam misericordia Dei, et gratia in sancto illius, et respectus in electo ipsius.

R/. Amen.

Hymnus. Christus est vita.

Supplicatio. Oremus Dei Patris Omnipotentis. Quaere fol. 52.

Capitula.

Beatissime Stephane Protomartyr, vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit: ut qui mortem pro illo sumeres, coronam per illum et nomine et virtute susciperes: Primus in martyrio, primus in praemio: primus in aula mundi, primus in aula coeli: ut hic pro Christo lapidatus, illic ab ipso coronatus, exultes; ut pro quo hic crudelissimam sustinuisti poenam, illic pretiosissimam susciperes coronam: ergo qui extitisti Ecclesiae primitivus, nunc esto patronus assiduus: ut sit Christus nobis, te precante, propitius, pro quo martyr extitisti mirificus.

Pater noster. Liberati a malo.

Lauda. Beatus vir, qui timet Dominum.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui, etc.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias. Quaere fol. 52.

Inicio páginaÍndice Navidad

IN FESTO SANCTI JOHANNIS
APOSTOLI ET EVANGELISTÆ.

Ad Vesperos

Lauda. Confessionem, et decorem induisti. 54 P. Amictus lumen sicut vestimentum. V/. Confessio, et species in conspectu ejus: sanctitas et magnificentia in sanctitate ejus. P. Amictus lumen.

Sono. Confitebor tibi, Domine, in tota corde meo: narrabo mirabilia tua. Alleluia. Laetabor, et exultabo in te, Domine: psallam nomini tuo, Altissime. Alleluia.

Antiphona. Sic eum volo manere, donec veniam, dixit Dominus. P. Hic est Discipulus, qui testimonium perhibet de his. P. Et scimus quia verum est testimonium ejus. P. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. P. Hic est Discipulus. V/. Gloria. P. Et scimus.

Lauda. Diligam eum ex toto corde meo, dicit Dominus. P. Et erit sicut ros Israel, germinabit sicut lilium, et florebit. Alleluia. Alleluia. V/. Et erit tamquam lignum, quod transplantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo. P. Et erit. V/. Gloria, etc. P. Et erit.

Hymnus.

   Iste electus Johannes diligendi promptior,
Advocatus in perennem veritatis gratiam,
Mercedem assumens honoris, quidquid ambit, obtinet.

   Insula Pathmos teneri imperante promitur:
Conspicit illic refusa coelitus mysteria,
Et profunda, quae notavit, mente narrat ardua.

   Accipit Dei Parentem in suis praecordiis,
Ut minister veritatis administret Virgini;
Quae Deum enixa, sola virgo semper adstitit.

   Iste supra pectus illud sempiterni Numinis
Corporis usu reclinis, hauriebat intima;
Spirituque indicabat veritatis gratia.

   Ad crucem tractus Redemptor, esse matris filium.
Dicit istum; rursus ipsam esse matrem praecipit:
 Carne unus, spiritus alter, ut manerent filii.

   Ultimae praenotus horae, scindere tunc praecipit.
Terram fossam ministris, qua reclinis inruit,
Mortis et vice quievit omne vivens saeculo.

   Te rogamus, te precamur, sancte Christi Apostole,
Tolle pestem, aufer ulcus, et foveto languidos:
Pelle morbum, caede hostem, et remove scandalum.

   Non adurat terram ignis, aerem non sauciet;
Non refundat ultioni triste coelum turbines;
Non reclinet in ruinam Orbem ira funditus.

   Decidat delictum omne; subsequatur gratia.
Auferatur culpa tota, sit salutis copia;
Sit remota cuncta lues; augeatur charitas.

   Gloria Deo Patri sit, gloria sit Filio.
 Sit Paraclito manenti semper ingens gloria;
Qui Deus vivit per omnia saecula saeculorum.
      Amen.

Supplicatio.

Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui Domini nostri Jesu Christi, et per intercessionem Sancti Johannis Apostoli, et Evangelistae propitius justificare dignetur.
R/. Praesta Aeterne Omnipotens Deus.

Kyrie, eleison.
R/.
Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Ineffabilia sunt, Domine, fluenta uteri tui, quibus prae caeteris dilectus ille a te discipulus, recubans in sinu tuo, saciari promeruit: quaesumus ergo, ut, mortificatis membris nostris, tuis semper mereamur inhaerere vestigiis: ut intercessu hujus Sancti Johannis, ita nos ignis amoris tui concremet, et absumat, qualiter beneplacitum nos tibi in toto holocaustum efficiat.

Pater noster. Liberati a malo.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit.
R/. Et cum spiritu tuo.

Benedictio.

Christus Dominus, qui dilectum a se discipulum suo fecit recubare in pectore, illaesos nos custodiat in sinu matris Ecclesiae.
R/. Amen.

Et qui fluentis gratiae ex sinu suo praemanantibus recubantis animam maduit, dono nos sempiterni muneris jubeat consolari.
R/. Amen.

Ut per quem discipulus hic dilectus effectus est virgo, per eum peccatores in Angelorum transmutatione evocentur consortio.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Germinabunt ossa tua quasi salices. Alleluia. P. Juxta fluentes aquas. Alleluia. Alleluia. V/. Et erit tamquam lignum, quod transplantatum est. P. Juxta fluentes aquas. V/. Gloria. P. Juxta.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui beatissimum Johannem Apostolum tuum. Quaere fol. 55.

Ad Matutinum.

Antiphona. Labia mea, Domine, aperies. 55 P. Et os meum anuntiabit laudem tuam.

Psalmus 50.

Oratio.

Laudet te, Domine, lingua nostra annuntiando justitias tuas, et exultent labia nostra praeconio veritatis, ut non dissolvantur vaniloquio falsitatis: ut qui tibi confitendo remissis criminibus in te exultamus, et in congregatione justorum sacro agmine decantantes, vitae beatae efficiamur heredes.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Caro mea requiescet in spe. P. Qui non derelinques animam meam in infernum; nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. V/. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, et delectationes in dextera tua usque in finem. P. Quoniam non derelinques. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quoniam non derelinques.

Oratio.

Christe, Dei Filius, qui virgini discipulo virginitatis praemia etiam in hac vita posito contulisti, ut de sorte mortis posset suscitare membra morientia, qui in membris suis mortiferae libidinis dominari non passus est incentiva: adesto nobis precibus ejus, ut post lapsus, quibus lascive in hac vita decidimus, mundatis ad te cordibus et corporibus accedamus.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Facies tua tamquam munda illuminabitur. P. Vultus autem tuus sicut Lucifer orietur, a meridiana parta germinabit tibi vita. V/. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. P. Vultus autem. V/. Gloria, et honor, etc. P. Vultus autem.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui beatissimum Johannem Apostolum tuum nec in vinculis exilii deseris, nec in effossa fovea derelinquis; annue nobis precibus ejus, ut ita nos semper pietas foveat, qualiter hic et in aeternum, te protegente, sceptrum nos sempiterni regni usquequaque possideat.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Custodi corpus meum ab omni pollutione. P. Odor tuus, Domine, concupiscentias in me excitavit aeternas. V/. Notas mihi fecisti vias vitae, et implebis in laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. P. Odor tuus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Odor tuus.

Oratio.

Dilectus a te, Domine Jesu Christe, ineffabile testimonium discipulis perhibuit, dum, quod admiraremur, tuo de pectore sumpsit, mirifice reputare promeruit: principium ergo quod et mystica fide cognovit, et verbis mysticis exoravit: esto in ore nostro ad complementum virtutis, ad effectum piae operationis; ut tibi sine fine jungamur, cujus potentiam magnifice confitemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Vir iste in populo suo mitissimus apparuit senectute gravi, et gloria dignus. P. Iste est, qui orat pro populo et pro civitate ista. V/. Vir iste consecravit legem Dei excelsi, et in tentatione inventus est fidelis. P. Iste est. V/. Gloria, et honor etc. Reiteretur R/. Vir iste.

Oratio.

Memores praeceptorum tuorum, Domine Jesu Christe, quibus nos memoriis sanctorum communicare praecepisti, beatissimi Apostoli tui Johannis sparsos per orbem meritorum titulos celebramus, qui coronam, quam nominis sui interpretatione promeruit, privilegio sanctitatis obtinuit: praesta igitur, eodem interveniente, ut, qui praeconia ipsius, religionis cultu veneramur, patrocinia ejus impensius consequamur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum.

Antiphona. Thronum gloriae hereditas illius dat votum optanti, et benedicet annos justi.

Canticum 1. Regum, 2.

Confirmatum est cor meum in Domino, * et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo:
Dilatatum est super inimicos meos os meum: * laetor mihi in sanctitate tua. Quoniam non est alius Deus, quomodo Deus noster:
Neque justus praeter te, Domine, * et non est sanctus praeter te.
Nolite gloriari excelse, et nolite alta loqui in superbia; * et ne exeat magniloquium ex ore vestro: quoniam Deus scientiae Dominus est:
Deus, qui parat adinventiones suas, * arcus potentium infirmatus est, et infirmi virtute praecincti sunt.
Pleni panibus minorati sunt, * et esurientes transierunt terram:
Sterilis peperit septem, * et foetosa in filiis infirmata est.
Deus mortificat et vivificat, * ducit ad inferos et reducit.
Deus pauperem, et divitem facit, * humiliat et exaltat. 56
Suscitat de terra inopem, * et a stercore erigit pauperem:
Et sedere facit eum cum principibus populi sui, * et thronum gloriae hereditatem dabit illi.
Dat votum optanti, et benedicet annos justi, * quia non in viribus potens est vir.
Omnem enim infirmum * facit adversarium ejus Dominus sanctus:
Non glorietur sapiens in sapientia sua, * neque glorietur dives in divitiis suis,
Neque glorietur fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur: * qui gloriatur scire, et intelligere Dominum; facere judicium, et justitiam super terram.
Dominus ascendit in coelos, et tonat: * ipse judicat extrema terrae.
Potens est, et dat virtutem regibus, * et exaltat cornu Christi sui.

Reiteretur Antiphona.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictio Domini in mercedem justi festinat.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. Quaere fol. 6.

Sono. In conspectu Angelorum psallam tibi, Domine. Alleluia. V/. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo, Domine. P. Psallam tibi.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia.

Alia Lauda. Alleluia. Confessio ejus super coelum, et terram. Alleluia. Exaltabit cornu populi sui. Alleluia. V/. Hymnus est omnibus sanctis ejus. Alleluia:

Psalmus 148.

Lectio libri Sapientiae Salomonis. Capitulo 10.

R/. Deo gratias.

Sapientia justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam Sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit, et honestum illum facit. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen fortium dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec vinctum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit illum: descendit cum eo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum. donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt eum, et dedit illi claritatem aeternam.

R/. Amen.

Hymnus. Iste electus Johannes. Quaere supra in Vesp. fol. 54.

Supplicatio, ut supra.

Capitula.

Christus Dei Filius, qui te principium, quod ipse es, in ore a te dilecti discipuli ita confiteri dedisti, ut illuc cor ejus ascenderet, quo nullus alius valuisset; fac nos tui muneris gratia cor semper in supernis habere: ut, exinde capientes veritatis omnimodae disciplinam, quod hic professi fuerimus ex ore. futuro consequamur in munere.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Germinabunt ossa tua.

Benedictio. Christus Dominus, qui dilectum. fol. 54.

In nomine Domini.

Inicio páginaÍndice Navidad

IN ALLISIONE INFANTIUM,
SIVE SANCTORUM INNOCENTIUM.

Ad Vesperos.

Lauda. Exortum est in tenebris lumen rectis corde: misericors, et miserator Dominus. V/. Directam fecit viam justorum, et praeparavit iter sanctorum. P. Misericors.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper.
R/. Et cum.

Sono. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Alleluia. V/. Visi sunt in oculis insipientium mori, aestimata est malitia exitus illorum: illi autem sunt in pace. Alleluia.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper.
R/. Et cum.

Sono. Alleluia. Justi in perpetuum

V/. Et apud Dominum est merces eorum. Alleluia. Alleluia.

Dicat Presbyter. Dominus sit.
R/. Et cum.

Antiphona. Hi sunt, qui sequuntur agnum quocumque ierit: hi sunt empti ex hominibus primitiae Deo, et Agno. P. Et in ore eorum non est inventum mendacium: quoniam sine macula sunt in conspectu Dei sui. V/. Justi vero in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. P. Et in ore. V/. Gloria. P. Et in ore.

Lauda. Hi sunt, qui non inquinaverunt vestem suam: mecum ambulabunt in albis, quoniam digni sunt. P Et quicumque vicerit, sic vestietur. Alleluia. Veste candida. Alleluia. Alleluia. Alleluia. V/. Et clamaverunt justi ad Dominum, cum tribularentur: de necessitatibus eorum saepe liberavit eos. P. Et quicumque. V/. Gloria. P. Et quicumque.

Hymnus.

   Deus sanctorum psallimus,
Christi canentes praemia,
Qui sancto largus Spiritu
Triumphum dedit parvulis. 57

    Ex ore quoque infantium
Perfecta laude Domini,
Totum potens in omnibus
Artes destruxit Zabuli.

   Qui mentem regis impii
Visorum agens stimulis,
Deum regemque Dominum
Posse persuasit perimi.

   Magi sequuntur indicem
Ducentis faciem sideris,
Quae ortu sui luminis
Aeterno serviret regi.

   Herodes natum metuit
Regem Judaeae debitum,
In qua externus genere
Succedi timebat sibi.

   E dicto coeli posito,
Magis in terram territus
Totius causam saeculi
Caecus ignorat ambiens.

   Verbisque mitis primum
Gaudere sese simulat,
 Adoraturum pollicens
Natum regressi ut prodeunt.

   Sed postquam Deo moniti;
Dolis terra evanuit:
Immane tentat facinus,
Cunctis ignotum saeculis.

   Christum Bethlehem audierat
Divino nasci oraculo,
Urbis audito nomine,
Parente quo nascitur nescius.

   Nascentis tempus computans,
Infra bimatum pueros,
Matrum raptos ab uberibus,
Necare jubet impius.

   Quos testes sibi Dominus
Certo passurus tempore,
Pius Redemptor omnium
Laude sacravit perpetim,

   Oblatis Matrum fletibus,
Ostendens seri lachrymis,
Ad futuram gloriam
Certis metetur gaudiis.

   Memento salutis Auctor,
Quod nostri quondam corporis
Ex illibata Virgine
Nascendo formam sumpseris.

   Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine, etc.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos per gratiam nativitatis ejus, et per intercessionem Sanctorum Innocentium parvulorum martyrum nobis salutem animae et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur.
R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Christe, inenarrabile lumen mundi, qui adhuc in ipsis cunabulis constitutus, nondum effectus martyr, martyrii palma catervas Infantium dedicasti: qui, nec dum loqui valentes, sub mucrone saevientium varios fecisti mugitus emittere: quorum animas de abditis infernorum, te spontanee pro nobis omnibus moriente, maluisti eripere; inspira eis, sine intermissione orare pro parvulis: ut, qui propriis non valeamus supplicationibus emundari a crimine, eorum, qui te, quocumque ieris, cum hymnis, et canticis adsequentur, et hic et in aeternum postulationibus abluamur.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Benedictio.

Unigenitus Dei filius, quo nascente in terris, Bethlehemitica rura occisorum pro se Infantium cruore infecta sunt, det nobis habere semper pro se optabile votum, et remunerationis parile praemium.
R/. Amen.

Quique illos non ex aetate, sed de sanguine victores effecit, ipse nos confessores efficiat criminis nostri.
R/. Amen.

Ut cum his, quorum et vox sanguinis ad Deum clamat de terra, remuneranda quandoque admittatur a Christo confessio nostra.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Candidati sunt nazaraei tui Sion supra nivem: P. Comparati saphiro pulchriores inventi sunt, dederuntque gloriam Deo. Alleluia. V/. Accedite ad Deum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent. P. Comparati saphiro pulchriores. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Comparati saphiro pulchriores.

Oratio. Christe, Dei filius, qui parvulos ad te coelestis. Require infra in Matutinis istius festi.

Ad Matutinum.

Antiphona. Da nobis laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma nos, Domine.

Psalmus 50.

Oratio.

Redde nobis laetitiam salutaris tui, Domine; quam amisimus inique gerendo, 58 et praetermisimus negligendo: tu nos ad eam revoca, et eam nobis restaura: ut peccato expulso, succedat justitia; et moestitia repulsa, aeterna adsit laetitia: da, quaesumus, hanc jocunditatem, ut pervenire mereamur ad aeternam salutem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Sinite Infantes venire ad me; P. Et nolite prohibere eos: talium est enim regnum coelorum. V/. Accedite ad Deum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent. P. Et nolite prohibere. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et nolite.

Oratio.

Christe, Dei Filius, qui parvulos ad te coelestis magisterii doctrina invitas; fac nos semper esse malitia parvulos, et mandatorum tuorum observatione perfectos; et qui talium esse regnum coelorum pronuntias, nos illis, quos bonos apud te comprobas, sine fine conjungas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Vocem sanguinis ad te clamantis. P. Audi, Domine: memorare invictissimas mortes Innocentium parvulorum tuorum. V/. Effuderunt sanguinem innocentem in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret. P. Audi, Domine, memorare. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Audi, Domine, memorare.

Oratio.

Memorare, Domine, invictissimorum parvulorum tuorum pro tuo nomine occisorum; et praesta, ut vocem sanguinis eorum pro nobis ad te clamantem, sic clementer exaudias; ut nobis omnibus peccata dimittas.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Sapientia aperuit os mutorum, P. Et linguas infantium fecit disertas. V/. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. P. Et linguas infantium. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et linguas infantium.

Oratio.

Vera Dei Sapientia Patris, qui os mutorum aperis, et linguas infantium disertas efficis; da in ore nostro perfectam legis tuae custodiam: ut, te immaculato corde sequentes, illud semper labiis praedicemus, et opere impleamus: unde te, qui es vera sapientia, sine fine laudemus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Hi sunt, qui non inquinaverunt vestem suam, P. Cum Domino ambulaverunt in albis, quoniam digni sunt: et quicumque vicerit, sic vestietur candida veste. V/. Sequuntur agnum, quocumque ierit, et in ore eorum non est inventum mendacium. P. Cum Domino ambulaverunt. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Cum Domino ambulaverunt.

Oratio.

Isti sunt, Domine, qui non polluerunt vestimenta sua, quibus nulla utique potuit peccandi suboriri illecebra: concede ergo nobis per indulgentiae donum illis esse participes, quos apud te pro meritis approbas esse felices.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum.

Antiphona. Infirmi virtute praecincti sunt. Non glorietur fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur: Qui gloriatur scire et intelligere Dominum.

Canticum. Confirmatum est cor meum. Require fol. 55.

Ad Benedictus.

Antiphona. Sancti et humiles corde, spiritus et animae justorum benedicite Dominum.

Canticum. Benedictus es Domine, Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Salus justorum a Domino est. P. Et salvabit eos. Alleluia. Alleluia. V/. Quia speraverunt in Deum vivum: P. Et salvabit eos.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia.

Psalmus 148.

Lectio libri Hieremiae Prophetae. Capitulo 31.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Vox in Rama audita est lamentationis, fletus, et luctus, ploratus, et ululatus multus. Rachel plorans filios suos, et noluit consolari super eos, quia non sunt. Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lachrymis: quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici. Et erit spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii tui ad terminos suos. Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et revertar: quia tu es Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Si filius meus honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus: quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. 59 Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserebor miserans ejus, ait Dominus omnipotens.

Respondeat. Amen.

Hymnus.

   Caterva matrum personat:
Conlisa defert pignora,
Quarum tyrannus millia
Christo sacravit victima.

   Miraculis dedit fidem
Habere se Deum Patrem,
Infirma sanans corpora,
 Et suscitans cadavera.

   Orat salutem servulo
Nixus genu Centurio,
Credentis ardor plurimus
Extinxit ignes febrium.

   Petrus per undas ambulat
Christi levatus dextera;
Natura quam negaverat,
Fides paravit semitam.

   Honor matris et gaudium,
Immensa spes credentium
Per atra mortis pocula
Resolvit nostra crimina.

   Memento salutis auctor,
Quod nostri quondam corporis
 Ex illibata Virgine
Nascendo, formam sumpseris.

   Gloria tibi, Domine,
Qui natus, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 57.

Capitula.

Turba Innocentium parvulorum, quae pro sui Redemptoris nomine proprio est delibuta cruore, non cesset Dominum pro servulis exorare: quo, te impetrante, licet immeriti, pro ejus nomine post hujus vitae excursum sanctorum queamus adunari cohortibus, qualiter cum eis perenniter hymnum decantare in jubilo mereamur.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Candidati sunt nazaraei.

Benedictio. Unigenitus Dei Filius. Quaere fol. 57.

In nomine Domini.

Inicio páginaÍndice Navidad

Sancti Thomae Archiepiscopi, et Martyris.

Omnia dicantur ut in Communi unius Martyris Pontificis.

Inicio páginaÍndice Navidad

IN FESTO
SANCTI JACOBI APOSTOLI.

Ad Vesperos.

Lauda. Gloria, et honore coronasti eum. P. Domine. V/. Gloriam, et magnum decorem imposuisti super eum. P. Domine.

Sono. Alleluia. Beatus vir, qui timet Dominum: Alleluia. P. In mandatis ejus cupiet nimis. Alleluia, alleluia. V/. Gloria, et divitiae in domo ejus: et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Alleluia.

Antiphona. Oculus Dei adspexit justum in bono. P. Et elegit illum ab humilitate sua: audivit eum, et vocem ipsius. V/. Beatus vir qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. P. Et elegit illum. V/. Gloria, et honor. P. Et elegit.

Lauda. In memoria aeterna erit justus. Alleluia. P. Ab auditu malo non timebit. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. P. Ab auditu malo. V/. Gloria, et honor. P. Ab auditu malo.

Hymnus.

   Clara Sanctorum una Hierusalem
Mater conlauda: nimium laetare
Filii multi quia sunt desertae,
   Quam virum habens.

   Jacobus, ob hoc, tuus, dictus justus
Sacram conscendit sacer, et sacerdos
Intrat Sanctorum solus hic in Sancta,
   Virgo quod extat.

   Carne hic frater Domini vocatus,
Gratia fretus et Apostolatu
Imbuit plebes, pia custodire
   Dogmata Christi.

   Ardua post hinc positus in arce
A malis: Christum, ut neget venisse:
Confutat dogma disserte impiorum
   Pharisaeorum.

   Ad hoc impulsus solo, et projectus
Stat, sed inlaesus memorat, quod prius:
Moxque fullonum unus fuste sacrum
   Cerebrum quatit.

   Poscimus moesti, pie et benigne
Martyr excelse, plebique connexe:
Plebi convulsae durum jugum pelle:
      Bella remove.

   Sit salus aegris, sit quies defunctis:
Sit vigor fessis, sit remota pestis:
Vitiis pulsis, miseris sit coelis
      Aditus patens.

   Sit Deo laus. Patri, atque Nato:
Triplici honor nimium cum Sancto:
Nomini Trino: Deitati soli
      Sidera clament.

R/. Amen.

Supplicatio dicatur, ut in festo Sancti Johannis Apostoli mutato nomine fol. 54. 60

Capitula.

Omnipotens Pater, qui beatissimo Apostolo et martyri tuo Jacobo praecipuo munere praestitisti, ut per te fieret de fragili fortis, de minimo grandis, de milite dux, de servo amicus, de supplici mirificus advocatus: presta placatus, ut interventu sedulo iisdem nunc de quibus ipse electus est membris, adhibeat fragilitati potentiam, humilitati gloriam, militiae disciplinam, servituti libertatem, necessitati advocationem.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper.
R/. Et cum.

Benedictio. Beatissimi Jacobi Apostoli et Martyris sui nos Dominus intercessione custodiat.
R/. Amen.

Sperantium in se necessitates placatus intendat.
R/. Amen.

Ut ejus secuti vestigia ad coelestia regna pergere valeamus.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Justus ut palma florebit. Alleluia. P. Sicut cedrus Libani multiplicabitur. Alleluia, alleluia. V/. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. P. Sicut cedrus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Sicut cedrus.

Oratio. Homo iste glorificatus. Require infra in Matutinis.

Ad Matutinum.

Antiphona. Labia mea, Domine, aperies: P. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

Psalmus 50.

Oratio.

Exultent, Domine, labia nostra praeconio veritatis; ut non resolvantur vaniloquio falsitatis: sicque lingua nostra judicium veritatis loquatur, ut Christum tuum verum judicem promptissima devotione laudet: atque ita praecepta tua assidue in nostro corde versentur, ut gressus nostri ab insidiosis decipulis minime supplantentur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Iste homo honorificatus est valde, et confregit Deus corda inimicorum ejus. P. Et properavit in domo Domini Dei sui perfecto corde, et viderunt omnes quae magnifica fecit Deus per ipsum. V/. Maxima est gloria ejus in salutari tuo: gloriam, et magnum decorem impones super eum. P. Et properavit. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et properavit.

Oratio.

Homo iste glorificatus, Christus exultat, qui cognominari promeruit justus, ut tua promissa justis praemia populis praedicaret: hujus in honore acclives exposcimus flebili oratione, ut preces nostras suscipere digneris mitis atque placabilis, nosque tuis facias semper inhaerere mandatis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Iste sanctus clamavit, et Dominus exaudivit eum. P. Et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit eum. V/. Et sic benedicetur homo, qui timet Dominum. P. Et ex omnibus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et ex omnibus.

Oratio.

Cognoscens itaque vir sanctus Jacobus Apostolus tuus malitiam populi Judaeorum, a quibus sublimatus pinnaculo templi, tuique pro nominis confessione inde dejectus, lapidibus impressus obruitur: advocatus suprema inter supplicia, per misericordiam tuae pietatis amicam assistat pro nobis miseris interpellator assiduus, ut malorum a pressuris erui mereamur contuentes gloriam tuam.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Stolam gloriae induit eum Dominus P. Jocunditatem et exultationem thesaurizavit super eum, et nomine aeterno hereditavit illum. V/. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. P. Jocunditatem. V/. Gloria, et honor, etc. P. Jocunditatem.

Oratio.

Exultans plebs tua, Domine, in hoc festo Jacobi tui Apostoli summis te flagitat precibus idem, ut sicut ab omnibus cognominatus est justus, itaque nos appellari mereamur cultores justitiae, et misericordiae sectatores.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Justus justificetur: et sanctus sanctificetur adhuc. Beatus, qui lavit stolam suam. P. Ut sit potestas ejus in ligno vitae. V/. Et quicumque vicerit, sic vestietur candida veste, et non delebo nomen ejus de libro vitae. P. Ut sit potestas. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/. Justus justificetur.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Tu solus Dominus, quia non est alius, neque justus praeter te, neque sanctus praeter te Deum nostrum.

Canticum. Confirmatum est. Quaere fol. 55.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictio Domini in mercedem justi festinat.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6. 61

Sono. Alleluia. Beatus vir, qui timet. Require fol. 59.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia.

Psalmus 148.

Hymnus. Clara Sanctorum una Hierusalem. Require fol. 59.

Lectio libri Sapientiae Salomonis. Capitulo 18.

R/. Deo gratias.

Tetigit justum tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. Vicit autem turbas, non virtute corporis, nec armatura potentiae, sed verbo Dei vexatorem projecit, juramenta parentum commemorans. Cum enim jam catervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstetit, et amputavit impetum, et divisit illam, quae ad vivos ducebat viam. In veste enim poderis, quam habebat, totus orbis terrarum, et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius erat inscripta.

R/. Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia nativitatis suae, et per intercessionem Sancti Jacobi Apostoli sui nobis salutem animae et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur.
R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie eleison.
R/. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula.

Juste Domine, a quo justis merito justitia teneri conceditur, qui per te juste vivere cupiunt, da justitiam, quam retinent mente, ostendant in opere, ex quo sanctum Apostolum tuum Jacobum recte justum ab omnibus cognoscimus vocitatum; cujus justa eloquia reproborum confutavit malitia, cum illi cum fallacia nequitiae suae, et justum appellarent, et injustitiam docere optarent: ob hoc quippe eum in sublimi loco arcessitum statuerent, ut longe lateque ejus praedicatio resonaret, quem vera loquentem recipere nolunt, sed mox praecipitatum, atque decoratum passione efficiunt: fac nos ejus meritis, et justitiam tenere in mente, et eam praedicare libenter; ut sicut ille operando justitiam justificatus ad te pervenit per martyrii gloriam, ita nos ejus suffragiis per dignam poenitentiam pervenire mereamur ad consequendam indulgentiam.

Pater noster.

Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Justus ut palma florebit.

Benedictio. Beatissimi Jacobi Quaere fol. 60.

Inicio páginaÍndice Navidad

IN FESTO CIRCUMCISIONIS
DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

Ad Vesperos.

Lauda. Laudaverunt te, Domine, omnes Angeli tui, et cecinerunt Hymnum, dum perficeres fabricam coeli: tuus est dies, et tua est nox. P. Tu fecisti solem, et lunam. V/. Tu confirmasti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum super aquas. P. Tu fecisti.

Sono. Alleluia. Justitia plena est dextera tua. Laetetur mons Sion, et exultent filiae Judae, P. Propter judicia tua. Alleluia, alleluia. V/. Alleluia. Magnus Dominus, et laudabilis valde in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus: Dilatans exultationes universae terrae. P. Propter judicia.

Antiphona. Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. P. Jubilate Deo universa terra: cantate, et exultate et psallite. V/. Psallite Domino nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite. P. Jubilate. V/. Gloria, et honor, etc. P. Jubilate Deo.

Oratio.

Domine, quem ex homine natum homines conspexerunt, et praedictum fines terrae viderunt, qui ante aliqua tempora praedictus es vocibus Prophetarum, et in tempore visus, et glorificatus modulis populorum: concede propitius vasa nos tua tibi permanere mundissima, ut lucis auctor nos et jugiter illustres, et indesinenter inhabites.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Viderunt oculi mei salutare tuum, Domine, quod parasti in conspectu populorum. P. Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel. V/. Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra. P. Lumen ad revelationem. V/. Gloria, et honor, etc. P. Lumen.

Lauda. Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. 62 Alleluia, alleluia. V/. Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel. P. Ante conspectum. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ante conspectum.

Hymnus

   Sacer OCTAVARUM dies
Hodiernus rutilat,
Quo secundum carnem Christus
Circumcisus traditur:
Patri, non adoptione,
Sed coaeternus genere.

   Spiritu completur alvus
Incorrupta Virginis,
Quae pariens mansit caelebs
Virgo, quam puerperam
Inlibatam Genitricem
Proles castam elegit:

   Inde Simeon grandaevus
Ovans ulnis accipit,
Amplexansque videbatur
Salutare Domini:
Resolve jam nunc in pace
Artus istos fragiles.

   Sed nec illa impar Anna
Continentia gradiens,
Quam in flore juventutis
Conjux viduaverat,
Vagientem confitetur
Fore mundi Principem.

   Tunc veneranda ex lege
Offeruntur munera
Turturum, columbarumque
Bina in sacrificia:
Quae corporis, animaeque
Puritatem docerent.

   Impleta est priscae in eo
Legis Circumcisio:
Utriusque ut Testamenti
Se auctorem ostenderet,
Qui manens in Trinitate
Universa condidit.

   Gloria, et honor Deo
Usquequaque altissimo:
Una Patri, Filioque,
Inclyto Paraclito,
Cui laus, et potestas
Per aeterna saecula.
R/. Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia Circumcisionis suae propitius justificare dignetur.
R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie eleison. R/. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula.

Jesu Domine, cujus admirabile nomen Angelus praedixit, Mater imposuit, Simeon cognovit, Anna laudavit; salva populum tuum in universo mundo, cujus extat nomen magnificum in coelo: ut, qui solus es potentia gloriosus, sis etiam perditis miserationis indulgentia pius.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio.

Dominus Jesus Christus, qui ad confirmandas promissiones Patrum minister Circumcisionis voluit esse, ipse cordium nostrorum immunditias dignetur auferre.
R/. Amen.

Idem, qui praecepto legis suae signum desectae carnis accepit, omnes a nobis sordes sui amoris connexione depurget:
R/. Amen.

Et qui filios Abrahae in seipso, qui est semen ejus, benedicere promisit, hereditatis beatae nos collatione munificet.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Annuncietur in Sion nomen Domini: P. Et laus ejus in Hierusalem. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. P. Et laus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et laus ejus.

Oratio. Omnipotens Pater et Domine. Require infra in Matutinis sequentibus.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 3.

Oratio. Tu es, Domine, salus. Require fol. 46.

Antiphona. Cum inducerent parentes puerum Jesum in templum, P. Ut facerent pro eo secundum legem Moysi: accepit eum Simeon in manibus, et benedixit Deum. V/. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. P. Ut facerent pro eo. V/. Gloria et honor Patri, etc. P. Ut facerent.

Oratio.

Omnipotens Pater, et Domine Deus, largire credenti tuo populo pacem: ut in templo tuo videamus Salutare tuum, quem Simeon justus ulnis suis accepit: ut qui lumen ad revelationem Gentium extitit, indultor criminum eorummet credentium sentiatur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Tu es Deus, et in te est Deus, P. Et praeter te non est alius Deus Salvator Israel, quem nos ignorabamus. V/. Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo. P. Et 63 praeter te. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et praeter te.

Oratio.

Tu es Deus, et in te est Deus, et non est alius praeter te: ab ore egressum verbum non regredietur; quia utique natus filius non ipse, qui pater est, creditur, dum tamen ipsum, quod pater est, fateamur: dona ergo nobis, ut qui verbum a te genitum, nasciturum misisti in carne, nos in te renatos, sic nunc a criminibus exuas, ut tibi soli, cum veneris, sine fine conjungamur.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. De quo locuti sunt Prophetae priores: ego sum ipse, et nunc adveni. P. Beati, qui annuntiant vobis bona, et videbunt quem nunc videtis, et audiunt quem nunc auditis. V/. Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi. Israel, si me audieris. P. Beati, qui annuntiant. V/. Gloria, et honor, etc. P. Beati.

Oratio.

Ad praesepe tuum, Domine, devotis cordibus accedentes, inveniamus te de quo locuti sunt Prophetae priores: da ergo nobis, ut qui notitiam nominis, et majestatis tuae cognovimus, ad plenam notionem tuae dulcedinis veniamus: ut tu liberator in futuro nobis sis omnibus, qui verus Deus et homo verus, Unus crederis Christus.
R/. Amen.

Per misericordiam.

R/. Laetamini, coeli, quoniam misertus est Dominus populo suo: clamate fundamenta terrae, et exultate montes, et colles, et omnia ligna silvae. P. Quoniam redemit nos Deus Israel. V/. In voce exultationis annuntiate, et auditum facite hoc, et ferte illud usque ad extremum terrae, et dicite. P. Quoniam redemit. V/. Gloria, et honor, etc. P. Quoniam redemit.

Oratio.

Laudent te, Domine, coeli, et terra, quia misertus es populo tuo, dum montes, et colles coram te laudem fecisti clamare, cum tota viventia in te approbasti: concede ergo nobis, ut laudes, quas glorioso nomini tuo offerimus, acceptas tibi semper ipse efficias: ut qui mundum redempturus in salutis signo ostensus es, mundum iterum judicaturus non ultorem, sed liberatorem te nostris oculis manifestes.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Dum convenirent ad circumcidendum infantem. P. Vocaverunt nomen ejus Jesum, quod dictum erat ab Angelo priusquam conciperetur in utero. V/. Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu Gentium revelavit justitiam suam. P. Vocaverunt. V/. Gloria. P. Vocaverunt.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui figuris crebrescentibus in lege veteri nunciatus, in te impleta omnia ostendere voluisti, dum in te Deo vero et homine, et Circumcisio secundum legem exprimitur, et veritas nominis approbatur: adesto plebi tuae ad te ex Circumcisione, et praeputio venienti, et praesta incrementa munerum, et ut gratia benedictionis multiplicetur in abundantia pacis.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Simeon in templo elevavit vocem dicens. P. Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare populi tui. V/. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. P. Nunc dimittis. V/. Gloria. P. Nunc.

Oratio.

Beatam, Domine, illam justi tui Simeonis vocem fac in nobis pari diligentia personare: ut quia videmus, et credimus salutare tuum; in pace, cum jusseris, dimittamur: non quo a te dimissos finis vitae accipiat; sed per te absolutos a debito, in fine pax sempiterna possideat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Domini, gloriam quasi Unigeniti a Patre. P. Plenum gratia, et veritate. V/. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. P. Plenum gratia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Plenum.

Oratio.

Vidimus gloriam tuam, Domine, gloriam quasi Unigeniti a Patre, primogenitum Deitate, primogenitum munere: illic unicum Patris, hic praecipuum inter fratres: ibi cum Patre unum, hic in fratribus primum: illic aequaliter subsistentem, et in sinu Patris manentem, hic socios non derelinquentem: largire ergo tuo fieri participes regno, quibus es propitiatus in mundo: quibusque advenisti prius Redemptor, existe in futuro remunerator.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Iste, qui natus est Redemptio nostra, et Dominus, et Deus est. P. Ipse consolabitur nos a plaga nostra, et a labore in terra captivitatis 64 nostrae. V/. Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus. P. Ipse consolabitur. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ipse consolabitur.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui es Redemptio nostra, et salus nostra, sana plagam contritionis nostrae, qui suscepisti carnem fragilitatis humanae; et, qui veniens onera nostra sublevare dignatus es, quaesumus, ut a malis operibus nostros labores evacues, nostraque studia pius in bono confirmes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Dominus. P. Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo, priusquam conciperetur in utero. Tulerunt autem illum in Hierusalem, et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini: crescebat puer, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. V/. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. P. Vocatum est. V/. Gloria, et honor, etc. P. Vocatum est

Oratio.

Christe, Dei Filius, qui natus ex muliere, factus sub lege ad confirmandas promissiones Patrum, minister circumcisionis es factus; ut, qui promissus fueras ex lege, plenitudo ipsius legis esses in tempore, dum octavi diei ministerium consecrans in gloriosa carne tua, et circumcisione vetus signaculum excipis, et nomen tibi nunciatum ab Angelo accipis: largire nobis indignis, ut cum haec tua mysteria Incarnationis plena credulitate suscepimus, pleniori te affectu mentium diligamus: et ut in te quoque secudum legem Domini salutis nostrae mysteria universa perfecta sunt, sic credamus, sic amemus, sic operum efficientiam impleamus: ut de perfectione tuorum mandatorum et in hac peregrinatione consistamus indemnes et ad te post transitum mereamur pervenire felices.
R/. Amen.

Per misericordiam. Dominus sit.
R/. Et cum.

IN LAUDIBUS.

Ad Canticum.

Antiphona. Laetabuntur omnes, qui sunt super terram: ros enim qui abs te est, sanitas est nobis. V/. De nocte vigilat spiritus meus.

Canticum. Isaiae. Capitulo 26.

De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus: * quia lux praecepta tua sunt super terram.
J
ustitiam discite, qui habitatis terram: * cessabit enim impius.
O
mnis enim, qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet: * tollatur impius, ne videat majestatem Domini.
D
omine excelsum est brachium tuum, et nescierunt: * cum autem cognoverint, confundentur:
Z
elus apprehendit populum ineruditum: * et nunc ignis adversarios consumit.
D
omine Deus noster, pacem da nobis: * omnia enim dedisti nobis.
D
omine Deus noster, posside nos: * Domine, praeter te alium non novimus: nomen tuum invocabimus.
M
ortui autem vitam non videbunt, * neque medici exuscitabunt:
I
deo super induxisti, * et perdidisti et tulisti omne masculum eorum.
A
dde illis, Domine, mala, * adde mala gloriosis terrae.
D
omine, in tribulatione modica memor fui; * im tribulatione modica facta est nobis.
S
icut parturiens proxima est partui, et in dolore suo clamat: * ita facti sumus delicto.
P
ropter timorem tuum, Domine, in utero accepimus, * et parturivimus spiritum salutis, quem fecisti super terram.
E
xurgant mortui, et resurgant qui in monumentis sunt: * et laetabuntur omnes, qui sunt super terram:
R
os enim qui abs te est, sanitas est illis; * terra vero impiorum peribit.
A
mbula popule meus, et intra recessus tuos, absconde pusillum aliquantulum, * donec transeat ira Domini.
P.
De nocte vigilat.

Gloria, et honor Patri, etc.
P.
Laetabuntur omnes.

Oratio.

Deus, qui notum fecisti in populis salutare tuum ante conspectum Gentium, revelando justitiam tuam, miserationum tuarum nobis copiam manifesta, ut, qui salutaris tui notitia relevamur, revelatione justitiae consolemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Benedictus.

Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es Dominus Deus patrum nostrorum. Quaere fol. 6.

Sono. Alleluia. Justitia plena. Quaere fol. 61.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia, alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. 65 Alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Alleluia.

Psalmus 148. ut supra.

 Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 48.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audi me Jacob, et Israel, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos: ego voco eos, et stabunt simul. Congregamini omnes vos, et audite: quis eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis. Ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via ejus. Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Haec dicit Dominus Redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, quam ambulas. Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset quasi flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris. Et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui, ut lapilli ejus: non interissent, et non fuisset nomen ejus attritum a facie mea. Egredimini a Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exultationis annuntiate: et auditum facite hoc, et ferte illud usque ad extremum terrae: et dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.

R/. Amen.

Hymnus. Sacer octavarum dies.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 61.

Capitula.

Notum factum est salutare, Domine virtutum; factum est, praedictum Prophetarum praeconio; visumque populorum aspectu; dum Simeon ulnis gestavit senex, quod Vates cecinerunt priores: pro quo et promissa et inchoata cognoscitur prophetia, ut requiesceret in pace, dum aspiceret pacem: et Jesus Dominus lumen in revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel, et promissus prodiret, et prodiens appareret: lumenque ejus praeveniret in saeculo, quos caecitas oppresserat tenebrarum in mundo; Praesta proinde precibus Ecclesiae tuae, ut quos mirabilia haec fecisti agnoscere, ad te facias in pace pervenire.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Annuntietur in Sion.

Benedictio. Dominus Jesus Christus. fol. 62.

In nomine Domini.

Inicio páginaÍndice Navidad

IN DOMINICO ANTE EPIPHANIAM,
SIVE APPARITIONEM DOMINI.

Ad Vesperos.

Lauda. Laudaverunt te, Domine. fol. 61.

Sono. Intende, Domine. P. Procede, et regna. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. P. Procede.

Antiphona. Laetare, laetare, Hierusalem: et diem festum agite, omnes qui diligitis eam. P. Gaudete gaudio magno omnes, qui lugebatis super eam. V/. Lauda Hierusalem Dominum: et collauda Deum tuum Sion. P. Gaudete gaudio. V/. Gloria, et honor, etc. P. Gaudete.

Lauda. Alleluia. Visitavit nos oriens ex alto. P. Ut luceret eis, qui in tenebris sunt: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. P. Ut luceret. V/. Gloria. et honor, etc. P. Ut luceret.

Hymnus.

   Agni genitor Domine:
Verbum natum de Virgine,
Conceptum sine semine,
Dux luminis, et fons vitae:

   Esto nobis in salutem
Filius Dei unice:
Gubernator Jesu Christe
Ad precem nostram aspice.

   In mundum nobis missus es
Captivos repraesentare,
Lumen caecis reformare,
Mutorum linguas solvere.

   Ne nos relinquas, Domine
Omnium conditor pie,
Propitius miserore,
Qui nullum cupis perdere:

   Rectorque mundi Domine
Salvator Unigenite,
Tu nos a morte protege,
Ut capti dulci opere.

   Christus Dominus vigilet,
Fidesque nostra germinet,
Zabuli discedat munimen,
Non valeat subrepere.

   Per Jesum Christum Dominum,
Qui regnat cum Deo Patre,
Et nos dignavit docere,
Credamus in Trinitate. 66

  Trino Deo, ac Domino
Omnes dicamus gloriam:
Quia Pater in principio
Semper fuit cum Filio.
   Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut Ecclesiae suae sanctae catholicae fidem augeat, et pacem tribuat, defensionemque concedat.
R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Capitula.

Deus sine initio, sine fine, a quo est totius mundanae creaturae initium; da nobis, ut extrema, vel media anni hujus cum placita tibi prosperitate ducamus, qui initia ejus tibi dedicanda porrigimus, ut et substantiis abundemus, et operibus sanctitatis fulgeamus.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio.

Dominus noster Jesus Christus, qui est corona totius a se formatae Ecclesiae, det nobis hunc annum placabilem ducere.
R/. Amen.

Consoletur nos frugibus, et dignetur munerare virtutibus.
R/. Amen.

Ut prosperitate sibi placita laetabundi, totius anni spatia mereamur pertransire illaesi,
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta, et invia. P. Et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Alleluia, alleluia. V/. Jubilate Deo omnis terra: servite Domino in laetitia. P. Et exultabit. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et exultabit.

Oratio. Discute a nobis Unigenite. Require infra in Matutinis.

Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio.

Omnipotens aeterne Deus, et misericors, qui temporum das tempora, et qui singulis temporibus das gratiam, quam administrent: tu, ne mens prolixitate tenebrarum exaestuet, gallo nos consolaris canente; ut dum praeco diei sonat, diurni operis meditatio reviviscat: respice ergo nos jugiter, et instiga, ne profundae noctis errore persuasi diei obliviscamur perennis; sed labentes in tenebris erige, et videndo nos corrige, ut cum Petro resipiscamur errata, et paribus lachrymis crimina defleamus commissa.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Salus tua, Domine, super populum tuum, et benedictio.

Psalmus 3.

Antiphona 2. Dele, Domine, iniquitates nostras: et a peccatis nostris munda cor nostrum.

Psalmus 50.

Antiphona 3. Clamabo ad Deum altissimum: Deum conditorem omnium, qui benefecit mihi.

Psalmus 56.

Oratio.

Discute a nobis Unigenite ingeniti Patris somnum corporis; et clemens placatus nostris parce piaculis: ut in te redemptorum copia piis frequentetur vigiliis, tuisque habeatur digna obtutibus sacris: et quod nunc serit ignobilis carnis fragilitas; divinitatis tuae dono surgat in gloria: tu igitur, Domine, cunctis in te confidentibus juvamen largum impende; et ad supernam patriam alarum tuarum obumbratione nos atrahe.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Dominus possedit me, priusquam terram faceret. P. Antequam montes stabilirentur: ante autem omnes colles genuit me. V/. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. P. Antequam. V/. Gloria, et honor etc. P. Antequam.

Oratio.

Coaeterna Dei sapientia Patris, qui te cum Patre fuisse testaris, priusquam terram faceret, aut excelsa montium stabiliret, dum te ante omnium creationem collium generaret, te quaesumus, te rogamus, ut, qui hujus incorruptae nativitatis tuae gaudia celebramus ovando, ad te remuneraturi perveniamus credendo: ut, qui ante montium conditionem ex Patre nasceris, et in plenitudine temporis natus de utero Virginis, sic in te credentes sanctifices, ut sanctificatos gloria aeternitatis remuneres.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Populus, qui sedebat in tenebris. P. Vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux clara orta est eis. V/. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Vidit lucem magnam. V/. Gloria, et honor, etc. P. Vidit lucem.

Oratio.

Unigenite Dei Filius, qui habitantibus in regione umbrae mortis lumen videre fecisti; qui lumen per susceptae Incarnationis Mysterium claruisti: da nobis te illustrante defigi, ut qui nativitatis tuae diem ovando suscepimus, divinitatis tuae muneribus consolemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam. 67

Antiphona. Visitavit Dominus omnipotens populum suum domum Juda. P. Et constituet illum sicut equum speciosum in certamine. V/. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. P. Et constituet illum. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et constituet.

Oratio.

Domine omnipotens, qui visitasti populum tuum domum Juda; visita nos a somno facinorum: ut, dum fulgore tuo peccatorum tenebras effugamus, virtute tua mortis potestatem evacues: quo sic te nunc apparente illustremur, ut, te repugnante, a mortis imperio liberemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Justus meus hic est Salvator meus. P. Ipse liberavit civitatem suam: et peccata populo suo dimittet, non in pretio, nec in quaestu pecuniae.---.Levate in coelum oculos vestros, et videte quis creavit haec. Dominus Deus, qui creavit terminos terrae. P. Ipse liberavit. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ipse liberavit.

Oratio.

Hic est justus noster, in quo sperabamus fide, praecinente Propheta, et ad quem pervenimus apparentem per gratiam: proinde poscamus clementiam ejus, ut liberet nos, et peccata populo suo dimittat, qui nobis impendi dignatus est totus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Filius accrescens, et decorus aspectu: ipse est, et dans eloquia pulchritudinis.

Canticum. Vocavit Jacob filios suos. fol. 50.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictus es, Domine, et benedictum nomen gloriae tuae. P. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es, Domine. fol. 6.

Sono. Intende Domine, procede. fol. 65.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis.

Psalmus 148.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis. Capitulo 8.

R/. Deo gratias.

Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio. Unctus sum a saeculo, antequam terram faceret. Nec dum erant abyssi, et ego jam conceptus eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constiterant: antequam colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. Quando praeparabat coelos, aderam: quando certa lege, et gyro vallabat abyssos: quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: quando circumdabat mari terminos, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrae. Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo in orbem terrarum: et delitiae meae erant cum filiis hominum. Nunc ergo filii audite me: Beati, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.

R/. Amen.

Hymnus.

   Splendor Paternae gloriae
De luce, lucem proferens,
Lux lucis, et fons luminis
Dies diem illuminans.

   Verusque sol inlabere,
 Micans nitore perpeti:
Jubarque Sancti Spiritus
Infunde nostris sensibus.

   Votis vocemus et Patrem,
Patrem perennis gloriae:
Pater potentis gratiae
Culpam releget lubricam.

   Informet actus strenuos,
Dentem retundat invidi,
Casus secundet asperos,
Donet gerendi gratiam.

   Mentem gubernet et regat,
Casto, fideli corpore:
Fides calore ferveat,
Fraudis venena nesciat:

   Christusque nobis sit cibus,
Potusque noster sit fides:
Laeti bibamus sobriam
Ebrietatem spiritus.

   Laetus dies hic transeat.
Pudor sit, ut diluculum;
Fides, velut meridies:
Crepusculum mens nesciat.

   Aurora cursus provehit,
Aurora totus fulgeat:
In Patre totus filius,
Et totus in Verbo Pater.

   Gloria Patri ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
   Amen.
68

Capitula. Deus sine initio.

Et Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta.

Et Benedictio. Dominus noster Jesus Christus. fol. 66.

Inicio páginaÍndice Navidad

In nomine Domini nostri Jesu Christi.
Incipit Officium Jejuniorum in Kalendis Januarii. Observatur tribus diebus ante festum Epiphaniae, prout sequitur.

Inicio páginaÍndice Navidad

PRIMO DIE.

Ad Matutinum.

Antiphona. Tu autem, Domine, susceptor meus, et gloria mea, et exaltans caput meum.

Psalmus 3.

Oratio.

Quamvis, Domine, plurima malignantium multitudo abneget salutem nostram esse in te Domino Deo nostro; nobis tamen ob hoc robur spei multum augetur, quia tu susceptor noster esse dignatus es: obstruatur itaque os loquentium iniqua, cum sperantes in te misericordia circumdat assidua.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Quis Deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum?

Psalmus 17.

Oratio.

Fortitudo nostra, dona nobis dilectionem tui nominis perpetim possidere: dignare esse nostra contra adversantes virtus: firmamentum contra impugnantes: liberator a captivantibus; ut, tuis ex toto defensaculis circumcincti, sic adversa mundi mens nostra non metuat, ut blanda non requirat: tua semper gratia contenta muneribus gaudeat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Delicta, qui solus intelligis: a peccatis nostris munda nos, Domine.

Psalmus 18.

Oratio.

Ab ocultis nostris munda nos, Domine, purgando conscientiam, quae internis ac propriis inficitur maculis: ab alienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus; ut qui te proprium agnoscimus Dominum, peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Exaudi nos in die, qua invocaverimus te, Domine Deus noster.

Psalmus 19.

Oratio.

Tribulationes cordis nostri, quas poenitendo facinorum ob metum judicium pandit, per misericordiam tuam, Domine, ad indulgentiae laetitiam adtrahe: mitte itaque nobis auxilium de sancto; et nostrorum moestitias cordium pingue tibi facito holocaustum: ut mentibus nostris et consilium, quo delecteris, inspires; et opus, quo placeris, insinues: petitiones nostras ita suppleas, ut peccata deleas: et ad illam regionem ubi sine termino, vivitur, propitius intromittas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Adveniens Dominus abstulit omnem caliginem noctis, ubi non erat lux, facta est claritas. P. Et apparuit dies. V/. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. P. Et apparuit.---.Gloria, et honor, etc. P. Et apparuit.

IN LAUDIBUS

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras dele.

Psalmus 50.

Oratio.

Averte faciem tuam a peccatis nostris, Domine; et omnes inquitates nostras dele: remove ab oculis tuis malarum nostrarum facinus voluptatum; nostraeque confessioni clementer tuum appone auditum: miserere, quaesumus, rogantibus nobis, qui propitius respicis in adversis, et qui desperatis cor poenitens tribuis, confessionibus nostris gloriae tuae praesta subsidium. Sed quia publicanus a longe stans, et percutiens pectus suum, sola confessione purgatus est; similiter, et nos peccatores exaudi: ut, sicut illi meritos petitionis suae fructus donasti, ita et nobis supplicantibus indignis servis tuis veniam digneris impendi peccatis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum.

Antiphona. Exurge, Domine Deus, et libera plebem tuam: nequando dicant adversarii: Manus nostra excelsa est. et non Deus fecit haec omnia.

Canticum. Attende caelum, et loquar. fol. 4.

Reiteretur Antiphona. Exurge, Domine.

Oratio.

Montes cantent nobis, et terra audiat: sicut Moysi famulo tuo in confessionem mirabilium et praeceptorum tuorum: et descendat super nos, Domine, gratia misericordiae Domini nostri Jesu Christi filii tui, sicut ros super terram, et sicut imber super gramen, et sicut nix supra foenum: quae nos 69 insensibiliter ab arte impietatis emundet illic, ubi peccatorum nostrorum numerositas nulla possit satisfactione pensari. Tu autem, Domine, qui es caecorum lumen, errantium via, resurrectio mortuorum, respectu clementiae tuae conscientiae nostrae tenebras inlumina; peccantes ad poenitentiam revoca, poenitentibus veniam prompta in te semper miseratione largire.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Matutinarium.

Antiphona. Exortum est in tenebris lumen rectis corde. P. Misericors, et miserator, et justus Dominus. V/. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. P. Misericors. V/. Gloria, et honor, etc. P. Misericors.

Lauda. In sanctis ejus laudate eum in excelsis.

Psalmus 148.

Lectio libri Sapientiae Salomonis. Capitulo 14 et 15.

R/. Deo gratias.

Fili, benedictum est lignum, per quod fit justitia. Per manus autem, quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas ejus. Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur. Propter hoc, et in idolis nationum erit non respectus: quoniam creaturae Dei in abominationem factae sunt, et in tentationem animis hominum, et in muscipulis pedibus insipientium. Initium fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae. Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis. Aut enim dum laetantur, insaniunt: aut vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut perjurant cito. Dum confidunt in idolis, quae sunt sine anima, male jurantes noceri se non sperant. Utraque ergo illis venient juste, quoniam male senserunt de Deo, attendentes in idolis, et injuste juraverunt, in idolo contemnentes justitiam. Non enim juratorum est virtus, sed peccantium poena perambulat semper super injustorum praevaricationem. Tu autem Domine Deus noster, suavis, et verus est, patiens, et in misericordia disponis omnia. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te computati sumus. Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam, et veritatem tuam, radix est immortalitatis.

R/. Amen.

Hymnus.

   Benignitatis fons Deus,
Qui non habens finem boni
Super malum scelestium,
Semper pius, semper bonus.

   Moestum satis cor caedimus,
Et triste pectus tundimus,
Aquas pupillae fundimus,
Moestas genas inducimus.

   Egisse multum poenitet.
 Horrens, tetrum, vel pessimum;
Turpissimum, ac sordidum
Fatemur omne noxium.

   Elata vox te postulat,
Tu parce, dicit, Conditor,
Jam parce clamat obsecrans,
Ignosce quod commisimus.

   Non ira moestos sorbeat,
Non poena fessos conterat:
Solare contritos cito,
Et gaudium nobis dato.

   Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito.
Regnans per omne saeculum.
    Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem Sanctae Mariae Virginis Genitricis suae in sacro sancto jejunio remissionem peccatorum, pacemque nobis propitius donare dignetur.
R/. Praesta, aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison.
R/.
Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Dilectissimi fratres, qui omnia idola gentium cum Psalmista doemonia esse creditis; illorum, quaeso, ut ritus et monstruos actus omnimodo respuamus: et si aliquem ex Ecclesiae filiis talia, aut agere aut delectari prospicitis, vestra admonitione corripite, et ad viam salutis ab erroribus revocate; ut verba Dominicae orationis, quae ipso Domino docente didicistis, et simul mecum et cum illis proclamare liberi possitis e terris dicentes:

Pater noster.

A malo nos libera. fol. 10.

Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo. P. Et florebit quasi lilium. Alleluia, alleluia. V/. Jubilate Domino omnis terra: servite Domino in laetitia. P. Et. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et. 70

Benedictio.

Christus Dominus, qui cum Patre, et Spiritu Sancto unus extat conditor et annorum et temporum; ipse in initio hujus anni vestrum acceptare dignetur jejunium.
R/. Amen.

Sit vobis semper ductor, qui extitit totius mundi Redemptor.
R/. Amen.

Ut, cujus in nativitate solemnia jam strenue peregistis, apparitionis festa etiam cum gaudio celebretis.
R/. Amen.

Per.

In nomine.

Ad Tertiam Prophetia et omnia alia successive.

Proverbiorum Salomonis. Capitulo 3.

R/. Deo gratias

Fili, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea custodiat cor tuum. Longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi. Misericordia, et veritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo, et scribe in tabulis cordis tui: et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo, et hominibus. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum: time Dominum, et recede a malo.

R/. Amen.

Lectio libri Exodi. Capitulo 32.

R/. Deo gratias.

In illis diebus: Videns populus, quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, ait: Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit. Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Recesserunt de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et immolaverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Rursumque dixit Dominus ad Moysen: Cerno, quod populus iste durae cervicis est. Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Moyses autem orabat Dominum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? Ne quaeso dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret de terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli: et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu scriptas ex utraque parte et factas opere Dei: scriptura Dei quoque erat in tabulis. Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnae auditur in castris. Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: arripiensque vitulum quem fecerat, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Cui ille respondit: Ne indignetur Dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: dixerunt mihi: fac nobis deos, qui nos praecedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat): et stans in castrorum porta, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: quibus ait: Haec dicit Dominus Deus 71 Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem suum et amicum suum, et proximum suum. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum. Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

R/. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 33.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audite qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit timor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitat ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in judiciis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam, et calumniam, et excutit manus suas ab omni munere, qui obdurat aures suas ne audiat, et ne effundat sanguinem, et cludit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitat, munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ejus datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. Cor ejus meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi verba legis ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia.

R/. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios. 1. Capitulo 10.

R/. Deo gratias.

Fratres, nolumus vos ignorare, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt (bibebant autem de spirituali, consequenti eos, petra: petra autem erat Christus), sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut illi concupierunt: neque idolatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemini, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraverimus sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt enim ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet et cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: Ut prudentibus loquor, vos judicate quod dico. Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, nam omnes de uno pane, et de uno calice participamus. Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant Gentes, doemonibus immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri doemoniorum: non potestis calicem Domini bibere, et calicem doemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae doemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne, quod in macello venumdatur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudo ejus. Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ergo cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive biberitis, vel aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei: Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.

R/. Amen. 72

Antiphona 1. Simulacra Gentium, opera manuum hominum: similes illis fiant, qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis. Qui autem timent Dominum, sperent in Domino: adjutor eorum, et protector eorum est.

Psalmus 113.

Oratio.

Domine, qui sursum in coelestibus habitans, terrenas potestates contines et gubernas: da nomini tuo gloriam, da peccantibus veniam; quodque de tua misericordia praesumimus, in veritate, quod quaeramus, hauriamus, ut misericordia tua de Ecclesiae coetu simulacra excludat, et veritas ad cultus tui agnitionem dubia corda convertat; adjice, quaesumus, Domine, benedictionem tuam super populum tuum, et super filios eorum; quique timentibus te factus es salus in vitam perpetuam, quam promisisti, concede coronam; ut non peccatis mortui, a tua benedictione abjiciamur, sed vitae participes facti, nomen tuum in saecula conlaudemus.
R/. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona 2. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob.

Psalmus 80.

Oratio.

Tibi adjutori nostro Domino exultatione fidei et spei plaudentes oramus, ut petitio nostra in tribulatione diffusa tuis auribus appropinquet, et necessitatum nostrarum causas insinuet: tua quippe bonitas singulorum precibus semper adsit, ut liberes: et ereptis nobis tribue desiderii ardorem ad te pertendere, et unitatem trinae majestatis devote concorditer clamitare; ut, tuis semper laudibus dediti, tuarum justificationum tramitem adsecuti in te quaesumus exultationis ornamenta, et spei remedia et fidei adquiramus coronam.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 3. Cognoscant Gentes quoniam nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram.

Psalmus 82.

R/. Propitiare, Domine, peccatis nostris propter nomen tuum. P. Nequando dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? V/. Adjuva nos, Deus salutaris noster: et propitius esto peccatis nostris. P. Nequando dicant, etc. V/. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur Propitiare, Domine.

Preces.

Ad te clamamus, Domine.
P. Miserere, et parce populo tuo.

V/. Sacerdotes orate: flectentes genua dicite:
P. Miserere.

V/. Ignosce mala, quae gessimus, et esto nobis propitius.
P. Miserere.

V/. Arentem terram jam respice, et imbrem gratiae tribue.
P. Miserere, et parce populo tuo.

Capitula.

Cognoscant Gentes, Christe, quod nomen tibi sit Dominus, pro quibus es patibulo Crucis appensus: quosque ignaviae ignorantia dedit, scientia restituat conditori, ut fide convertatur conscientia, et spe laetentur in gloria.

Pater noster.
V/. A malo nos libera. fol. 10.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

V/. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Isto ordine finiuntur Horae, videlicet, Tertia, Sexta, et Nona de diebus jejuniorum, hoc est, Kalendarum Januarii tribus diebus ante Epiphaniam Domini quarta feria, quinta feria, sexta feria, et Sabbato quod est Vigilia sanctae Pentecostes; tribus diebus ante festum sancti Cypriani: Kalendarum Novembrium tribus diebus ante festum sancti Martini, et in feriis, quae infra annum sunt praeter illas, quae benedictionem habent.

Ad Sextam.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 31.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Quomodo si rugiat teo, et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et super collem ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Hierusalem, protegens et liberans, transiens, salvans. Convertimini, sicut in profundum recesseratis filii Israel. In die illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerant vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et juvenes ejus vectigales erunt. Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus: dicit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Hierusalem. Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. 73 Et erit vir, sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae permanentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major, ait Dominus omnipotens.

R/. Amen.

Antiphona 1. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis.

Psalmus 122.

Oratio.

Ad te, Domine, oculos nostros erigimus, quem coelestia, et terrae machinam virtute continere fatemur. Miserere igitur nostri, Domine, miserere; et peccatis nostris, pro quibus te metuimus, parce: ut contemptum nostrum pietate clementi respicias, et a delictorum obprobrio dextera nos tuae virtutis eripias.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum, etc.

Antiphona 2. Benefac Domine bonis, et rectis corde. Psalmus 124.

Oratio.

Benefac, Domine, bonis et rectis corde regimen salutaris impende, atque in tuae plebis custodia semper vigila, et malignantium rabiem tua dextera refrena.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.

Psalmus 130.

R/. Miserere quia Deus es. P. Misericors miserere, quia peccavimus tibi. V/. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Misericors. R/. Miserere.

Preces.

Ad te clamamus, Domine.
P. Precamur ut exaudias.

V/. Audi vocem supplicum, et da vitae remedium.
P. Precamur.

V/. Causas peccati amove, et da locum veniae.
P. Precamur.

V/. Da nobis auxilium, qui tollis periculum.
P. Precamur.

V/. Audi Deus viduas, et orphanorum lachrymas.
P. Precamur.

Capitula.

Exalta cornu nostrum, Domine, fidei catholicae merito; ne maculetur mens superbiae morbo, gressusque nostros super mundi hujus latitudine tribue ambulare: ne noxii incedamus in compedes, sed humiliter sentiendo, ad plenitudinem spei nobis condones properare.

Pater noster, etc.

A malo nos libera. fol. 10.

Dominus, etc.
R/. Et cum spiritu, etc.

In nomine Domini, etc.

Benedictio. Quaere in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam.

Proverbiorum Salomonis. Capitulo 3.

R/. Deo gratias.

Fili, noli prohibere eum qui potest benefacere: si vales, et ipse benefac. Ne dicas amico tuo: Vade, revertere, et cras dabo tibi: cum statim possis dare. Non enim scis quid superventura pariet dies. Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil malefecerit. Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: quia abominatio est Domini omnis inlusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. Egestas a Domino in domum impii, tabernacula autem justorum benedicentur. Inlusores ipse inludet, et mansuetis dat gratiam.

R/. Amen.

Lectio libri Exodi. Capitulo 32 et 33.

R/. Deo gratias.

In diebus illis: Locutus est Moyses filiis Israel dicens: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo, eum, quivero, deprecabor pro scelere vestro. Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi; delebo eum de libro meo: tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: Angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

Locutusque est Dominus ad Moysen: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo terram, et mittam praecursorem tui Angelum, ut ejiciam Chananaeum, Hethaeum, et Amorrhaeum, et Cethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebuzaeum, et intrent in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es: ne forte disperdam te in via. Audiensque populus sermonem 74 hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornamentum tuum, ut sciam quid faciam tibi. Deposuerunt ergo filii Israel ornamentum suum a monte Horeb. Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis.

R/. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 46.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo. Cui assimilastis me, et aequastis, et comparastis me, et fecistis similem? Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentes artificem, ut faciat deum: et procidentes, adoratis. Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo: et stabit, et de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non exaudiet: de tribulatione non salvabit. Mementote istud, confundamini: redite praevaricatores ad cor. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei: Adnuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet: Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae: et locutus sum, et adducam illum: creavi, et faciam illum.

R/. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios secundae. Capitulo 6 et 7.

R/. Deo gratias.

Fratres, os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. Et nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis ad tenebras? Quae enim conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam habitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus Omnipotens, et immundum ne tetigeritis: et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, et in filias, dicit Dominus. Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

R/. Amen.

Antiphona 1. Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in coelo, et in terra, in mari, et in abyssis, educens nubes ab extremo terrae.

Psalmus 134.

Oratio.

Domine, qui educens nubes ab extremo terrae; orbem universum sanctis replesti doctoribus, fulgura in pluviam converte misericors, ut praeceptis tuis, quibus famulos tuos, ut corrigas, terres, benedicendo reficias, tuaque repletos gratia uberius benedicas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam. Deus noster, etc.

Dominus sit semper, etc.
R/. Et cum, etc.

Antiphona 2. Quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus, qui facis mirabilia solus.

Psalmus 76.

Oratio.

Precamur, Domine, ut tua nos non repellas propitiatione: sed obtinendae misericordiae adhuc tempus appone: ut dextera, quae fuit vindex in ultione facinorum; ipsa sit nobis contritis remedium sempiternum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 3. Qui diligitis Dominum, odite malum.

Psalmus 96.

Preces.

Averte, Domine, iram furoris tui, et miseratus parce populo tuo.
P. Et miserere.

V/. Omnium precibus pium auditum praebe, teque rogamus sancte, cito concede.
P. Et miserere.

V/. Tu, Christe, flebiles gemitus intuere, vincula mortis solve, et vitam largire.
P. Et miserere.

V/. Jam vide lachrymas, intellige lugentes: tandem delicta nostra clemens ignosce.
P. Et miserere.

V/. Nullus ex nobis est, quem audias libenter, tu propter temetipsum, Christe, succurre.
P. Et miserere.

Capitula.

Deus, cujus in regno credentium terra exultat, cujus justitiam coeli adnuntiant, 75 cujus dominationem Angelorum legiones adorant; custodi servorum tuorum animas: ac ne peccati auctorem sequentes, intereamus: tu libera, tu protege, tu conserva: ut, cum ante faciem tuam ignis comburens praejerit, non nos meritorum poena exurendos accipiat, sed clementia creatoris, ut vivamus, eripiat.

Pater noster. Et ne nos, etc.

A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Ad Vesperum.

Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus, Domine.

Antiphona. Salva plebem tuam, Domine, et benedic hereditatem tuam.

Psalmus 27.

Lauda. Veniat super nos, Domine, misericordia tua: et salutare tuum, et eloquium tuum. V/. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. P. Et eloquium tuum. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et eloquium tuum.

Hymnus. Benignitatis fons Deus.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi.

Capitula. Dilectissimi fratres.

Benedictio. Christus Dominus, qui cum Patre.

Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta. Omnia supra dicta require fol. 69, 70.

Oratio. Domine, exaudi orationem nostram. Require in isto folio.

Inicio páginaÍndice Navidad

IN SECUNDO DIE.

Ad Matutinum.

Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus 3.

Oratio. Quamvis Domine. Quaere fol. 68.

Antiphona 1. Magnus Dominus, et laudabilis nimis. Psalmus. 47.

Oratio.

Magne Domine valdeque laudabilis, dilata in omnes fidem Ecclesiae tuae: ut in cujus gradibus Deus agnosceris; in ea etiam plena fidelium devotione lauderis: ejusque preces propitius suscipe; et inter saeculi procellas sollicitos gubernator custodi: ut civitatem, quam fundasti in saecula, misericordia tua introeuntes, suscipiamur in illa, narrantes in turribus mirabilia tua.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Memento congregationis, Domine, quam creasti ab initio.

Psalmus 73.

Oratio.

Memento Domine congregationis tuae, quam ab initio creasti, quamque mirabiliter ac misericorditer tui sanguinis pretio redemisti; qui hanc ipsam in possessionem tuam de Gentibus elegisti. Libera ergo virgam hereditatis tuae a supplantatoris incursibus: ac sic eam rege justificando praesenti in saeculo, ut ipsam haereditet in saeculo post futuro: et quae regnum tuum advenire divina traditione exorat: ad idem regnum indulto piaculo hereditaria successione perveniat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 3. Clamor noster ad te perveniat; et ne avertas faciem tuam a me.

Psalmus 101.

Oratio.

Domine, exaudi orationem nostram; et clamor noster ad te remoto impedimento perveniat: quocumque autem die te invocamus, velociter tibi nostra patescat oratio: nec avertas faciem tuam a gemitibus; nec gubernationem tuam a nostris cohibeas moribus: ut gratulemur adipisci postulata; dum ad te nostra pervenerint desideria.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

R/. Hierusalem erit tibi Dominus lux aeterna, et Deus honor tuus non enim in hoc casu tibi veniet, sol et luna non deficient. P. In aeternum tempus. V/. Hierusalem non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te in nocte; sed erit tibi Dominus in luce. P. In aeternum.

IN LAUDIBUS

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.

Psalmus 50.

Oratio. Averte faciem tuam. Require fol. 68.

Ad Canticum.

Antiphona. Non est Deus sicut homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut immutetur.

Canticum Numeri. Capitulo 23.

De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus Orientis: veni, inquit, et maledic Jacob: * propera, et detestare Israel. Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus?
Q
ua ratione detester, * quem Deus non detestatur?
D
e summis silicibus videbo eum, * et de collibus considerabo illum.
P
opulus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
Q
uis dinumerare possit pulverem Jacob, * et nosse numerum stirpis Israel?
M
oriatur anima mea morte justorum, * et 76 fiant novissima mea horum similia.
S
ta Balac et ausculta, * audi fili Sepnor:
N
on est Deus sicut homo, ut mentiatur: * nec ut filius hominis, ut immutetur.
D
ixit ergo, et non faciet? * locutus est, et non adimplebit?
A
d benedicendum adductus sum, * benedictionem prohibere non valeo.
N
on est idolum in Jacob, * nec videtur simulacrum in Israel.
D
ominus Deus ejus cum eo est, * et clangor victoriae regis in illo.
D
eus eduxit eum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinoceroti.
N
on est augurium in Jacob, * nec divinatio in Israel.
T
emporibus suis dicetur Jacob et Israel * quid operatus est Deus.
P
opulus ecce ut leaena consurgit, * et leo erigitur:
N
on accubabit, donec devoret praedam, * et occisorum sanguinem bibat.

Oratio.

Tu es, Domine, stella veritatis oriens ex Jacob, homoque consurgens ex Israel: et novo sidere ostenderis Deus, et praesepio positus Deus et homo, unus crederis Christus: Propter magnam ergo misericordiam tuam, visionis tuae horum proroga gratiam: ut appareat in nos lucis tuae radiabile signum, quod expellat omnes tenebras vitiorum: et qui visionis tuae desiderio anhelamus visionis tuae praemio consolemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Matutinarium.

Antiphona. Lux aurorae oriente sole mane. P. Absque nubibus rutilat. V/. Deus misereatur nobis, et benedicat nos: illuminet Dominus vultum suum super nos. P. Absque, etc. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Absque

Lauda. In potentatibus ejus laudate eum. Psalmus 150.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 2.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: ingredere ad petram, abscondere fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Oculi sublimes hominum humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; et exaltabitur Dominus solus in die illa. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super arrogantem: et humiliabitur. Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan. Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, et super omnes naves Tharsis, et super omne lignum, quod visu pulchrum est. Et incurvabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa: et idola penitus conterentur: Et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. In illa die projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerunt sibi, ut adorarent talpas, et vespertiliones. Et ingredietur fixuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.

R/. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons.

Capitula. Dilectissimi fratres.

Lauda. Alleluia. Laetabitur.

Benedictio. Christus Dominus qui cum Patre. Require fol. 69 et 70.

Oratio. Magne Domine. Quaere in principio Matutini. fol. 75.

Ad Tertiam.

Sapientia Salomonis Proverbiorum. Capitulo 21.

R/. Deo gratias.

Fili, qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur. Qui diligit epulas, in egestate erit: et qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur. Pro justo datur impius: pro recto iniquus. Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculum justi: et imprudens homo dissipat illud. Qui sequitur justitiam, et misericordiam, inveniet justitiam, et vitam, et gloriam.

R/. Amen.

Lectio libri Deuteronomii. Capitulo 5 et 6.

R/. Deo gratias.

In illis diebus: Vocavit Moyses omnem Israel, et dixit ad eum: Audi, Israel, 77 caerimonias atque judicia, quae ego loquor in auribus vestris: hodie discite ea, et opere complete. Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. Non cum patribus nostris inivit pactum, sed nobiscum qui in praesentiarum sumus, facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. Ego sequester, et medius fui inter Deum, et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: Timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait Dominus Deus tuus, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile, nec similitudinem hominum, qui in coelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super vana nomen ejus admiserit. Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non occides. Neque moechaberis. Furtum non facies. Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa, quae illius sunt: Haec sunt praecepta et caerimoniae atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terram ad quam transgredimini possidendam: ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. Audi Israel, et observa ut facias ea, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum dare tibi terram lacte et melle manantem.

R/. Amen.

Lectio libri Ezechielis Prophetae. Capitulo 18.

R/. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud, dicentes: Patres comederunt uvam accerbam, et dentes filiorum obstupescent? Vivo ego, dicit Dominus, si fuerit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae, meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: Et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit animam suam: judicium verum fecerit inter virum et virum: in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est, vita vivet et non morietur, ait Dominus Omnipotens.

R/. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios primae. Capitulo 8.

R/. Deo gratias.

Fratres, cogito quod ego spiritum Dei habeo. De his autem, quae idolis sacrificantur, scimus quoniam omnes sapientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De escis autem, quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus, nisi unus. Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): Nobis autem unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos illuminat unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum scientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus: neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si autem quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificatur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, per quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in 78 fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christo peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. Non sum liber? Non sum Apostolus? Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum Apostolatus mei vos estis in Domino.

R/. Amen.

Antiphona 1. Idola Gentium jam non erunt a facie timoris Domini, et a majestate virtutis ejus, quoniam venit.

Psalmus 113.

Oratio. Domine, qui sursum in coelestibus habitas. Require fol. 72.

Antiphona 2. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi: et psalmum dicat nomini tuo. Altissime.

Psalmus 65.

Oratio.

Omnis terra adoret te, Domine; et tibi psallat vitae participio incorruptae: ut sicut sunt omnia tuo formata opificio, ita cuncta tuo pariter subdantur imperio.
R/. Amen.

Per, etc.

Antiphona 3. Ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.

Psalmus 134.

R/. Sapientiam suam Deus revelavit populo suo, Verbum ejus processit in fines terrae, clamate. P. Per civitates Juda ecce Salvator advenit in monte Sion. V/. Exultate in laetitia Jacob, et inite contra caput Gentium, personate, canite et dicite. P. Per civitates, etc. V/. Gloria, etc. P. Per civitates.

Preces.

Clamamus ad te, Domine, tu miserere nobis.
P. Et dona indulgentiam.

V/. Rex altissime et perennis Domine, precem, quam effundimus, accipe.
P.
Et dona.

V/. Aegros visita et captivos revoca, pupillos et viduas adjuva.
P. Et dona.

V/. Nos peccavimus et a te recessimus, tu Redemptor omnium salva nos.
P. Et dona.

V/. Poenitentibus miserere, Domine, et peccati maculas ablue.
P. Et dona.

Oratio.

Laudamus te, Domine, quia benignus, ac suavis es: praesta itaque, ut dum in tua laudatione insistimus, vel a mundi nos illecebris advoces, vel perfectorum societati adglomeres.

Pater noster.

Ad Sextam.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 19.

R/. Deo gratias.

Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios: et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, et civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum. Et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo: et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones et ariolos. Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eis, ait Dominus Omnipotens.

R/. Amen.

Antiphona 1. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Psalmus 123.

Oratio.

Esto in nobis Domine Deus Israel: et malorum infestationem, ne deglutiamur, a nobis repelle: nocivamque iracundiam, ne obsorbeamur comprime: sicque in nobis torrens tuae voluptatis redundet, ut vitiorum torrentem anima nostra se sine discrimine pertransisse exultet: neque inimicorum dentibus laniemur; sed ereptos nos de venantium laqueis gratulemur: et tu adjutor noster heredita nos in possessione aeterna; qui, cooperante Verbo tuo Sanctoque Spiritu, fecisti coelum et terram.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

Psalmus 125.

Oratio.

Convertere Domine captivitatem nostram ab inlecebrosis inimici seductionibus redimendo: et reple consolatione indulgentiae, quos desolatos prospicis ob admissionem nequitiae: da nobis, quaesumus, contriti cordis humilitatem quaerere; et inquinamenta, quae nos polluunt, fluentis lachrymarum abluere: sic etiam confessionis remedia seramus in lachrymis, ut indulgentiae fructus metamus in gaudiis.
R/. Amen.

Per.

Antiphona 3. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

Psalmus 127.

R/. Miserere nobis, Domine. P. Miserere nobis. V/. Ad te levamus oculus nostros, qui habitas in coelis. P. Miserere nobis. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Miserere nobis. 79

Preces.

Clamemus omnes una voce. P. Domine miserere. V/. Amara nobis est vita nostra. P. Domine miserere. V/. Delicta dele, pacem concede. P. Domine miserere. V/. Inclina aurem tuam ad precem nostram. P. Domine miserere. V/. Parce delictis, et subveni de coelis. P. Domine miserere.

Oratio.

Deus, qui timentes te, beatos prophetali voce pronuntias; da in nobis tui timoris obsequia beneplacita; ut ex hoc in viis tuis ambulare nos facias: sitque, te gubernante, labor noster tuis oculis placitus; cujus fructus tempore remunerationis efficiatur suavissimus: ac sic labor ipse de charitate studeatur, ut apud te fruges ejus in beatitudine recondeantur.

Pater noster. Et ne nos, etc.

Ad Nonam.

Proverbiorum Salomonis. Capitulo 21.

R/. Deo gratias.

Fili, qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Desidia occidit pigrum: noluerunt enim quicquam manus ejus operari: tota die concupiscit et desiderat: qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit: vir obediens loquitur victoriam. Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam. Non est sapientia, neque prudentia, non est consilium contra Dominum. Equus paratus ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit.

R/. Amen.

Lectio libri Deuteronomii. Capitulo 6.

R/. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Moyses ad omnem coetum filiorum Israel, et dixit ad eos: Audi Israel, Dominus Deus vester, Deus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo: et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus tuae. Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis, et saturatus fueris: cave diligenter, ne obliviscaris Dominum, qui eduxit te de terra Aegypti, et de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et ipsi servies, ac per nomen illius jurabis. Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt: quoniam Deus aemulator, Dominus Deus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te desuper faciem terrae. Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caerimonias, quas praecepit tibi: et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

R/. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 49.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Haec dicit Dominus: Ecce ego levo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae: vultu in terram dimisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum. Numquid tolletur a forti praeda? Aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Quia haec dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. Et cibabo hostes tuos carnalibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Deus salvans te, et Redemptor tuus sanctus Israel.

R/. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Ephesios. Capitulo 4.

R/. Deo gratias.

Fratres, hoc dico, et testificor in Domino, ut non jam ambuletis, sicut Gentes ambulabant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei, per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, 80 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Vos autem ita non didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu: deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem; qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. R/. Amen.

Antiphona 1. Deus autem noster in coelo et sursum in coelo, et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit.

Psalmus 134.

Oratio.

Laudamus te, Domine, quia benignus et magnus es: cujus magnitudinem et bonitatem et mirabilia testantur, et opera: magnus es igitur, Domine, te ex nihilo tam stupenda tamque multiplicia creare; benignus autem, dum pereuntem mundum Christi tui sanguine reparas: magnus, dum ex mortuis cadavera suscitas; benignus, cum excitatis vitam interminabilem donas: Tribue omnipotens Deus nobis supplicibus tuis et tantae magnitudinis intelligere potestatem, et benignitatis tuae suscipere pacem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu.

Antiphona 2. Deus, quis similis tibi? ne taceas, neque sileas, Deus.

Psalmus 82.

Oratio.

Deus, quis similis tibi tam in bonitate quam in virtute? qui sanctos tuos et bonitate erudis, et virtute defendis: qui inimicorum ora frementia comprimis, et tuorum obsecrationes agnoscis: da nobis de tua bonitate confidentibus operum bonorum particulam, quae nos ab inimici consilio tutos efficiat, et mundatos a crimine tibi placere ostendat: et tu nos perducas ad gloriam aeternam, qui solus es Altissimus super omnem terram.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum, etc.

Antiphona 3. Surge, Deus, judica terram: quoniam tu dominaris omnibus Gentibus.

Psalmus 81.

Preces.

Ad te clamamus, Domine, precamur.
P.
Ut exaudias.

V/. Christe Redemptor omnium exaudi preces supplicum.
P. Ut exaudias.

V/. Concede nobis donum gratiae, et fructum poenitentiae.
P. Ut exaudias.

V/. Remove a nobis gladium, famem, et pestilentiam.
P. Ut exaudias.

V/. Solve delicti piaculum, et dona indulgentiam.
P. Ut exaudias.

Capitula.

Exurge, Deus, qui judicas terram: et brachio fortitudinis rege, quos trophaeo Crucis dignatus es comparare: ac pro quibus fusio sacri sanguinis extat redemptio, ab his tibi deferatur votiva confessio: et qui passionem redemptionis nostrae credimus, gloriosam resurrectionem fatemur, atque ascensum ad aethera praedicamus, reditumque tuum terribili recursu timemus; ad vocem tubae cum praeconaverit, gaudentes in adventum tuum properemus: Et tu, clementissime Domine, quos conspicis ita solemnia colere, hos de gehennae ardoribus erue; et gloriosae resurrectionis fieri praesta consortes.

Pater noster.

Ad Vesperum.

Lauda. Sol agnovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

Antiphona. Disrumpe, Domine Deus, vincula peccatorum: ut sacrificemus tibi hostiam laudis.

Psalmus 115.

Lauda. Tu mandasti mandata tua custodire nimis. V/. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas.

Hymnus. Benignitatis fons Deus.

Supplicatio. Oremus Redemptorem.

Capitula. Dilectissimi fratres.

Benedictio. Christus Dominus.

Lauda. Alleluia. Laetabitur. fol. 69 et 70.

Oratio. Ne projicias nos. Quaere infra in Matutinis sequentibus.

De jejunio Epiphaniae.

Omnes jejunemus ad exorandum Dominum nostrum Jesum Christum pro peccatis nostris, ac pace impetranda; vel ad sacras lectiones audiendas Ecclesiam Domini frequentemus.

Inicio páginaÍndice Navidad

TERTIO DIE

QUOD EST VIGILIA EPIPHANIAE DOMINI.

Ad Matutinum.

Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

Psalmus 3.

Oratio. Quamvis, Domine. Require fol. 68.

Antiphona 1. Bene nuntiate de die in diem salutare ejus.

Psalmus 95.

Oratio.

Cantet tibi novum canticum numerositas redemptorum: nova fecisti miracula: novum lumen ortum ex Virgine, quod tamen Deitati non erat novum, sed novum est insolito monstrato miraculo, novum regenerationis 81 mysterium; in quo totum innovas mundum: nova genera virtutum in curatione aegrorum: novum humilitatis ac patientiae modum in superbia persequentium: novum stupendumque genus virtutis in gloria resurgentis: nova humanis visibus tuae ostenditur majestatis potestas; cum verum hominem ad coelorum sublimitatem deportas: Concede pro quibus tam nova miracula gloriosus opifex indidisti, hos et vestigiorum tuorum sequaces, et gloriae facias coheredes; atque melodiam carminis, nec non inter Sanctorum fragores, et nostras voces admisceas prestrepentes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.

Psalmus 98.

Oratio.

Redemptor noster, Domine, qui super omnem altitudinem excelsus, et in Sion agnosceris magnus; credulitatem Ecclesiae tuae in te amplians perfice; et populos in ejus sinceritate fac coalescere: ut nomen tuum, quod magnum est, confitentes; ac regiae gloriae honorem tibi, fidei servitute offerentes; tu nos miseratus de excelso prospice: et ab hac humilitate terrarum in mansionibus commuta coelorum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis.

Psalmus 113.

Oratio. Domine, qui sursum. Require fol. 72.

R/. Hierusalem civitas sancta ultra non eget sole: quia claritas Dei illuminat eam. P. Splendor ejus agnus est. V/. Turres Hierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula ejus auro mundo. P. Splendor. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Splendor.

IN LAUDIBUS

Antiphona. Ne projicias nos, Domine, a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis.

Psalmus 50.

Oratio.

Ne projicias nos, Domine, a facie tua; neque auferas misericordiam tuam a nobis: ut quos reatus facinorum tenet obnoxios, miserationis tuae clementia faciat absolutos.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Ad Canticum.

Antiphona. Splendor lucis illuminat eam, et lucerna ejus agnus est.

Canticum Tobiae. Capitulo 13.

Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae: * Nationes multae de longinquo venient tibi, et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen Domini Dei:
Ut munera sua in manibus habentes, regi coelorum offerunt cum laetitia. * Et nomen Domini magnum erit in omnibus saeculis saeculorum.
Maledicti omnes qui spernunt te, * et omnes qui blasphemant te:
Maledicti omnes qui oderunt te, * omnes qui dixerunt in te verbum durum:
Maledicti omnes qui deponunt te, et omnes qui destruunt muros tuos, * et omnes qui subvertunt turres tuas, et omnes qui succendunt habitationes tuas:
Et benedicti erunt in te * omnes qui aedificant te, in aeternum.
Tunc gaude et laetare cum filiis justorum, * quia omnes colligentur, et benedicent Dominum in aeternum.
Felices qui diligunt te, * felices qui gaudent in pace tua.
Et felices omnes homines qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis, * quoniam gaudebunt, et videbunt omne gaudium tuum in saecula.
Anima mea benedicet Dominum regem magnum, * quia liberavit Hierusalem,
Et aedificabitur iterum domus ejus, * in omnibus saeculis saeculorum confitebitur nomini regis coelorum.
Ostia Hierusalem smaragdo et sapphiro fabricabuntur: * et lapides pretiosi omnes muri tui,
Turres Hierusalem auro aedificabuntur, * et propugnacula ejus auro mundo.
Plateae Hierusalem canticum laetitiae dicunt, * et omnis vicus ejus, Alleluia.
Benedictus Dominus, qui exaltat te, et benedictus in omnibus saeculis saeculorum: * quoniam in te benedicetur omne sanctum in aeternum.

Matutinarium.

Antiphona. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam. V/. Ipsa me deduxerunt, et perduxerunt in monte sancto tuo. Gloria, et honor Patri, etc.

Lauda. Omnis spiritus laudet Dominum.

Psalmus 148.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 48.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audite me haec, domus Jacob, qui vocamini nonime Israel, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini Israel, recordamini non in veritate, neque in justitia. De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. Priora ex tunc adnuntiavi, et ex ore meo 82 exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. Scio enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. Praedixi tibi ex tunc: et antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista. Quae audistis, vide omnia: vos autem non adnuntiastis. Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata quae nescis: nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non vidisti ea, ne forte dicas: Ecce cognovi ea. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia praevaricans praevaricabis, et transgressorem ex ventre vocavi te. Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas. Ecce excoquam te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis. Propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo.

R/. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi.

Capitula. Dilectissimi fratres, qui omnia.

Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta.

Benedictio. Christus Dominus, qui cum Patre. Require fol. 69 et 70.

Ad Tertiam.

Proverbiorum Salomonis. Capitulo 15.

R/. Deo gratias.

Fili, Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit. Victimae impiorum abominabiles Domino: vota justorum placabilia. Abominatio est Domino via impii: qui sequitur justitiam, diligitur ab eo. Doctrina mala deserenti viam vitae: qui increpationes odit, morietur. Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum? Non amat pestilens eum, qui se corripit: nec ad sapientes graditur. Cor sapientis exhilarat faciem: in moerore animi dejicitur spiritus. Cor sapientis quaerit doctrinam: et os stultorum pascitur imperitia. Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi juge convivium. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni, et insatiabiles. Melius est vocare ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est mitigat excitatas. Iter impiorum quasi sepes spinarum: via justorum absque offendiculo.

R/. Amen.

Lectio libri Deuteronomii. Capitulo 7 et 8.

R/. Deo gratias.

In diebus illis: Locutus est Moyses filiis Israel dicens: Audi Israel, Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eos pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus delebis eos. Tradet reges eorum in manus tuas, et disperdas memoriam eorum sub coelo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque adsumas de his tibi quicquam, ne forte offendas, propterea qui abominatio est Domini Dei tui. Ne inferas quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationis habebis, quia anathema est.

Omne mandatum, quod praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias: ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus tuis. Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. Afflixit te penuria: dedit tibi cibum Manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo quod egredietur ex ore Dei.

R/. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 30.

R/. Deo gratias.

Expectat Dominus ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus judicii Dominus: beati omnes, qui expectant eum. Populus enim Sion habitabit in Hierusalem: plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Et dabit tibi Dominus panem arctum, et aquam brevem: et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. Et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea: neque ad dexteram, neque declinetis ad sinistram. Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei: Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terrae erit uberrimus, et pinguis: pascentur in possessione tua in die illa agnus 83 spatiose: et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent, sicut in area ut ventilatum est. Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum cum ceciderit turris. Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit.

R/. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Ephesios. Capitulo 5.

R/. Deo gratias.

Fratres, Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi: et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos: aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis autem aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: probantes quid sit beneplacitum Domino: et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. Quae enim inocculto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Omnia autem, quae arguuuntur, a lumine manifestantur: omne autem, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

R/. Amen.

Antiphona 1. Magnus Dominus noster: et terribilis super omnes deos. Quia omnes dii Gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit.

Psalmus 95.

Oratio.

Domine, qui es supra omnes gentes excelsus, et in coelestibus habitas gloriosus; humilitatem nostram ab excelso intende placatus; ac sicut Ecclesia tua, quae erat sterilitatis vitio impedita, nunc est, in te credens, virtutum meritis plena, et filiis numerosa; ita mens nostra, ab sterilitate operum infecunda, te tribuente possit et semen verbi suscipere, et copiosis fructibus redundare: nomenque tuum, a solis ortu usque ad occasum praeclarum, cordis ambiat unanimitate diligere, et fidei assentione laudare.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Servite Domino Deo vestro: et nolite adorare deos alienos; quia Dominus sanctus est. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob.

Psalmus 80.

Oratio. Tibi adjutori nostro Domino exultatione fidei. Require fol. 72.

Antiphona 3. In toto corde vestro convertimini ad Deum, et auferte deos alienos de medio vestri, et servite Domino soli, et liberabit vos de manu inimicorum vestrorum. Audite haec omnes Gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem.

Psalmus 48.

R/. Apparuit claritas Dei in nube P. Sicut in temporibus Moysi. Et manifestabitur quemadmodum Salomon deprecatus orabat. V/. Manifestatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion judicio, et justitia: et erit fides in temporibus suis. P. Sicut in temporibus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Sicut.

Preces.

Clamamus ad te, Deus, exaudi nos.
P. Et a flagello irae tuae libera.

V/. Contritos fove, et humiliatos tuere, elisos erige, deprecantibus miserere.
P. Et a flagello.

V/. Deus excelse, clamorem nostrum attende, peccata dimitte, et pluviam cito largire.
P. Et a flagello.

V/. Exaudi flentes, et consolare lugentes: gaudium captivis, et patriam redde peregrinis.
P. Et a flagello.

Supplicatio.

Oremus Auctorem lucis Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos claritate sua propitius inlustrare dignetur.
R/. Praesta, aeterne omnipotens Deus.

Capitula.

Aperiat, quaesumus, Domine os nostrum sapientia; et corde meditemur, et lingua loquamur prudentiam: et ne jumentis insipientibus comparemur, disciplinis divinae legis erudiamur: ut te solummodo intelligentia nostra adsequens ambiat, quem aeterno in gaudio cum Sanctis omnibus laudans, praemia sempiterna suscipiat.

Pater noster, etc,

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam, dicantur ut in secundo die praeterito jejuniorum.

Inicio páginaÍndice Navidad

Adoración de los Magos, f. 84 (Pintor: Mariano Salvador Maella; Grabador: Joaquín Ballester)

85
IN FESTO
APPARITIONIS DOMINI.

AD VESPEROS.

Lauda. Qui fecit solem P. In splendorem diei: lunam, et stellas in luminare noctis. V/. Qui turbat mare, et resonat fluctus ejus, Dominus omnipotens nomen est ei. P. In splendorem diei.

Oratio.

Domine, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine aspicimus lumen; enutri in nos tuae scientiae splendorem: ut sitientibus nobis vitalem impartias potum; et caligantium animarum superno lumine restituas intellectum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Ante solem permanet nomen ejus, et ante lunam sedes ejus: et benedicentur in eo omnes tribus terrae. Alleluia. V/. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur luna. Et dominabitur a mari usque ad mare; et a fluminibus usque ad fines terrae. Coram illo Aethiopes procident. Alleluia.

Dominus sit semper.
R/. Et cum.

Antiphona. Rex magnus apparuit in Israel, et venerunt reges terrae, P. Adorare eum: et obtulerunt ei munera aurum, thus, et myrrham. V/. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. P. Adorare eum: et obtulerunt. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Adorare eum: et obtulerunt.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui Magorum munera, in mysterio oblata, Deum te, regemque, hominemque declarant: ut primitias Gentium in his acceptares, plenitudinem Gentium in salutare perficiens; adesto nobis per ea, quae in te divisa, inconfusa constare veraciter credimus: dum pro nobis et ut homo innocens pateris, et ut rex potens vincis, et ut Deus omnipotens incorruptibilis permanes; cujus utique et Passioni myrrha, et Regno aurum, et Deitati debetur incensum.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Germinaverunt campi eremi germen floris Israel; P. Quia venit rex Dominus cum laetitia in lumine majestatis suae: ut adorent eum. V/. Laetentur coeli, et uxultet terra, commoveatur mare, et plenitudo ejus. P. Quia venit rex. V/. Gloria, et honor, etc. P. Quia. Dominus sit semper. R/. Et cum.

Lauda. Adorent eum omnes Angeli ejus, Alleluia: P. Audivit, et laetata est Sion. Alleluia, alleluia. V/. Dominus regnavit, exultet terra: laetentur insulae multae. P. Audivit, et laetata est. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Audivit, et laetata est.

Hymnus.

   Inluminans Altissimum
Micantium astrorum globum.
Pax, vita, lumen, veritas.
Jesu, fave precantibus:

   Sed mystico baptismate
Fluenta Jordanis, retro
Conversa quodam tempore,
Præsenti sacravit die.

   Seu stella partum Virginis
Coelo micans signaverit.
Et hic adoratus die,
Præsepe Magos duxerit.

   Vel hydriis plenis aquæ
Vini saporem infuderit,
Hausit minister conscius,
Quod ipse non impleverat.

   Aquas colorari videns
Inebriari flumina
Mutata elementa stupent
Transire usus alteros:

   Sic quinque millibus viris
Dum quinque panes dividunt,
Edentium sub dentibus
In ore crescebat cibus

   Multiplicabatur magis
Dispendio panis suo,
Qui hæc videns mirabatur
Juges meatus fontium.

   Inter manus frangentium
Panis rigatur profluus,
Intacta, quæ non fregerant
Fragmentis subrepunt viri.

   Memento salutis Auctor, etc.

   Gloria tibi, Domine, etc.

Supplicatio.

Oremus Auctorem lucis Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus: ut nos lumine claritatis suae propitius illuminare et illustrare 86 dignetur.
R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, e'eison.

Capitula.

Alpha et Omega initium et finis, Deus et homo, infinitus et praefinitus: in quo et principium Deitas, et ultimum sentitur Humanitas: excedens omnia; vivificans cuncta, et continens universa; miserere nobis, quia dignatus es nasci pro nobis dum in te permanes, et nobis appares: dum in te subsstis, et nobis subvenis: dum nusquam a Patre potentialiter dees, et ad salvandos miseros clementialiter ades: dum coelestia reples, et terrena non deseris; perfice in nobis, quaesumus, beneficia piissimi Redemptoris, dum conservas gloriam inaestimabilis Conditoris: ut pietate, qua redemptor adsistis, indultor quoque criminum sentiaris.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper.
R/. Et cum.

Benedictio.

Benedicat vobis Alpha et Omega cognominatus Omnipotentis Dei Patris Unigenitus Filius.
R/. Amen.

Qui est initium et finis: ipse nos secum victuros attollat temporibus infinitis.
R/.
Amen.

Atque, ereptos a malis, ita illustret lumine claritatis, ut vos et gloriae praemiis, et donis ditet aeternitatis.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Misit me sanare contribulatos corde, Alleluia; P. Praedicare captivis redemptionem, et caecis reddere lumen. Alleluia, alleluia. V/. Redemptionem misit Dominus populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum. P. Praedicare captivis. V/. Gloria, et honor patri, etc. P. Praedicare captivis.

Oratio.

Domine Deus, qui adventum Unigeniti Filii tui Johannem puerum praecurrere voluisti; ut missus a te viam Christo incredulorum cordibus praepararet, sanando contribulatos corde, et caecis restituendo luminis claritatem: suffragio ejus et caecitatem cordis illumina, et tribulationes cordium nostrorum in aeternum gaudium muta; ut qui nativitatem Unigeniti Filii tui gaudio christiano attollimur, in adventu judiicii ejus nullis poenarum vinculis contristemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum. In nomine Domini.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 3.

Oratio. Tu es, Domine, salus. Quaere fol. 46.

Antiphona 1. Hierusalem in te apparebit Dominus; P. Et honor ejus super te videbitur. Et ibunt reges in lumine tuo, et Gentes in splendore tuo ambulabunt. V/. Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et in saeculum saeculi. P. Et honor ejus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et honor ejus.

Oratio.

Fac nos, Domine, beatae illius Hierusalem visione laetari, et in gremio ejus perpetua jocunditate attolli, in qua tu lux aeterna, radiare promittis, et cujus honor esse polliceris: Largire ergo nobis, ejus desiderio carnalibus exui nugis et vestiri virtutibus copiosis: ut eam, cui tu apparendo factus es indeficiens lumen, nos amplectamur semper meritis genitricem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Gloriosus est aspectus ejus, et inter filios hominum forma ejus. P. Ante eum continuerunt reges os suum. Quibus non est nuntiatum de eo, adoraverunt eum. V/. Coram illo procident Aethiopes: et inimici ejus terram lingent. P. Ante eum continuerunt. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ante eum.

Oratio.

Deus, Dei Filius, cujus inter homines et forma et aspectus est gloriosus, glorificandos nos tibi adsume, et in partis dexterae coronandos conlocatione statue, ut qui ora nostra in tuis laudibus aperimus, carnis sensibus non gravemur: et qui gloriosi aspectus tui solamen exquirimus, visionis tuae consolatione omnimoda potiamur.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. In diebus Herodis regis ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, P. Dicentes: Ubi est, qui natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. V/. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. P. Dicentes: Ubi est. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Dicentes: Ubi est.

Oratio.

Rex omnium saeculorum, Christe Deus altissime, qui in diebus Herodis regis de Virgine natus, Magis, quaerentibus te, novo es in sidere declaratus: appareat in nobis virtutis tuae praesidium ad depellendas omnes pernicies tenebrarum, quo sic Majestatis tuae 87 sidus in nobis resplendeat, ut ad te quaerendum nulli se nobis errorum obices interponant, quo et ad te videndum curramus alacriter, et te viso jocundemur instanter.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Hierusalem ecce apparuit in te rex regum, et commovebuntur insulae de locis suis. Omnes principes Gentium descendent de thronis suis, et afferent diadema de capite suo. P. Et offerent ei de lapidibus pretiosis aurum, thus, et myrrham. V/. Ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum, P. Et offerent. V/. Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona Deo adducent. P. Aurum. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Hierusalem.

Oratio.

Deus, Dei Filius, Patris ineffabilis virtus, qui novo sidere in Gentibus rex regum ostenderis magnus, et in civitate illa beata appares gloriosus: quem insulae tremunt: cui principes et nationes Gentium obsequuntur, dum tibi omnia regna cedunt, tibi regum diademata substernuntur; dignare jam gratia, nostris te ostendere sensibus pium, et in conversationibus manifestum: ut primitias spiritus habentes, ea tibi semper per munera dedicemus, per quae introire beatam illam Hierusalem placitis cordibus mereamur, ut tibi mundissimum aurum nostrorum operum deferentes, regni tui mereamur esse, participes.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Reges Tharsis, et insulae munera offerunt: reges Arabum et Saba dona adducent. P. Et adorabunt in conspectu ejus omnes reges terrae: omnes Gentes serviunt illi: Quoniam ipse liberavit egenum a potente; et pauperem, cui non erat adjutor. V/. Ex usuris et iniquitate liberavit animas eorum, et praeclarum nomen eorum coram illo. P. Et adorabunt. R/. Gloria, etc. P. Et adorabunt.

Oratio.

Domine Jesu Christe, cui reges et insulae munera offerunt; qui invicta virtute liberare venisti pauperem a potente; et ex hostis antiqui potentia fragile humanum genus eripere miseratione superna: cum nos a te prolongati, tuarumque miserationum inopes facti; illius iniquitati, subditi, vinculisque peccaminum teneremur addicti: Sic tua nos jam pietas et ab ejus saevitia eruat, et restitutos tibi, tecum permansuros commendet: ut qui nos te miserante redemptos fatemur; remuneraturi te donante postmodum gloriemur.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Domine, qui te nutriunt, reges erunt et reginae nutrices tuae. P. Vultu in terra inclinato adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent, et cognosceris Dominus, in quo non confundentur omnes, qui te expectant. V/. Natio, et progenies collaudabunt opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. P. Vultu in terra. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Vultu in terra.

Oratio.

Domine, quem inclinato in terram plebes vultu adorant, dum tuo subjiciuntur imperio universa; largire indefessam populis Christianis laetitiam, et hodiernae Apparitionis tuae gaudia protende in Gentibus dedicanda; nobis quoque ita esto semper placabilis, ut propitius in judicio sentiaris, quo vitae nostrae ex vultu tuo tam indesinens solamen existat, ut a te nostrorum nullus depereat, qui te unum et verum Deum expectat.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Interrogabat Magos Herodes: Quod signum vidistis super natum regem? P. Stellam vidimus fulgentem, et venimus adorare Deum. V/. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Stellam vidimus. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Stellam vidimus.

Oratio.

Domine Jesu Christe, qui ad interrogationem Herodis ita Magorum ora praeconio veritatis tuae irradias, ut te regem regum per eos nuntiatum ostendas; dum se vidisse ajunt stellae refulgentis indicium, quod mundum illuminet universum; te quaesumus, te precamur, ut des in Ecclesia tua visionis tuae lumen optatum: appareas etiam in ea sidus omnibus pretiosum, quod nulla adversarii interrogatione deterriti, sic magnalia tua praedicemus ore diffuso, ut in aeternae lucis radiemur usquequaque praesidio.
R/. Amen.

Per misericordiam.

R/. Apparuit vir in majestate sua circumdatus fulgore, et a claritate adventus Domini illuminabitur terra, et erit laetitia, et gaudium omni populo. P. Ita, et reges, principesque venient, et adorabunt cum. V/. Regnum ejus regnum sempiternum, et usque ad antiquum dierum pervenit; et data est ei omnis potestas. P. Ita, et reges. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ita, et reges. 88

Oratio.

Deus, qui brevissimum sidus voluisti gratia repentini vestire fulgoris; ostende, quaesumus, faciem tuam populis Christianis: ut, sicut Magis errantibus tandem tramitem veri demonstrasti itineris, ita nobis delinquentibus tribuas portum aeternae salutis.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est praeter te. P. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. V/. Domine Deus virtutum quis similis tibi? Potens es Domine, et veritas tua in circumitu tuo. P. Vere tu es Deus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Vere.

Oratio.

Adorabunt te, Domine Jesu Christe, omnes viri sublimes atque excelsi terrae, quoniam ipse, ut salvares homines, humilis nasci dignatus es in terris; in te enim vere Deus est, quia tu verbum in carne absconditum, non mutatum, unum cum Patre possides nomen; confundantur proinde omnes, qui adversantur tibi: dum aut sic erubescunt, ut ad te redeant: aut in te confundantur, si ad te minime convertantur; noster ergo Salvator salvandis nobis appareas, dum nos in te credere, et ad te transire, et te toto corde diligere praestas.
R/. Amen.

Per misericordiam. Et tu es Deus benedictus, et gloriosus in saecula saeculorum.
R/. Amen.

Antiphona. Erit lumen lunae sicut lumen solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. P. In die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit: Ecce enim Dominus cum laetitia venit. V/. Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. P. In die qua. V/. Gloria, et honor, etc. P. In die qua.

Oratio.

Deus, qui ligare venturus es vulnus populi tui, percussuram plagae nostrae sanaturus, adesto: ut ita quicquid in nobis est vitiosum, vel lubricum, divinitatis tuae luce illumines, ut nec per noctem hujus saeculi luna nos concremet, nec per diem futuri examinis sol veritatis exurendos tristificet.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce stella, quam viderant Magi ab oriente, antecedebat eos, donec veniret supra, ubi erat puer. P. Videntes autem Magi stellam, gavisi sunt gaudio magno. V/. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, et commota sunt omnia viscera eorum. P. Videntes autem. V/. Gloria, et honor, etc. P. Videntes.

Oratio.

Stella illa, Domine, quae natum te in terris regem Magis stupentibus nuntiavit, non sidereas in coelum vias tenuit, cum novo Virginis partu novum sidus apparuit, sed ad demonstrandum te hominibus Christum usque ad ipsum nativitatis tuae loculum praecucurrit; unde profusis precibus te imploramus, ut, qui ejus indicio absque errore Magorum direxisti itinera, nostra, te apparente, sanctifices corda: ut in aequitate coram te gradientes atque justitia, pervenire mereamur ad gaudia repromissa.
R/. Amen.

Deducente nos gratia dexterae tuae, Domine Jesu Christe; qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis, et omnia regis in saecula saeculorum.

Dominus sit semper.
R/. Et cum.

R/. Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae. Nationes multae de longinquo venient tibi, et habitatores a novissimis partibus terrae in manibus habentes munera. P. Regi coelorum offerunt cum laetitia: et nomen Domini magnum erit in omnia saecula. V/. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. P. Regi coelorum. V/. Gloria, et honor, etc. P. Regi coelorum.

Oratio.

Abundet, quaesumus Domine, in diebus nostris lux claritatis tuae in finibus terrae: ut, quos Apparitionis tuae luce irradias, abundantia pacis usquequaque sustollas: ut, dum deputatis officiis obsequii dependimus votum, aethereae lucis luminosum capiamus effectum.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Signum magnum visum est in coelo: Mulier amicta erat sole, et luna sub pedibus ejus, et super caput ejus corona stellarum duodecim. Et festinabat, ut pareret; et peperit filium. P. Qui recturus est omnes gentes in virga ferrea. V/. In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. P. Qui recturus est. V/. Gloria, et honor, etc. P. Qui recturus est.

Oratio.

Deus sanctificator diei hodiernae, qui sanctae hujus festivitatis nomen de mirabilibus indidisti; da Ecclesiae tuae, ut sicut Epiphania, id est hodierna solemnitas, et 89 declaratio et apparitio nuncupatur: ita in populo tuo claritas Majestatis tuae fulgescat, et sanctitatis lumen appareat, ut plebs haec, in tuo nomine consecrata, hoc habeat jugiter in conversatione, quod haec festivitas appellatur ex nomine.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae. P. Ut serviant tibi Gentes, et adorent te tribus. V/. Pete a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem terminos terrae. P. Ut serviant tibi Gentes, et adorent. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ut serviant.

Oratio.

Gloriose Deus Pater et Domine, qui Unigenito et coaeterno filio tuo servire Gentes et adorare tribus dedisti: poscimus, tua ipsi possessio simus; ut ab ejus filii tui non deviemus praeceptis, ut ei nos indivise connectes, quem ex te genitum gloriose pronuntias.
R/. Amen.

Quia tecum summe Pater et cum Spiritu Sancto unus est Deus in saecula saeculorum.

Dominus sit.
R/. Et cum.

Antiphona. Dixit auditor sermonum Domini, qui visionem Omnipotentis intuitus est. P. Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob et consurget homo de Israel. V/. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Videbo eum. V/. Gloria, et honor, etc. P. Videbo.

Oratio.

Tu es, Domine, stella veritatis oriens ex Jacob, homoque consurgens ex Israel: et in novo sidere ostenderis Deus, et in praesepio positus Deus et homo, unus crederis Christus; propter magnam misericordiam tuam visionis tuae nobis proroga gratiam: appareat in nobis lucis tuae radiabile signum, quod expellat omnes tenebras vitiorum: ut, qui visionis tuae desiderio anhelamus, visionis tuae praemio consolemur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Fulget Coelum, et Terra splendet a claritate Dei, quia processit de habitaculo sancto suo sanare contribulatos corde, et caecis reddere lumen. P. Gaudete hodie, universae Gentes, quia in medio vestri Salvator apparuit: jam nolite pavere. V/. Illuxit enim gratia Dei Salvatoris nostri in omnibus hominibus. P. Gaudete hodie. V/. Gloria, et honor, etc. P. Gaudete hodie.

Oratio.

Fulget, Domine, Coelum rutilum serenitate astrorum, Terraque ipsa refulgenti lumine serenatur, quia apparere dignatus es mundo de habitaculo sancto tuo; sana ergo cordis nostri moestitiam, quia ad hoc venisti, ut redimas universa: illudque nostris oculis lumen attribue, quo te purificati semper mereamur aspicere: ut qui Apparitionis tuae gaudia laetabunda nuntiamus in Gentibus, infinita tecum laetitia gaudeamus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ego sum Alpha, et Omega, primus, et novissimus: principium et finis. P. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina. Sponsus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui sitit, veniat: et accipiat aquam vitae, gratis. V/. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Ego sum. V/. Gloria, etc. P. Ego sum Alpha, et Omega.

Oratio.

Alpha, et Omega, principium, et finis, radix, et genus, filius, Dominusque David, Christus Deus et homo, per quem utique est ille, ex quo esse dignatus es; esto nobis propitius, dum nos et ut David Dominus regis, et ut humilis misericors redimis: ut sceptro tuo subjiciens devotionem nostram, solus nos possideas in aeternum, qui solus victor factus es infernorum.
R/. Amen.

Et permanes Deus benedictus in omnia saecula saeculorum.
R/. Amen.

Dominus sit.
R/. Et cum.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Benedictus es Domine Deus Israel, quia visitasti nos, et fecisti redemptionem plebis tuae.

Canticum Zachariae. Capitulo 1.

Et erexit cornu salutis nobis, * in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum, * qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:
Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omnium odio qui oderunt nos:
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: * et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * daturum se nobis:
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum * liberati, serviamus illi;
In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris.
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: * 90 praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * in remissionem peccatorum eorum:
Per viscera misericordiae Dei nostri: * in quibus visitavit nos, oriens ex alto
Illuminare his, qui in tenebris, et umbra mortis sedent: * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Antiphona. Benedictus es Domine Deus Israel. Gloria, et honor, etc. P. Quia visitavit nos.

Oratio.

Deus Omnipotens, cujus continuo filii efficimur, dum tinctione salutaris aquae purgamur; fac nos ita benedictionis tuae percipere donum, ut merito supernae civitatis Hierusalem filii appellemur: ut, qui Gentibus es manifestatus in sidere, credentibus appareas in salutem; et, qui nos renovasti benedictionis aqua per lavacrum, renoves in futuro per indultae gratiae repromissum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad aliud Canticum.

Antiphona. Adest lumen tuum Hierusalem, et majestas Domini in te videbitur.

Canticum Esaiae. Capitulo 60.

Surge, illuminare Hierusalem: * quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Quia ecce tenebrae operient terram, * et caligo populos:
Super te autem orietur Dominus, * et gloria ejus in te videbitur.
Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, * et reges in splendore ortus tui.
Leva in circumitu oculos tuos, et vide: * omnes isti congregati sunt, venerunt tibi:
Filii tui de longe venient, * et filiae tuae de latere surgent.
Tunc videbis, et afflues, * et mirabitur et dilatabitur cor tuum,
Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, * fortitudo Gentium venerit tibi.
Adest lumen tuum, Hierusalem, * et majestas Domini in te videbitur.

Reiteretur Antiphona. Adest lumen tuum.

Oratio.

Christe, Filius Dei, qui praecessione radiantis stellae teipsum in praesepio positum Magis te quaerentibus voluisti ostendere; praecedente nos, vel subsequente gratia tua aeternum nobis sidus refulgeat, quo te quotidie inveniamus edendum, qui cibus factus es redemptorum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Benedictus.

Antiphona. Tibi soli Deo, honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es, Domine. fol. 6.

Sono. Ego sum Alpha, et Omega, principium, et finis, dicit Dominus Deus. Alleluia. V/. Alleluia. Ego sum primus, et novissimus: ego sum radix, et origo David: ego sum stella splendida, et matutina. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de Coelis. Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus 148.

Lectio libri Esaiae Prophetae. Capitulo 45.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundamini, et non erubescetis in saeculum saeculi. Quia haec dicit Dominus creans coelos, ipse Dominus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam: ego Dominus, et non est alius. Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso: non dixi semini Jacob: Frustra quaerite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nesciebant qui levabant sculpturas suas simul, et rogant Deum non salvantem. Annuntiate, et venite, et consolamini simul: quis auditum fecit hoc, ex tunc praedixit illud? nunquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus, et salvans non est praeter me. Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terrae.

R/. Amen.

Hymnus.

  Hostis Herodes impie,
Christum venire quid times?
Non arripit mortalia,
Qui regna dat coelestia.

   Ibant Magi, quam viderant,
Stellam, sequentes praeviam: 91
Lumen requirunt lumine:
Deum fatentur munere.

   Lavacra puri gurgitis
Coelestis Agnus attigit:
Peccata, quae non detulit,
Nos abluendo sustulit.

   Novum genus potentiae:
Aquae rubescunt hydriae,
Vinumque jussa fundere
Mutavit unda originem.

   Quarto die jam foetidus
Vitam recepit Lazarus,
Mortisque liber vinculis,
Factus superstes est sibi.

   Rivos cruoris horridi
Contacta vestis obstruit:
Fletu rigante supplicis
Arent fluenta sanguinis.

   Solutus omni corpore
Jussus repente surgere,
Suis vicissim gressibus
Aeger vehebat lectulum.

   Tunc ille Judas carnifex
Ausus Magistrum tradere
Pacem ferebat osculo,
Quam non gerebat pectore.

   Verax datur fallacibus:
Pium flagellat impius:
Crucique fixus innocens
Conjungitur Latronibus.

   Aromata post Sabbatum
Quaedam vehebant corpori,
Quas alloquuntur Angeli,
Vivum sepulcro non tegi.

   Hymnis venite dulcibus,
Omnes canamus subditum.
Christi triumpho tartarum,
Qui nos redemit venditus.

   Zelum Draconis invidi,
Et os Leonis pessimi
Calcavit Unicus Dei,
Seseque coelis reddidit.

   Gloria tibi Domine,
Qui apparuisti hodie,
Cum Patre, Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
   Amen.

Supplicatio. Oremus auctorem lucis. fol. 83.

Kyrie, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Gloriose, sancte, omnipotens Deus, qui varios humani generis miseratus semper errores, propterea sine dubio etiam Magis, in tenebrosa superstitione, sive caligine constitutis, praevium sideris lumen usque ad tua sancta cunabula ministrasti: ut omnibus generaliter, in suo errore degentibus, desiderium tuae agnitionis accenderes; accende nos etiam, precamur, salutifero tui amoris ardore: ut, qui te jam dono tuae illuminationis agnovimus, tuae quoque dilectionis ardore flagrantes, tibi adhaerere in perpetuum mereamur.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Misit me sanare. Benedictio. Benedicat vobis Alpha, et Omega. fol. 86.

In nomine Domini.

Octava Epiphaniae, omnia dicantur ut in die fol. 85.

Inicio páginaÍndice Navidad

 

 

Inicio página

IN PRIMO DOMINICO
POST OCTAVAM EPIPHANIAE DOMINI.

Ad Vesperos.

Lauda. Elevatio manuum mearum sacrificium. P. Vespertinum. V/. Dirigatur, Domine, oratio mea in conspectu tuo sicut incensum. P. Vespertinum.

Oratio.

Deus, cujus nomen a solis ortu usque ad occasum laudabile est: sicut incensum in conspectu tuo nostra dirigatur oratio; tibique elevatio manuum nostrarum, sacrificium vespertinum, impleat solemnitatem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Alleluia. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia. Alleluia. V/. Alleluia. Convertisti, Domine, planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia. Alleluia. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Antiphona. Qui est iste, cujus stellae splendiderunt in custodiis suis, et laetatae sunt, cum vocaret eas? reluxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas. V/. Fecit lunam in tempora: sol agnovit occasum suum. P. Et laetatae sunt. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et laetatae sunt. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Lauda. Alleluia. Confitebor tibi Domine in directione cordis mei. Alleluia. P. In eo quod didici judicia justitiae tuae. Alleluia. V/. In tuis justificationibus meditabor: non obliviscar sermones tuos. P. In eo quod. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. In eo quod.

Hymnus.

   Inventor rutilis dux bone luminis,
Qui certis vicibus tempora dividis,
Merso sole chaos ingruit horridum,
Lucem Christe tuis redde fidelibus. 92

   Splendent perspicuo lumine ardua,
Flammis mobilibus scilicet atria:
Absentemque diem lux agit aemula,
Noctem inluminans fulgore praevio.

   Nos festis trahimus per pia gaudia
Noctem conciliis, votaque prospera
Concentu parili, suavi sonantibus
Hymnorum modulis ora resolvimus.

   O res digna Deus, quam tibi residuae
Noctis principio Grex tuus offeret:
Luce, quam tribuis, nihil pretiosius,
Luce, qua reliqua praemia cernimus.

   Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus
Intus, tu speculum, fons: lumen
Quod delibat plebs tua, suscipe,
Tinctum pacifici chrismatis unguine.

   Per Christum Genitum summe Pater tuum,
In quo visibilis stat tibi gloria,
Qui noster Dominus, qui tuus Unicus
Spirat de patrio corde Paraclitum:

   Per quem splendor, honor, laus, sapientia,
Majestas, bonitas, et pietas: Tu
Regnum contines Nomine triplici,
 Texens perpetuis saecula saeculis.
   Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 66.

Capitula.

Dirigatur oratio nostra Domine, sicut incensum in conspectu tuo: ut non patiaris in nobis demorari vespertinum fletum; sed laetitia tranquilla in matutinis sacrificiis tribuatur, suscipiantur orationes nostrae per Angelum tuum, sicut Tobiae et Sarae desideria exaudire dignatus es: cura nos ab infirmitatibus nostris, et sana omnes languores nostros; ut quemadmodum credimus diem hanc oblatam, noctis advenientis caligo diem vitae retributionis inveniat per eum, qui nos docuit orare.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Benedictio.

Flammam benedictionis coelorum super vos Dominus benignus infundat, et Trinitas inseparabilis a vobis nunquam recedat.
R/.
Amen.

Bella adversariorum vestrorum adterat, et acies eorum ignis coelestis consumat.
R/.
Amen.

Dominetur in vobis charitas individua, et conservet vos sempiterna majestas.
R/.
Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Deus: Alleluia. P. Quia mandatis tuis credidi. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. P. Quia mandatis. V/. Gloria, et honor, etc. P. Quia mandatis.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te. Require in Matutinis istius Dominici. fol. 3.

In principio Matutini dicimus per dies Dominicos,
scilicet: Hymnus.
Aeterne rerum Conditor.

Oratio. Aeternum te auctorem. Quaere fol. 3.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? Tu autem, Domine, susceptor meus es.

Psalmus 3.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea: et a peccato meo munda me, Domine.

Psalmus 50.

Antiphona 3. In te confidit anima mea, libera me, Domine.

Psalmus 56.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? Tu autem, Domine, susceptor meus es. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea: et a peccato meo munda me, Domine. V/. Sicut erat in principio, et nunc, et semper.

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me, Domine. P. Et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes. Quaere fol. 3.

Antiphona 1. Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam. P. Nequando irascatur Dominus, et pereatis a via justa. V/. Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? P. Nequando. V/. Gloria, et honor, etc. P. Nequando.

Oratio.

Servientes tibi, Domine, in timore, disciplina tua nos erudiendo possideat; et exultantes cum tremore jocunditas modesta sustollat; nec nos efficiamur a via justa recedendo perditi; sed in te confidendo mereamur esse beati.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. In tribulatione nostra, Deus, dilatasti nos. P. Miserere nobis, et exaudi orationem nostram. V/. Cum invocarem, exaudisti me Deus justitiae meae: in tribulatione mea dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. P. Miserere nobis, et exaudi. V/. Gloria, et honor, etc. P. Miserere nobis.

Oratio.

Domine, qui semper invocantibus ades, et in tribulatione constitutis opem ferre 93 misericordiae delectaris: dona, ut odientes saeculi vanitatem refutantesque mendacium, Christum tuum, (quem a te magnificatum agnoscimus) nostrum esse summum aeternumque praemium gaudeamus.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Convertere Domine, eripe animas nostras: salvos nos fac propter misericordiam tuam. P. Quia non est in morte qui memor sit tui. V/. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. P. Quia non est. V/. Gloria, et honor, etc. P. Quia non est.

Oratio.

Domine neque in ira tua nos arguas; neque in tuo nos furore corripias: sed ab asperitate verberis unge nos clementia lenitatis: ut non perditionem poena; sed eruditionem nobis tua conferat disciplina.
R/. Amen.

Per misericordiam.

R/. Abundaverunt iniquitates nostrae super numerum arenae maris. P. Et nunc juste comprimimur ad nos erigendum caput nostrum: peccavimus, Domine, peccavimus. V/. Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitates fecimus. P. Et nunc juste. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et nunc.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Date magnitudinem Domino.

Canticum. Attende Coelum. Quaere fol. 4.

Oratio.

Descendat, Domine, ut pluvia eloquium tuum; et sicut ros, verba tua super nos effundantur: ut, ubertim tua miseratione rigati, tibi magnitudinem demus, cujus opera bona esse cognoscimus: omnes viae tuae, judicia; et iniquitas procul est a rectitudine tua: proinde nos, qui proclives ad malum sumus, a tua gubernatione, etiam cum tui obliviscimur, non defraudemur: ut et si serviliter facinore sciscitamur, lenitate paterna a te corrigi sentiamus.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictus es Deus, et benedictum nomen gloriae tuae. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es Domine. Quaere fol. 6.

Oratio.

Domine Deus patrum nostrorum; laudabilis enim et superexaltatus in saecula tu es: Recte ergo tuae gloriae nomen benedicetur in aeternum; et vel in magnis vel in modicis tu creator, tu opifex sapientissimus declamaris: ideo quaesumus; ut qui te orando pro universitatis conditione Dominum benedicimus, benedictae sanctitatis illustratione laetemur.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Sono. Verba mea auribus percipe Domine. Alleluia. V/. Intellige clamorem meum rex meus, et Deus meus. Quoniam ad te orabo. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de Coelis: Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus 148.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis. Capitulo 25.

R/. Deo gratias.

Gloria Dei celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. Coelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnatorum ne steteris. Melius est enim ut dicat tibi: Ascende huc; quam ut humilieris coram principe. Quae viderint oculi tui, ne proferas in jurgium cito: ne postea emendare non poteris, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Inauris aurea, et margarita fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, cum requiescere facit animam illius.

R/. Amen.

Hymnus. Splendor paternae gloriae. Quaere fol. 67.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum. Quaere fol. 66.

Capitula.

Exultantes gaudio magno pro redditu nobis hujus diei, lucem Dei Patris omnipotentis et misericordiam deprecemur, ut diem Dominicae Apparitionis solemniter celebrantibus pacem tranquillam, laetitiamque specialem praestare dignetur: ut a vigilia matutina usque ad noctem clementiae suae favore protecti, exultantes in Domino gaudeamus.  94

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Cantate Domino canticum novum. Alleluia, alleluia. V/. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. P. Alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Oratio.

Tibi, Domine, in Ecclesia sanctorum cantamus: tibique gratiam praeconamus: tribue nobis, laudes tuas promere; in quo coaeternum nos credimus praemium obtinere.
R/.
Amen.

Per misericordiam.

Exeunte vespera

Lauda. Usque ad vesperum quam magnificata sunt opera tua, Domine. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Antiphona. Cantet tibi gloria mea, et non compungar. P. Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi. V/. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi. P. Domine Deus meus. V/. Gloria, et honor. P. Domine Deus. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Antiphona. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. V/. Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. P. Elevatio. V/. Gloria, et honor, etc. P. Elevatio. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Lauda. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. Alleluia. P. Sit nomen Domini benedictum. Alleluia, alleluia. V/. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. P. Sit nomen Domini. V/. Gloria, et honor, etc. P. Sit nomen.

Hymnus.

    Altissimi Verbum Patris,
Alme Jesuque Virginis
Bis nostro natus gaudio,
Carnisque Factor et caro.

   Decursa transit jam dies,
Exaudi preces supplicum;
Fovensque laetus vesperi
Gloriosum lumen suscipe.

   Hoc soli ad finem tibi
Incensum sacrum damus:
Coeleste ut nostris tuum
Lumen tenebris fulgeat.

   Mentemque fessam dum sopor
Noctis paratam detinet,
 Obscura cedant somnia,
Pectusque purum luceat.

   Quietem nullus corporis
Rapiat dolus lasciviae;
Sed te Deus mens sonet,
Tecum cor altum vigilet.

   Vocibus simul cum cordibus
Christo, Patrique, Spiritui
Hymnum sonantes in choro
Melo canamus perpetim.
   Amen.

Supplicatio.

Oremus pium et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nobis salutem animae et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur.
R/.
Praesta aeterne omnipotens Deus.

Capitula.

Omnipotens sempiterne Deus, cujus praecepto sol illustrat diem, luna clarificat noctem, vespertinis laudibus nos dignanter exaudi: ut et placidum supervenientis spatium peragere mereamur, et transacto tenebrarum cursu, matutinis nos iterum sacrificiis apta, ne ullam offensionum maculam dies repraesentet exoriens.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Benedictio.

Benedicat omnipotens Dominus praesentem familiam, qui Crucis portavit injuriam.
R/.
Amen.

Ipse nos perducat coeleste in regnum, qui pependit in ligno.
R/.
Amen.

Ipse ad dexteram Patris nos conlocet, qui causa nobis factus est pacis.
R/.
Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Cantabiles erant mihi, Domine. P. Justificationes tuae. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi. P. Justificationes. V/. Gloria, et honor, etc. P. Justificationes.

Oratio. Concede nobis, Domine, ob amorem. Quaere infra in istis Matutinis.

In nomine Domini nostri.

Istis peractis, fiat Commemoratio de Devotatione Ecclesiae, et aliarum festivitatum, quarum devotionem habes.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

FERIA SECUNDA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam.

Psalmus 50.

Reiteretur Antiphona. Miserere.

Oratio.

Miserere nobis Domine secundum magnam misericordiam tuam: et unde nos erubescimus, tu indulgeas: et ea, quae egisse nos poenitet, tu clementer ignoscas.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. 95

Psalmus 1. Gloria, et honor Patri, etc.

Reiteretur Antiphona. Beatus vir, qui.

Oratio.

Concede nobis, Domine, ob amorem beatitudinis consilia declinare iniquitatis; cathedram itaque pestilentiae procul a nobis sepone, ut pestiferae doctrinae tabes non adhaereat conviventiae nostrae; sed voluntatem nostram a malitiae sessione tu remove: et meditatione legis tuae jugi nos tibi amore conjunge.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Nunc reges intelligite: erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in timore.

Psalmus 2.

Reiteretur Antiphona. Nunc reges.

Oratio.

Servientes tibi Domine in timore ob metum judicii, exultantes cum tremore ob fiduciam spei, doce nos apprehendere disciplinam, qua, judicantes terram corporis nostri, veteris hominis figulum confringamus; et exterioris terrae purgamenta calcemus: ac secundum Coelestis imaginem Hominis reformati, in hereditatem tuam servitute humili, et in possessionem tuam cultu perpeti transferamur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Psalmus 4.

Oratio.

Domine, qui semper invocantibus ades, et in tribulatione constitutis opem ferre misericordiae delectaris: dona, ut odientes saeculi vanitatem, refutantesque mendacium, Christum tuum (quem a te magnificatum agnoscimus), nostrum esse summum aeternumque praemium gaudeamus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Ad te, Domine, levavi animam meam. P. In te confido Deus meus, non erubescam. V/. Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte mihi omnia peccata mea. P. In te confido. V/. Gloria, et honor. Reiteretur R/. Ad te Domine.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Benedicam enim vobis, et multiplicabo vos sicut stellas coeli, dicit Dominus.

Canticum Genesis. Capitulo 12, 13, et 17.

Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, * et veni in terram quam monstravero tibi.
Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, * et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, * atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
Leva oculos tuos, et vide a loco, * in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
Omnem terram, quam conspicis, * tibi dabo et semini tuo in sempiternum.
Benedicam enim vobis, * et multiplicabo vos sicut stellas coeli, et velut arenam, quae est in littore maris:
Possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, * et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae.
Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldoeorum, ego Deus omnipotens: * ambula coram me, et esto perfectus.
Ponamque foedus meum inter me et te, * et multiplicabo te vehementer nimis. Ego sum, et pactum meum tecum,
Erisque pater multarum gentium. * Et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: * ut sim Dominus Deus tuus, et semini tuo post te.
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, * in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.

Matutinarium.

Antiphona. Rex meus et Deus meus: ad te orabo, Domine. V/. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. P. Rex meus, et Deus meus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Rex meus.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: Alleluia, alleluia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus. Alleluia, alleluia.

Psalmus 150.

P. Laudate Dominum in sanctis ejus. Alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Laudate eum in firmamento virtutis ejus. V/. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. P. Alleluia, alleluia.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis. Capitulo 3.

R/. Deo gratias.

Fili, Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud 96 temetipsum: time Dominum, et recede a malo.

R/. Amen.

Hymnus.

   Fulgentis auctor aetheris,
Qui lunae lumen noctibus,
Solem dierum cursibus
Certo fundasti tramite.

   Nox atra jam repellitur,
Mundi nitor renascitur,
Novusque jam mentis vigor
 Dulces in altum egerit.

   Laudes sonare jam
Dies relatus ammonet,
Vultuque coeli blandior
Nostra serenet pectora.

   Vitemus omne lubricum,
Declinet prava spiritus,
Vita facta non inquinet,
Linguam culpa non implicet.

   Sed sol diem dum conficit,
Fides profunda ferveat,
Spes ad promissa provocet,
Christo conjungat charitas.
   Deo Patri sit gloria.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut per gratiam ipsius, et per intercessionem Sanctae Mariae Virginis, et genitricis suae, et omnium Sanctorum suorum nobis salutem animae, et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur.
R/. Praesta, aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison.
R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Rex noster, et Deus noster depelle a cordibus nostris erroris, et ignorantiae noctem; ut renovando nos in novum hominem, mane nostras exaudiens voces, fac nos in bonis operibus tibi adstare diluculo; et ad contemplandum te, nobis Apparitionis tuae tribue sacramentum.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. A peccatis nostris munda nos, Domine. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Et ab alienis parce servo tuo. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Antiphona 2. Custodi nos Domine ab omni malo. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Sub umbra alarum tuarum protege nos. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Benedictio. Benedicat omnipotens Dominus. Quaere fol. 94.

Et sic finiuntur Matutini in Benedictionibus. Et statim fac Commemorationes Vocationis Ecclesiae, et alias quas volueris in quibus devotionem habueris. Postea Pater noster sub silentio; quo finito, fiat commemoratio.

Lauda. Ad annuntiandum mane.

Oratio. Mane, Domine, oratio. Quaere fol. 7.

Lauda de fonte. Apud te est, Domine, fons vitae. Alleluia. V/. Et in lumine tuo videbimus lumen. P. Alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia.

Ad Tertiam.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis. Capitulo 7.

R/. Deo gratias.

Fili, Custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vives.

R/. Amen.

Antiphona 1. Intellige clamorem meum, Domine. Intende voci orationis meae.

Psalm. 5.

Oratio.

Deduc nos, Domine, in bonis; ac dirige in conspectu tuo viam nostram: ut fides nostra, salutaris tui vocatione, te, qui es Rex noster, et Deus noster, et vestigio comitetur innoxio, et cursu occupet expedito.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Ne in ira tua arguas me, Domine.

Psalmus 6.

Oratio.

Domine, ne in ira tua nos arguas; neque in tuo nos furore corripias: sed asperitatem verberis unge clementia lenitatis: ut non perditionem poena; sed eruditionem nobis tua conferat disciplina.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Psalm. 7.

Reiteretur Antiphona. Justum. Dominus sit semper. R/. Et cum.

R/. Averte faciem tuam a peccatis meis, Domine. P. Et omnes iniquitates meas dele. R/. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum. P. Et omnes iniquitates meas. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/.

Lauda. Alleluia, alleluia, alleluia. Gaudebunt labia mea dum cantavero tibi, Deus, laudem tuam. P. Alleluia, alleluia. V/. Et ego confitebor tibi in vasis Psalmorum, Deus, 97 psallam tibi. P. Alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Preces: Alius non est, qui rogetur, pie Domine: V/. Alleva jugum, colla prementum inclina. P. Pie, bella reprime, pacem concede. V/. Captivos eripe, demersos erige. P. Pie, bella. V/. Dona veniam, praesta gratiam, pie Domine. Reiteretur primus V/. Preces scilicet: Alius non est.

Capitula.

Gloriose, potens, ac misericors Deus, erue nos ab insidiis inimici; et ne anima nostra rugientis leonis raptu rapido rapiatur, protectio dexterae tuae in nostri custodiam deputetur: nedum non est qui redimat, illae saevus occidat: aut, si non qui salvum faciat, ille subvertat. Sed tu Leo de tribu Juda in ira tua exurge; et severitate judicii insidiosi hostis catervas interime: nosque in praecepto, quod mandasti, credere et permanere concede.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos.

Lauda. Tu illuminans lucernam meam, Domine. Dominus sit semper. R/. Et cum.

Antiphona. Quam admirabile est nomen tuum, Domine, in universa terra.

Psalmus 8.

Lauda. In lege Domini, Alleluia, meditabitur die, ac nocte. Alleluia. P. Et fructum suum dabit in tempore suo. Alleluia, alleluia. V/. Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. R/. Et fructum suum dabit. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et fructum.

Hymnus.

   Christe salvator omnium,
Coelorum sublimis Deus,
Tuam rogamus gloriam,
Dum prona volvitur dies.

   Jam sol, urgente vespere,
Occasu suo graditur,
Mundum concludens tenebris,
Suum observans ordinem.

   Sic nos, excelse Domine,
Precantes tuos famulos
Labore fessos diei
Quieta nox suscipiet.

   Ut non fuscatis mentibus,
Dies abscedat luminis;
 Sed tua protecti gratia
Cernamus lucem prosperam.
   Deo Patri sit gloria.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 96.

Kyrie, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Illuminatio salusque nostra, Domine, amove a nobis moeroris, et ignorantiae noctem; tribue veritatis, et scientiae lumen, ut in te nostra spes fixa permaneat; et omnis conventus malignantium, qui nos oppugnare nititur, contabescat: Sit in petra exaltatio nostra; ut conroborati per Christum, in ipso efficiamur charitate sublimes, in quo aedificamur fide credentes.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio.

Dignare, Domine, hanc familiam tuam placido vultu respicere, quam cernis solemnia tua cum gaudio celebrare.
R/. Amen.

Sanctam in se habeant devotionem, dignumque teneant in tua fide fervorem.
R/. Amen.

Ab omni adversitate dextera tua eos defende, et in tua Ecclesia jugiter immaculatos perseverare concede.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Super Sion alleluia montem sanctum ejus Alleluia P. Praedicans praeceptum Domini. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. P. Praedicans praeceptum Domini. V/. Gloria, et honor, etc. P. Praedicans praeceptum.

Oratio. Averte Domine inimicos nostros. Require infra.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

TERTIA FERIA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Secundum magnam misericordiam tuam dele Domine iniquitates meas.

Psalmus 50.

Oratio.

Secundum multitudinem miserationum tuarum dele Domine iniquitates nostras: ut quia istae nos aggravant, illae nos erigant: Cor contritum et humiliatum ne spernas in nobis: sed per ineffabilem potentiam Trinitatis inhabitet in nobis Spiritus Sanctus; innovet spiritus rectus; confirmet spiritus principalis; atque unius testimonii sit virtus: ut confirmatos nos per Patrem, et innovatos per Filium, custoditos nos esse gaudeamus per Spiritum Sanctum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Laetabor et exultabo in te: et 98 psallam nomini tuo Altissime.

Psalmus 9.

Oratio.

In toto corde nostro confitebimur nomini tuo Domine, quod inimicum nostrum retrorsum redire fecisti; dum eum potentialiter ignea catena vinxisti; et nos de portis mortis, passionis tuae victoria liberasti. Esto nunc, quaesumus, custos redemptorum, qui pretium factus es peccatorum: esto refugium pauperum, defensio viduarum, et protectio pupillorum: ut dum singulorum necessitatibus singulari favore subveneris, singulari fide a cunctis incessabiliter collauderis.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

IN LAUDIBUS

Antiphona 2. Tibi derelictus est pauper: pupillo tu eris adjutor.

Psalmus 9. Divisio.

Oratio.

Averte Domine inimicos nostros retrorsum; ut, dum aspicis, infirmentur; atque ipse adjutor in opportunitatibus in tribulatione, opportunitatum nobis gratiam praesta; et tribulationum pondus attenua: ut nec prosperitas nos revocet ad negligentiam, nec angustia pertrahat ad ruinam: sed miseratio tua nos perducat ad veniam.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Desiderium pauperum exaudit Dominus.

Psalmus 9. Divisio.

Oratio.

Desiderium tuorum Domine pauperum sic intende propitius, ut et donorum coelestium copiam nobis tribuas; et amorem praetereuntium rerum a nobis avertas: auris quoque tua nostram ita orationem intelligat, ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris; et pro humiliatione praesentium gaudia retribuas aeternorum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Auxiliator meus es tu, Domine, ne derelinquas me. P. Et ne despicias me, Deus Salvator meus. V/. Legem mihi constitue Domine in via tua, et dirige me in semita recta. P. Et ne despicias. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/.

Ad Canticum.

Antiphona. Deus omnipotens nomen est ei, benedicat nobis, et crescere nos faciat in turmas populorum.

Canticum Genesis. Capitulo 27, et 28.

Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, * cui benedixit Dominus.
Det tibi Dominus de rore coeli, et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti, vini, et olei, * et adorent te tribus:
Esto Dominus fratrum tuorum, * et incurventur ante te filii matris tuae:
Deus autem omnipotens benedicat tibi, * et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turmas populorum.
Et det tibi benedictiones Abraham, et semini tuo post te: * ut possideas terram peregrinationis tuae.

Antiphona. Deus omnipotens nomen est ei, benedicat nobis, et crescere nos faciat in turmas populorum.

Matutinarium.

R/. Mane exaudies vocem meam, Domine. P. Mane adstabo tibi, et adorabo te. V/. Verba mea auribus percipe, Domine: intellige clamorem meum. P. Mane adstabo. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/. Mane exaudies.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum. Alleluia, alleluia: in firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Alleluia, alleluia.

Ps. 150.

Prophetia. Fili, Habe fiduciam in Domino. Quaere fol. 95.

Hymnus.

   Deus aeterni luminis
Candor inenarrabilis,
Venturus diei judex,
Qui mentis occulta vides.

   Tu regnum coelorum tenes,
Et totus in verbo tu es,
Per Filium cuncta regis
Sancto Spiritui fons es.

   Trinum nomen alta vides,
Unum per omnia potes,
Mirumque per signum Crucis
Tu rector immensae lucis.

   Tu mundi constitutor es,
Tu sempiterno throno sedes
 Judex, ex alto Humilis
Venisti pati pro nobis.

   Tu Sabaoth omnipotens,
Tu Hosanna summi culminis,
Tibi laus est mirabilis,
Tu es prima Anastasis.

   Tu fidei auditor es,
Et humiles tu respicis,
Tibi altum vides thronum,
Tibi divinus est honor.

   Christoque, aeterno Deo
Patri, cum Sancto Spiritu,
In te solvamus munera
A saeculis in saecula.
   Amen. 99

Supplicatio. Oremus redemptorem mundi. Require, fol. 96.

Capitula.

Auribus tuis, omnipotens Deus, percipe verba oris nostri; et tuorum diluculo clamorem pie scrutator intellige: ac tuae voluntatis scuto ita nos praemuniri concede, ut vitiosa suggestio mentis nostrae non valeat inrepere: sit quoque orandi ad te jugis ac fida devotio, ut contemplatio tua nobis tribuatur in matutino.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. Confortentur manus Domini in Sanctis ejus. Alleluia. P. Et ossa eorum velut herba germinabunt. Alleluia, alleluia. V/. Plantati in Domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Et ossa eorum. R/. Gloria, et honor, etc. P. Et ossa eorum. Dominus sit semper. R/. Et cum.

Alia Lauda. Clamor noster ad te perveniat, Deus. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Deus, exaudi orationem nostram. P. Clamor noster. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Benedictio. Dignare, Domine, hanc. Quaere fol. 97.

Et statim fac commemorationes, quas consuevisti facere, scilicet. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, etc.

Oratio. Mane, Domine, oratio nostra. Quaere fol. 7.

Lauda de fonte. Fons iste vitae nobis es. Alleluia. P. Quia Sanctis tuis circumdatus es. Alleluia. V/. Rigans montes de superioribus tuis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. P. Quia Sanctis tuis. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Ad Tertiam.

Prophetia. Fili, Custodi sermones. Quaere fol. 96,

Antiphona 1. Justus Dominus et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.

Psalmus 10.

Oratio.

Justus es, Domine, et justitiam diligis, atque aspicis aequitatem: dona nobis ante oculos tuos tibi placita et placitura perficere; et semper digna tuae justitiae atque aequitatis opera consummare.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Tu, Domine, servabis nos: et custodies nos a generatione in progenie.

Psalmus 11.

Oratio.

Custodi nos, Domine, in generatione, et progenie; nec cum praesenti volvamur saeculo, qui tuo jam inbaesimus fundamento: sed miseriarum nostrarum consolator exurge, et proventu laetitiae moerores nostros absterge.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Cantabo Domino Deo meo, qui bona tribuit mihi: Deus meus, tibi psallam.

Psalmus 12.

Reiteretur Antiphona.

R/. Absconde me in tabernaculo tuo, Deus. P. In die malorum meorum libera me. V/. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me. P. In die malorum. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur. R/.

Dominus sit semper.
R/. Et cum.

Lauda. Alleluia, alleluia. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: P. Alleluia. V/. Et sapientiae ejus non est numerus. P. Alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Preces. Exaudi nos, Deus. P. Exaudi. V/. Ad te clamantes, Deus. P. Exaudi. V/. Bone Redemptor Deus. P. Exaudi. V/. Contritos corde, Deus. P. Exaudi. V/. De tuis coelis, Deus. P. Exaudi.

Capitula.

Respice, et exaudi nos, Domine Deus noster; et ad placandum tibi conatus nostros adjuva, quos ipse tribuisti: da finem operis, qui dedisti principium voluntatis: da, ut possimus implere, quae dedisti, ut velimus incipere.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos.

Lauda. Illuminatio mea, et salus mea est Dominus. Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Antiphona. In advertendo Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exultet Israel. Psalmus 13. Dominus sit semper vobiscum. V/. Et cum.

Lauda. Irascimini, et nolite peccare. Alleluia. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Sacrificate sacrificium justitiae, sperate in Domino: multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? P. Alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia. 100

Hymnus.

   Christe lumen perpetuum,
Astrorum fulgor siderum
 Noctem nostram illumina,
Conserva pura pectora.

   Nullis incedat laqueis,
Nullis gravetur hostibus;
Nec maculentur corpora
Lascivia per soporem.

   Custodi corda omnium,
Fideliumque maxima
Protectione, propria
Tua, Christe, potentia.

   Ut gratuletur anima,
Vidisse lucem prosperam
Implesse vota debita,
Reddenda tibi, Trinitas.

   Deo Patri sit gloria,
 Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito
In sempiterna saecula.
      Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 96.

Capitula.

Omnipotens Deus, tuam indigni quaesumus gloriam, ac petimus, ut ad sedem tuae pietatis nostras preces admittas, auxilium petentibus tribuas, nostrerum omnium peccaminum maculam abstergas, flagellum removeas, languentibus medelam apponas, inimicorum impetum frangas; pacem, securitatem, et quietem temporum largiaris, et quidquid sua illecebratione vicerat inimicus, misericordia consueta reparare digneris in melius.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Benedictio.

Dominus nos sua benedictione locupletet, et regnorum coelestium faciat coheredes.
R/. Amen.

Det nobis praesenti vitae spatium, et propitius attribuat consortium electorum.
R/. Amen.

Atque nos ita eripiat semper a malo, ut custodiat, et conservet clementer in bono.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, Domine, Alleluia. P. In aeternum, et exultabunt. Alleluia. P. Et inhabitabis in eis. Alleluia, alleluia, alelluia. V/. Et laetentur in te omnes, qui sperant in te. P. In aeternum. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et inhabitabis.

Oratio.

Notas fac, Domine, vias vitae; atque imple nos delectatione dexterae tuae: et jugum, quod suave est, ipsa super nos manus tuae moderatione constitue.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

In nomine Domini.

Commemoratio, ut dictum est in secunda Feria.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

QUARTA FERIA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Dele, Domine, inquitates meas: et a peccatis meis munda me.

Psalmus 50.

Oratio.

Miserere nobis, Domine, miserere: ut qui nostram agnoscimus miseriam, tua nos praeveniat misericordia: Sit igitur vox confessionis prompta, venia proxima; atque de tua propitiatione sit exauditio cito; ut nostra deleas universa peccata; et tribuas virtutem, per quam tua faciamus praecepta.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Adimple nos laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.

Psalmus 15.

Oratio. Notas fac nobis, Domine. Require supra.

Antiphona 2. Ego clamavi, quia exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi me.

Psalmus 16. usque A resistentibus dexterae.

Oratio.

Exaudi nos Deus clamantes ad te Domine; gressus nostros in tuis semitis perfice: ut dum legis tuae angustam gradimur viam, charitatis latitudine portam introire mereamur justitiae.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum custodi me, Domine.

Psalmus 16.

Oratio.

Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi, ne innocentiae nostrae lumina carnalis concupiscentiae turbo corrumpat: protege nos sub umbra alarum tuarum, ne insidiantium capiamur illecebris voluptatum: ut qui adjuti gratia durante subsistimus, satiari nos cum apparuerit tua gloria mereamur.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Adjutor, et liberator noster es. P. Tu, Domine. R/. Deus in adjutorium nostrum intende: ad adjuvandum nos festina. P. Tu, Domine. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/. Adjutor.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Domine, qui dixisti mihi: Revertere 101 in terram tuam, et in locum nativitatis tuae.

Canticum Genesis. Capitulo 32.

Deus patris nostri Abraham, et Deus patris nostri Isaac: * Domine, qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi:
Memor sum cunctis miserationibus, * et veritati quam explesti servo tuo.
In baculo meo transivi Jordanem istum: * et nunc cum duabus turmis regredior.
Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: * ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
Tu enim locutus es ut bene mihi facere, * et dilatares semen meum sicut arenam, quae prae multitudine numerari non potest.

Gloria, et honor Patri, etc.

Ad Matutinarium.

Antiphona. Praeceptum Domini lucidum, P. Illuminans oculos. V/. Timor Domini sanctus, permanet in saeculum saeculi. P. Illuminans oculos. V/. Gloria, et honor. P. Illuminans oculos.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum: Alleluia, alleluia. P. In firmamento virtutis ejus. Alleluia.

Psalmus 150.

Prophetia. Fili, Habe fiduciam. fol. 95.

Hymnus.

   Deus Pater ingenite
 Et Fili unigenite,
Quos Trinitatis unitas
Sancto connectit Spiritui.

   Te frustra nullus invocat,
Nec cassis umquam vocibus
Amator tui luminis
Ad coelum vultus erigit.

   Et tu suspirantem, Deus,
Vel vota supplicantium,
Vel corda confitentium,
Semper benignus aspice.

   Nos lucis ortus admonet,
Grates deferre debitas;
Tibique laudes dicere,
Quod nox obscura praeterit.

    Diem precamur bonum;
Ut nostros, Salvator, actus
Sinceritate perpeti
Pius benigne instruas,
   Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 96.

Capitula.

Lex tua indeficiens ac irreprehensibilis convertat animas nostras: et testimonium tuum fidele praestet parvulis sapientiam: tuae quoque justitiae corda nostra laetificent, nec contristent: tuumque praeceptum oculos mentium nostrarum illuminet.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Lauda. Odor Sanctorum tuorum. P. Sicut odor Libani. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Sicut odor. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Alia Lauda. Sanctus es, Domine, et in Sanctis habitas. Alleluia. P. Et cum Sanctis tibi semper laus. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis. P. Et cum Sanctis. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Benedictio. Dominus nos sua benedictione. Quaere fol. 100.

Lauda ad fontem. Rigans montes de superioribus tuis. Alleluia. P. De fructu tuo replebitur terra. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae. P. De fructu. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Hic faciat Commemorationes, ut in fol. 94.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.
R/. Deo gratias.

Ad Tertiam.

Prophetia. Fili, Custodi sermones meos. Quaere fol. 96.

Antiphona 1. Virtus mea, Domine, diligam te firmamentum meum.

Psalmus 17, usque Et retribuit mihi Dominus.

Oratio.

Refugium nostrum, Domine, in tuum semper collocemus arbitrium: ut nec scopulis alidamur, nec tumentium mundanorum fluctibus; sed in cunctis adversis, dexterae tuae fortitudine protegi mereamur; disciplina tua doceamur; doctrina tua dirigamur; et incrementis spiritualibus dilatemur: Famulatum fidei tibi Domino impendamus: ut a te gloriae coronam in remuneratione percipere mereamur.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.

Psalmus 17. Et retribuit, usque Deus, qui praecinxit.

Oratio.

Domine, firmamentum nostrum et refugium nostrum, de tentatione nos eripe: da protectionem salutis tuae; et dextera tua 102 nos suscipe, et disciplina tua nos edoce, et immaculatam viam nostram, vitamque constitue: et quia tu Sanctus in Sanctis es; nos quoque tibi collatione sanctitatis associa.
Respondeat Chorus.
Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Quis Deus praeter Deum nostrum? aut quis Deus praeter Dominum?

Psalm. 17.

Reiteretur Antiphona. Quis Deus.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

R/. Audiam, Domine, vocem laudis tuae.

P. Et enarrem universa mirabilia tua. V/. Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. P. Et enarrem. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/.

Lauda. Alleluia, alleluia. Salvos nos fac Domine Deus noster. Alleluia, alleluia. V/. Et congrega nos de gentibus. P. Alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Preces. Averte iram tuam a nobis. P. Et miserere. V/. Adsit potentia tua, Domine. P. Et miserere. V/. Benedic hereditati tuae, Domine. P. Et miserere. V/. Concede pacem Ecclesiae tuae. P. Et miserere. V/. Delicta dele, veniam concede Domine. P. Et miserere. Reiteretur. Averte Domine.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 96.

Kyrie, eleison.
R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Fortitudo nostra Domine dona nobis, dilectionem tui nominis perpetim possidere: dignare esse nostra contra adversantes virtus; firmamentum contra impugnantes; liberator contra captivantes: ut tuis ex toto defensaculis circumcincti, sic adversa mundi mens nostra non metuat, ut et blanda non requirat: tuaque semper gratia contenta, muneribus gaudeat.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos.

Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus Domine.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 1. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?

Psalmus 14.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Justus Dominus. Alleluia. P. Justitiam dilexit. Alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Hymnus.

   Adesto nostris precibus,
Adesto jam propitius
O Christe! mundi gloria
Fuso lumine irrigua.

   Te vespertina oratio.
Te matutina concinit,
Tibi indefesse personet
Hymnus cum dulci carmine.

   Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 96.

Capitula.

Ad vespertinum, Domine, venientes occasum, te Dominum postulamus aeternum; ut tenebrosi operis culpas a nobis jubeas ablui: iniquitatem non meditemur in sensibus nostris, neque mentes nostrae enerventur inlusae; sed cingulo castitatis constrictae matutino in tempore corde et corpore puro mereamur servire.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Benedictio.

Concodat nobis Dominus praemium sincerissimae charitatis; ut cum omnibus semper in pace vivamus.
R/. Amen.

Inimicorum omnium superemus insidias, et praesentem vitam sine crimine peragamus.
R/. Amen.

Simus et a reatu conscientiae liberi; ut nihil metuamus judici post futuro.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Confitebor Domino, Alleluia. Secundum justitiam ejus. Alleluia. P. Et psallam. Alleluia. V/. Laetabor et exultabo in te: et psallam nomini tuo Altissime. P. Et psallam. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et psallam.

Oratio. Imple omnes petitiones nostras. Quaere infra in Matutinis de feria quinta sequenti.

Commemorationes ut supra in secunda feria. Quaere fol. 94.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

FERIA QUINTA.

Ad Matutinum.

Antiphona.

In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace.
R/.
Deo gratias.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Antiphona. Iniquitates meas tu dele, Deus meus.

Psalmus 50.

Oratio.

Agnoscentibus nobis iniquitates nostras: et propria tibi Domino pandentes piacula, ejulantes lachrymis, pectore verberato supplices oramus: ut avertas a nostris sceleribus faciem tuam; et deleas, quae gessimus, 103 cuncta peccata: Crea itaque Deus in corde nostro, quod ames; et propitiatione solita dimitte, quod odis: ac si te crebro ad irascendum nostra iniqua exasperant vitia; tua te nobis placabilem reddat indulgentia copiosa.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 1. Delicta qui solus intelligis; a peccatis nostris munda nos, Domine.

Psalmus 18.

Oratio.

Ab occultis nostris munda nos Domine purgando conscientiam, quae internis ac propriis inficitur maculis: ab alienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus: ut qui te proprium agnoscimus Dominum, nequaquam peccatorum sentiamus ulterius dominatum.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Exaudi nos in die, qua invocamus te, Domine Deus noster.

Psalmus 19.

Oratio.

Imple Domine omnes petitiones nostras; ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, sed etiam oratione atque afflictione dicamus: ut nos tibi humiles semper facias, et contritos attendas. R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Cantabimus et psallemus virtutes tuas, Domine.

Psalmus 20.

Oratio.

Domine, qui nos praevenire dignatus es gratia redemptionis, praeveni item in benedictione dulcedinis: et qui vitam temporalem cunctis mortalibus tribuis, vitam penitus aeternam nobis omnibus largiaris.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Adjutorium nostrum. P. In nomine Domini. V/. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. P. In nomine Domini. V/. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R/. Adjutorium.

Ad Canticum.

Antiphona. Ne extermines plebem tuam Domine et hereditatem, quam liberasti.

Canticum Deuteronomii. Capitulo 9.

Domine Domine rex deorum coelorum, * ne extermines populum tuum,
E
t hereditatem tuam, quam liberasti de terra Aegypti, * in virtute tua magna, et brachio tuo excelso.
C
ommemorare Abraham, Isaac, et Jacob famulorum tuorum, * quibus jurasti per temetipsum:
N
e respicias duritiam populi hujus, * et impietates et peccata eorum:
N
e dicant in cordibus suis inhabitantes terram, * unde nos eduxisti,
D
icentes: Eo quod non potuit introducere illos Deus in terram, * quam dixerat eis; et cum odisset, necare ejecit eos in eremo:
E
t hic populus tuus, et operatio tua, * quos eduxisti de terra Aegypti in virtute tua magna, et brachio tuo extento.
G
loria, et honor Patri, etc.

Ad Matutinarium.

Antiphona. In tuo Deus lumine. P. Videbimus lumen. V/. Ostende misericordiam tuam scientibus te; et justitiam tuam iis, qui recto sunt corde. P. Videbimus lumen. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. Reiteretur Antiphona. In tuo Deus.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus, Alleluia, alleluia, alleluia: laudate eum in firmamento virtutis ejus. Alleluia.

Psalm. 150.

Prophetia. Fili, Habe fiduciam. Require fol. 95.

Hymnus.

   In matutinis surgimus
 Reddentes laudes debitas.
Deo, Jesuque Domino
In unitatem gloriae.

   Sanctorum choro psallimus.
Cervices nostras flectimus,
Et genua prosternimus.
Peccata nostra pandimus

   Oremus Deum jugiter,
Vincamus in bono malum
Cum fructu poenitentiae.
Votum perenne reddere.

   Christum rogemus, et Patrem,
Christi Patrisque Spiritum;
Ut det nobis auxilium,
Et repellat hostem invidum.
    Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 96.

Capitula.

Deus, cujus arbitrio condita sunt omnia, veritate subsistunt manentia, coelum continetur et terra; misericordiam tuam rogamus, coram oculis nostris praetende, ne a summo bono tumore dejiciamur superbiae: semper humilitatis gradu ad coelum mereamur conscendere: et quia tu fons es vitae fluens, ex te hauriamus quod fide sitimus, 104 et in tuo lumine lumine scientiae luceamus, ac justitiae fructum sempiterna in exaltatione metamus.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. In Sanctis tuis, Domine, omnes dicamus: Gloria, et honor. P. Ubi sunt repositae Sanctorum reliquiae. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Exultabunt in gloria: et laetabuntur in cubilibus suis. P. Ubi sunt repositae. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ubi sunt repositae.

Alia Lauda. Vox laetitiae, et salutis. Alleluia. P. In tabernaculis justorum. Alleluia, alleluia. V/. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. P. In tabernaculis. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. In tabernaculis.

Benedictio. Concedat nobis Dominus. Require fol. 102.

In nomine Domini.

Lauda de Fonte. Magnus est Dominus super omnes gentes. Alleluia. P. Sitienti populo demonstravit fontes. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt: P. Sitienti populo. V/. Gloria, et honor, etc. P. Sitienti populo.

Prophetia. Fili, Custodi sermones meos. Require fol. 96.

Antiphona 1. Deus Deus noster respice nos: non nos derelinquas sperantes in te.

Psalmus 21 usque Tu autem Domine, ne elongaberis.

Oratio.

Christe, qui de patibulo ad Patrem, ut quid te dereliquerit, adclamasti; qui Cruce tua hominem peccato perditum redemisti; illumque peccati auctorem aeternis arsurum ignibus tradidisti: postulamus sanctam clementiam tuam, ut nos, qui in te credimus, numquam derelinquas; nec confidentiam nostram a tua Deitate repellas: sed per diem clamorem nostrum suscipe, et in nocte placito tibi famulatu servire concode: semperque corda nostra in amorem tui flagrantia spirituali succende; et gratiam tuam, quam peccando amisimus, convertendo restitue.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Ad defensionem nostram Deus noster respice.

Psalmus 21.

Oratio.

Respice in nos Domine Deus noster; nec avertendo faciem tuam a nobis, nos aliquatenus derelinquas: vere enim salvi erimus, si vultus tui in nos aspectum converteris, et hilariter nostris te animabus conjunxeris: ut quia in te speraverunt patres nostri, et salvi facti sunt, nos hereditariae fac eorum spei succedere; et parilitate horum, aeternaque cum eis exultatione gaudere.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. In medio Ecclesiae laudabo te, Domine.

Psalmus 21. Et reiteretur.

R/. Adjuva me, Domine Deus meus: P. Et salvum me fac in tua misericordia. V/. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eripias me. P. Et salvum me fac. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/.

Lauda. Alleluia, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. P. Cantabo Domino in vita mea Alelluia, alleluia: V/. Psallam Deo meo quamdiu ero. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Cantabo Domino.

Preces. Domine Jesu Christe, exaudi nos Domine. V/. Bellis imminentibus eripe nos Domine. V/. Custodiis Angelicis defende nos Domine. V/. Delictorum vinculis absolve nos Domine. Reiteretur Domine Jesu Christe, exaudi nos Domine.

Kyrie, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Ad defensionem nostram Domine Deus noster, dignanter respice; eripe a framea animas nostras: et ne doctrina pascamur letali, nos tutamine rege; simulque de ore leonis, rapere nos cupientis, libera: et ab oblatrantis perfidia canis, pervigili contuitu, sollicita nos protege cura.

Pater noster.

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dici tur per totum annum.

Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos de Infirmis.

Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo?

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Sono. Sana Domine omnes languores nostros, Alleluia. Redime de interitu vitam nostram, Alleluia, alleluia.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Antiphona. Christe Domine, qui es medicus salutaris, P. Tribue languidis subsidium medicinae coelestis. V/. O Domine, salvos nos fac! O Domine! bene prosperare. P. Tribue languidis. V/. Gloria, et honor, etc. P. Tribue.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Lauda 1. Salvos nos faciat dextera tua. Alleluia. 105 P. Exaudi nos Domine Deus noster. Alleluia, alleluia. V/. Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. P. Exaudi nos. V/. Gloria, et honor, etc. P. Exaudi nos.

Alia Lauda. Salvos nos fac Domine Deus noster: Alleluia. P. Et congrega nos de nationibus. Alleluia, alleluia. V/. Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. P. Et congrega. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Hymnus.

   Christe coelestis medicina Patris,
Verus humanae medicus salutis
Providae plebis precibus potenter
      Pande favorem.

   En ob infirmos tibi supplicamus,
 Quos nocens pestis valitudo cassat;
Ut pius morbum releves jacentum,
      Quo quatiuntur.

   Qui potestate manifestus extans,
Mox Petri socrum febribus jacentem,
Reguli prolem, puerumque salvans
      Centurionis.

   Ferto languenti populo vigorem;
Efflue largam populis salutem;
Pristinis more solito reformans
      Viribus aegros.

   Corporum morbos animaeque sana;
Vulnerum causis adhibe medelam:
Ne sine fructu cruciatus urat
      Corpora nostra.

   Omnis impulsus penitus recedat;
Omnis incursus crucians liquescat;
Viror optatae foveat salutis
      Membra dolentis.

   Jam Deus nostri miserere fletus,
Pro quibus te nunc petimus mederi;
Ut tuam omnis recubans medelam
      Sentiat aeger;

   Quo per illata mala dum teruntur,
Eruditorum numero decori
Compotes intrent, sociante fructu,
      Regna polorum.

   Gloriam psallat chorus, et resultet,
Gloriam dicat, canat, et revolvat;
 Nomini Trino, Deitati soli
   Sidera clament.
   Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus, ut vulnera famulorum suorum omnium fidelium infirmorum propitius curare dignetur.

R/. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison.
R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Precamur Domine, ut nos in ira tua non arguas; et furorem tuum in nos desaevire non sinas: sed placidus corrector tolle peccandi usum; ne nos arguendo durius, propellat ad nihilum. Miserere ergo infirmitati nostrae: et famulorum tuorum omnium fidelium infirmorum tuam imperti medelam: et quos cernis proprio turbari peccato, quietos deputa, misericorditer indulgendo.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio.

Omnipotens Dominus, qui fidelissimos famulos suos omnes fideles infirmos corporali corripit vulnere, ipse illos, et nos a corporis mentisque aegritudinibus expiet.
R/. Amen.

Quique nostram in se suscepit infirmitatem, ipse nobis, et illis tribuat tolerantiae sine fine mercedem.
R/. Amen.

Sic omnes in communi ejus pietas foveat; ut nec corrupta nostra salus desaeviat, nec desperationi infirmitas illata succumbat.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Salvos nos fac Domine Deus noster: Alleluia. R/. Ut confiteamur nomini sancto tuo. Alleluia. P. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo. P. Ut confiteamur. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ut confiteamur.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus. Quaere infra.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

FERIA SEXTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Ne projicias nos Domine a facie tua: et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a nobis.

Psalmus 50.

Oratio.

Ne projicias nos Domine a facie tua; nec auferas misericordiam tuam a nobis: ut quos reatus facinoris tenet obnoxios, miserationis tuae clementia faciat absolutos. R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Salvator noster salva nos in dilectione tua, P. Et indulgentia tua libera nos. V/. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Et indulgentia. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et indulgentia.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulis tuis omnibus fidelibus infirmis adversa corporis valetudine laborantibus coelestis 106 gratiae medicinam concede.
R/.
Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Ostende nobis Domine misericordiam tuam: P. Et salutare tuum da nobis. V/. Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. P. Et satutare. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et salutare.

Oratio.

Deus, qui confitentium tibi corda purificas, et accusantem conscientiam ab omni vinculo iniquitatis absolvis: da indulgentiam famulis, et coelestis gratiae sinceram medicinam eorum tribue corporibus.
R/.
Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Convertere, Domine, et eripe animas nostras: P. Et salvos nos fac propter misericordiam tuam. Quia non est in morte, qui memor sit tui. V/. Domine, ne in furore tuo arguas nos, neque in ira tua corripias nos. P. Et salvos. V/. Gloria, et honor, etc. Et salvos nos.

Oratio.

Adesto, quaesumus, Domine supplicibus nostris: et quibus austeritatem justae correctionis infligis, propitius adhibe auxilium misericordissimae consolationis.
R/.
Amen.

Per misericordiam.

R/. Virtus nostra, Domine, esto firmamentum infirmis. P. Esto refugium, et liberator oppressis. V/. Esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. P. Esto refugium. V/. Gloria, et honor, etc.
Reiteretur
R/. Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo.

Canticum Deuteronomii. Capitulo 32.

Vidit enim eos fatigatos, * et defectos in obductione, et dissolutos.
E
t dixit: Ubi sunt dii tui Israel, * in quibus confidebas in ipsis?
D
e quorum adipe sacrificiorum edebatis, * et bibebatis vinum libationum eorum:
E
xurgant nunc, et adjuvent vos, * et fiant vobis protectores.
V
idete, videte quoniam ego sum Dominus, * et non est alius praeter me:
E
go sum, qui occidam, et vivere faciam: * percutiam, et ego sanabo.

Gloria, et honor Patri, etc.

Reiteretur Antiphona.

Matutinarium.

Antiphona. Illumina, Domine, vultum tuum super nos, et miserere nobis. P. Ut cognoscamus in terra viam tuam. V/. Deus misereatur nostri, et benedicat nos. P. Ut cognoscamus. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ut cognoscamus.

Lauda. Laudate Dominum omnes Gentes: Alleluia, alleluia. P. Et collaudate eum omnes populi. V/. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet in aeternum. P. Et collaudate eum. V/. Gloria, et honor, etc. P. Et collaudate eum.

Lectio libri Hieremiae Prophetae. Capítulo 39.

R/. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis fidem, salutem, et patientiam. Et invocabitis me, et timebitis: orabitis me, et ego exaudiam vos. Quaeretis me, et invenietis: cum quaesieritis me in toto corde vestro. Et inveniar a vobis, ait Dominus omnipotens.

R/. Amen.

Hymnus. Christe coelestis.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 108.

Capitula.

Respice Domine super famulos tuos omnes fideles aegrotos tui nominis invocatione gaudentes: tribue eis medicinam coelestem; tutelam mentis infunde, et ab omni infirmitate, et languore eos liberare dignare.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. Salvos nos fac.

Benedictio. Omnipotens Dominus. Require fol. 105.

Per Horas diei, ut in alio tempore; excepto quod ad Tertiam dicantur haec omnia, quae sequuntur.

Prophetia. Fili, Custodi sermones meos. Require fol. 96.

Antiphona 1. Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Psalmus 23.

Oratio.

Domine fortis et potens, Domine virtutum, ipse es rex gloriae: ab omni peccato cor nostrum munda, et manus nostras innoxias serva; et animas nostras a vanitate dissocia: ut in loco sancto tuo stare, et a te Domino Deo nostro benedictionem mereamur percipere.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum. 107

Antiphona. 2. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus.

Psalmus 24.

Oratio.

Ad te Domine formam animae nostrae, spei adminiculo erigentes, precamur; sic eam desideriis spiritualibus imbuas, ut carnaliter conversari desistat: ne inimici derideant promittendo terrena, sed specialis gratia pertrahat ad superna. Tu itaque Deus omnipotens id sapere concede, ut veritati potius quam mendatio ambiat inhaerere; sic libeat humilitati insistere, ut per id et morbum superbiae caveat, et tuorum praemia bonorum cum Sanctis participare suescat.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Vide humilitatem meam, Domine, vide laborem meum: et dimitte peccata mea. Psalmus 24.

R/. Ad adjuvandum nos festina, Domine: ad liberandum nos. P. Ne tardaveris. V/. Deus in nomine tuo salvos nos fac: et in virtute tua libera nos. P. Ne tardaveris. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur. R/.

Lauda. Alleluia, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Laus tibi, laus tibi, laus tibi, laus tibi, Jesu Christe. V/. Gloria, et honor Patri, et Filio cum Sancto Spiritu per cuncta saecula. Amen. P. Alleluia, alleluia.

Preces. Non est alius. P. Nisi tu Deus. V/. Qui orari poscit. P. Nisi tu Deus. V/. Qui misereri poscit. P. Nisi. V/. Qui contritos sanet. P. Nisi. V/. Qui infirmos visitet. P. Nisi. V/. Qui captivos liberet P. Nisi. Reiteretur Non est alius.

Capitula.

Ad te Domine levantes animas nostras precamur, ut eas spirituali sustollas desiderio, quae carnali saepius demerguntur voto, dona humilitatem, quam ipse videas, et perfice fructuosum laborem, ut peccata dimittas: simplicitas et aequitas nostris inhaereant animis; dolus et injustitia procul recedant a nobis.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Sextam, omnia dicantur, ut in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam ut supra.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

SABBATO SANCTÆ MARIÆ.

Sciendum est, quod omnibus Sabbatis per totum annum (praeter si non occurrerit festum novem lectionum) semper facimus officium B. M. V. modo sequenti: Incipiendum est.

Ad Vesperos

Lauda. Virgo Israel, ornare tympanis tuis, P. Et egredere in choro psallentium. V/. Beata es regina, quae prospicis quasi lumen. P. Et egredere in choro.

Oratio.

Virgo Israel, quae utique mater Videntis intelligeris: adorna tympana tua, id est, membra Ecclesiae tuae; ut te habeamus patronam in saeculo, quam beatam reginam credimus permanere in futuro: ut prospicientes te lumen credulitatis nostrae sine dubio esse, te interpellante, favorem beatitudinis mereamur firmissimae obtinere.
R/.
Amen.

Per misericordiam.

Sono. Dominus Deus coeli benedicat tibi, honorem regni dabit in manu tua. P. Et adorabunt coram te filii multarum Gentium. Alleluia. V/. Audi, filia, quia exaltata es, et facies fulget in templo Dei: sol justitiae in ingressu tuo orietur. P. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Antiphona. Benedicta tu a Deo Altissimo, prae omnibus mulieribus. P. Propter hoc non discedet laus tua ab ore hominum usque in saeculum. V/. Beatam me dicent omnes generationes. Quia ancillam humilem respexit me Deus. P. Propter hoc. V/. Gloria, et honor, etc. P. Propter.

Dominus sit semper. R/. Et cum.

Lauda. Alleluia. Gaude, filia Sion: laetare, et exulta in omni corde, filia Hierusalem. P. Quoniam abstulit inimicos tuos rex Israel Dominus. Alleluia. V/. Lauda Hierusalem Dominum: et collauda Deum tuum Sion. P. Quoniam abstulit. V/. Gloria, et honor, etc. P. Quoniam.

Hymnus.

   O decus sacrum Virginum,
Quem Virgo vehit Unicum,
Et virgines Almificum
Sequuntur sanctae Dominae.

   Qui plaustrum domicilium
Faxisti jam virgineum,
Quo cum cuneis, virginum
Cluit caput praecipuum.

   Hoc templum jam terrigenum
Numen cudit coelicolum,
A quo redemptum saeculum
Extat, et omnis tartarus.

    Qui sic suscepit Virginem,
Poli terraeque Reginam;
Et Angelorum compotem
Fecit in arcem sublimem.

   Illic Virgo sanctissima,
Nostra defer precamina,
108 Quo tu tranasti gloria
Commemorationis inclyta.

   Per tuum Unigenitum,
Quem genuisti Dominum,
Coeli petamus gremium
Diu per omne saeculum. Amen.

Supplicatio.

Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem Sanctae Mariae Virginis genitricis suae nobis salutem animae, et corporis propitius tribuere dignetur.
R/.
Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison.
R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.

Virgo Christi genitrix, et humani generis reparatrix, implorantium preces auribus offer divinis: ut tuo gaudeamus munere digni, intercessu tuo peccaminum apud Deum obtinere remissionem, cujus sexus absque pudoris corruptione omnium genuit Salvatorem.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Benedictio.

Dominus Jesus Christus, qui olim ex Virgine dignatus est nasci, suae nos Genitricis intercessione sanctificet.
R/.
Amen.

Quique matrem servavit a corruptelae contagio, sinum nostri cordis emaculet a delicto.
R/.
Amen.

Et qui eam fecit Virginem manere post partum, coelum nobis tribuat possidere post transitum.
R/.
Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.

Lauda. Rami mei, rami honoris, et gratiae. Alleluia. P. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Domini, sperabo; et in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi. P. Ego quasi vitis. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ego quasi vitis.

Oratio.

Mira satis, Domine, radix Ecclesiae tuae, quae proficit, et crescit usque ad perfectum diem, cujus rami Martyres, cujus praependicula effecti sunt Confessores, inter quos Beatissima Virgo Maria Genitrix tua, quasi vitis vera fructificans, dum odorem gratiae fidelibus propinat in saeculo, aeterno promeretur consolari de praemio: quaesumus ergo, ut suffragiis ejus odore virtutum odores criminum fugiamus. R/. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

In nomine Domini.

Ad Matutinum.

Antiphona. Labia mea, Domine, aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.

Psalmus 50.

Oratio.

Exultent in te, Domine, labia nostra praeconio veritatis ad collaudandam veram commemorationem illibatae Mariae genitricis: et quae de terris potentialiter meruit supernis sedibus divinitus attolli, mereamur ob ejus favorem ab omnibus hic peccatis erui, et illic beatorum fulgentibus choris misericorditer induci.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 1. Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum. P. Beata tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. R/. Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum. P. Beata tu inter mulieres. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Beata tu inter mulieres.

Oratio.

Gratiam plenam habere te credimus, o Virgo Christi genitrix, et humani generis reparatrix gloriosa Maria; quae tanta nobis gaudia pariendo contulisti, ut fructus ventris tui, qui est Christus filius Dei a dominio in nos saevientis eriperet inimici, et in regno aeterno consortes faceret sibi metipsi: proinde te quaesumus, teque rogamus; ut adsis patrona nobis, ut et merito tuo nos Filius tuus a delicto exules reddat, et post in regno suo perenniter habitaturos introducat.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Magnum miraculum jam vidimus in Virginis Conceptione; ut nec virginitatem amitteret, nec genitricis pondera didicisset. V/. Sola meruit Deum ferre post coelos; sola meruit Virgo venire post partum. V/. Domini est terra, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. P. Sola meruit Deum. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Sola meruit.

Oratio.

Magnum valde miraculum vidimus in Virginis Conceptione; ut nec decore pudoris careret, nec genitricum onera sustineret: nec enim fas erat, ut illa haberet suspiria, quae omnium gaudia pariebat: aut origo laetitiae nosceret, vim doloris: sic etenim sola meruit virgo venire post partum, 109 quia in ipsa verbum est caro factum: ob hoc te precamur, Jesu bone, quod sicut Genitrici tuae contulisti hoc praemium, ita nobis miseris adsis concedendo remedium.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 3. Magnificat anima mea Dominum: et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. P. Quoniam respexit humilitatem ancillae suae. V/. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. P. Quoniam respexit. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quoniam respexit.

Oratio.

Quanta tibi Sanctissima Virgo Dei, et Mater, divina pietas, magna et ampliora distribuit! ut cum esses Virgo terrigena, facta es Altissimi Mater et vernula: ut qui sanctum ipsius nomen in omni generatione, et prosapia nuntiasti, nobis infirmis succurrat detersa male rancoris suggestione: Et qui tibi affluit optimus habitator, in nobis praeesse dignetur mitissimus retributor; ut per unum Deum in Trinitate perfectum, et credulitatis merita vigeant, et distributionis gaudia coalescant: Et immeriti hoc deposcimus te, regina et Mater Creatoris omnium saeculorum; ut per te fruamur paradisi florea voluptate, quae integra permansisti Virgo Deifica.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Placuit Deo castitas, et Immaculata virginitas. P. Propter hoc in utero ejus ingressa est sancta pietas de verbo; et partum ostendit admirabile: Genuisse virginem Deum et hominem. V/. Annuntiaverunt coeli justitiam Dei: et viderunt omnes populi gloriam ejus. P. Propter hoc. V/. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R/. Placuit Deo.

Oratio.

O sacratissima Verbi ancilla, et mater, quam ostendit generatio Virginem, et virginitas comprobat Genitricem; patulo pietatis sinu concurrentem ad te populum suscipe; tu profusis pietatis tuae visceribus pascito gregem, quem suo Filius ex te progrediens mercatus est sanguine: simus tuo praemuniti praesidio, qui suavi servitutis tuae delectamur perfrui jugo; ut hic nos tu multiplici affectu tuearis in saeculo, et post ex te Genitus regnaturos possideat in aeternum.
R/.
Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

IN LAUDIBUS.

Ad Canticum.

Antiphona. Fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus in omni progenie et generatione.

Canticum. Magnificat anima mea Dominum. Require fol. 50.

P. Fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et misericordia ejus in omni progenie et generatione.

Ad Benedictus.

Antiphona. Filia Sion benedic Domino Deo excelso in omni benedictione et laude.

Canticum. Benedictus es Domine. Require fol. 6.

Sono. Dominus Deus coeli benedicat. Quaere fol. 107.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus 148.

Lectio libri Cantici Canticorum Salomonis. Capitulo 4.

R/. Deo gratias.

Hortus conclusus soror mea, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cap. 6. Una est columba mea, et perfecta mea, una est matris suae, electa genitricis suae. Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam. Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Cap. 8. Quae est ista, quae ascendit de deserto, delitiis affluens, innixa super dilectum suum? Pone me ut signaculum super brachium tuum, ut signaculum super cor tuum: et vera Dei permanet dilectio.

R/. Amen.

Hymnus. O decus sacrum Virginum. fol. 107.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 108.

Capitula.

Matutinis precibus te, Domine, exoramus piissimum; ut sicut illustris gloriosissima Virgo Maria in coelis est coronata, ita per meritum ejus acceptabilissimi favoris apud te conlaetari mereamur in coelestibus regnis.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Lauda. Rami mei.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui olim. Quaere fol. 108.

In nomine Domini.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

IN SECUNDO DOMINICO
POST OCTAVAM EPIPHANIAE.

Ad Vesperos.

Lauda. Die mandavit Dominus misericordiam suam, 110 et nocte declaravit. V/. Apud me oratio Deo vitae meae, dicam Deo: Susceptor meus es. P. Et nocte declaravit.

Oratio.

Deus, qui tuam in die mandas misericordiam, et in nocte declaras: quaesumus, ut in die nos protegas ad salutem; et in nocte defendas ad requiem.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Te decet hymnus in Sion: et tibi reddetur votum. P. In Hierusalem. Alleluia. V/. Exaudi, Domine, orationem nostram: ad te omnis caro veniet. P. In Hierusalem. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Antiphona. Alleluia. Deus sapiens corde, et fortis robore. Qui commovet terram de loco suo. Qui prohibet soli, et non orietur: et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris. P. Qui facit magna, et mirabilia, quorum non est numerus. V/. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Qui facit. V/. Gloria, et honor, etc. P. Qui facit.

Dominus sit semper. R/. Et cum.

Lauda. In toto corde meo exquisivi te: Alleluia. P. Ne repellas me a mandatis tuis. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Da mihi intellectum, et praescrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo. P. Ne repellas me. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ne repellas me.

Hymnus.

   Christe lux mundi, salus, et potestas,
Qui diem solis radiis adimples,
Noctem et fulvam faciens corusco
      Sidere pingis.

    Certis ut totum moribus peractum
Temperes mundum vicibus recursis,
Atque resolvat omnium labores
      Sorte quietis.

   Ecce vergentem rotat hora solem
Vesperis rursum remeantis ortum,
Hinc et astrorum chorus omnis alto
      Surgit Olympo.

   Nos pio cultu tibi praecinentes,
Vocibus sacris modulamus Hymnis,
Sensibus totis simul excitamur,
      Pangere laudes.

   Tura libamus tibi, magne rector,
Lumen et sacrum Domino exhibemus,
Fervidum guttans, madidumque summo
       Vertice nectar.

   Praestet ut votum; ferat ut medelam;
Donet ut nostris veniam delictis;
Firmet ut sensus; placida quiete
      Mulceat artus.

   Et licet noctis subeant profunda
Horridis mundi tenebris operta;
Mens tamen nostra fidei supernae
      Splendeat ortu.

   Desinant culpae, vigilet vicissim
Noster inlabens animus; nec ulla
Sensus involvat gravior vagantum
      Spirituum turma.

   Cor enim nostrum vigilet sopore,
Somniet Christum, Dominumque semper
 Insonet Psalmis, meditetur Hymnis
      Nocte dieque.

   Gloria summo celebret Parenti
Gloria Christo, pariterque Sancto;
Praedicet Trinum pia voce nomen
      Omne per aevum.
   Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere fol. 108.

Capitula.

Laus tibi omnipotens Deus, quoniam jam dies tetris molitur horis: jam occasus metitur in vesperum: jam soporifera quies fessos reficit artus: jam Olympi tramitem fere curricula laxant: jam vespertina polifera visibilia lustrat, pervigilesque mentes sobrietatis cantica psallant; ut reciproco lucis obortu sospitates pudicitiaeque flagrent protinus: rursusque nos aurea crepuscula lustrent; ut, noctis expoliati velamine, dies nos alterna reposcat.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper.
R/. Et cum.

Benedictio.

Æternus Dominus, qui humilitate potius quam sacrificio placatur: ipse vobis peccata dimittat, et clementiae suae miseratio semper subveniat.
R/. Amen.

Vestra vota, desideriaque Christus Dominus in bono adimpleat, et salutis copiam animabus vestris concedat.
R/. Amen.

Qui larga miseratione peccatoribus veniam donat, ipse vobis misericordiae suae dona attribuat.
R/. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei.

Lauda. Tu mandasti mandata tua. Alleluia. P. Custodiri nimis. Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. P. Custodiri nimis. V/. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia. 111

Oratio. Desiderium tuorum Domine. Require infra in Matutinis istis.

Ad Matutinum.

Hymnus. Æterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Æternum te Dominum, rerumque. Require fol. 14.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt, qui tribulant me? tu autem Domine susceptor meus es.

Psalmus 3.

Antiphona. Dele, Domine, iniquitates meas.

Psalmus 50.

Antiphona. In te confidit anima mea.

Psalmus 56.

Oratio.

Domine Deus, apud quem confitentes medelam salutis inveniunt: dele piaculorum vulnera de cordibus hominum: et ostende super nos clementiae tuae clarissimum vultum; tuumque clamoribus supplicum inclina sanctum auditum: Effunde mentibus nostris tuae gratiae donum: et concede postulantibus remedium quaesitum: ac cui ad impendendum debitum nostrae servitutis consurgimus; effunde benedictionis et salutis abundantiam super populum tuum: ac dele misericors scelus contractum: et fac nos esse liberos a reatu facinorum: audi gemitus poenitentium: largire indulgentiae fructum; et clamoribus pulsantum fidelium concede singulis suffragium postulatum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationes cordis eorum exaudiet auris tua. Judicare pupillo et humili. P. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. V/. Exurge Domine, non praevaleat homo: judicentur gentes in conspectu tuo. P. Ut non apponat. V/. Gloria, et honor, etc. P. Ut non apponat.

Oratio.

Desiderium tuorum Domine pauperum sic intende propitius, ut et donorum coelestium nobis copiam tribuas; et tumorem praetereuntium rerum a nobis avertas: Auris quoque tua nostram ita orationem intendat, ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris; et pro humiliatione praesentium gaudia retribuas aeternorum.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Propter miserias inopum, et gemitum pauperum. P. Nunc exurgam, dicit Dominus. V/. Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum. P. Nunc exurgam. V/. Gloria, et honor, etc. P. Nunc exurgam.

Oratio.

Deus, qui superbis resistis, et linguam magniloquam labiaque dolosa disperdis; fac nos casta eloquia tua, quae velut argentum igne probatum sunt examinata, percipere: ut, omni arrogantiae tumore dejecto, expositoque corruptionis nostrae contagio, geminae dignitatis splendorem sicut a te inditum in nostra conditione suscepimus, ita per te renovatum per omnia retineamus.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Usquequo, Domine, oblivisceris nos in finem? quousque avertis faciem tuam a nobis? P. Respice, et exaudi nos Domine Deus noster. V/. Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? P. Respice. V/. Gloria, et honor, etc. P. Respice.

Oratio.

Respice et exaudi nos Domine Deus noster: ad placandum timidos conatus nostros adjuva: da finem operis, qui dedisti principium voluntatis: da, ut possimus implere, qui dedisti, ut velimus incipere.
R/. Amen.

Per misericordiam tuam.

R/. Habeant, Domine, finem peccata nostra: deleatur iniquitas, et induamur justitia sancta tua. P. Ut laetetur iterum Hierusalem. V/. Tu exurgens misereberis Sion: quia venit tempus miserendi. P. Ut laetetur. V/. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R/.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Deus, vera sunt opera tua, et omnes viae tuae judicia.

Canticum. Attende coelum. Require fol. 4.

Oratio. Descendat Domine, ut pluvia. Require fol. 93.

Ad Benedictus.

Antiphona. Benedictum nomen gloriae tuae sanctum in omnia saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. Require fol. 6.

Oratio.

Domine Deus, qui super Cherubim sedens, laude magnificaris creaturae subjectae: ut dum magna condideris, incomparabiliter tu magnificentissimus aestimeris: tibi ad nutum obtemperant cuncta, quae te auctore subsistunt; et hoc illis est in honore, 112 quod sunt a te condita, et sunt subjecta: Proinde ita proficere praesta, ut dum labia in tuis benedictionibus pandimus, benedictionem coelestis gratiae impetremus.
R/. Amen.

Sono. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam. Alleluia. V/. Judica me Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia.

Psalmus 148.

Lectio libri Ecclesiastes Salomonis. Capitulo 3.

R/. Deo gratias.

Fili, homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et intelligentiam, et laetitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed hoc vanitas et cassa solicitudo mentis. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub sole. Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Tempus occidendi, et tempus sanandi. Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus. Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi. Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis. Quid habet amplius homo de labore suo? Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Et cognovi quod non esset melius nisi laetare, et facere bonum in vita sua.

R/. Amen.

Hymnus. Splendor paternae gloriae. Require fol. 67.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 66.

Capitula.

Decantet tibi Ecclesia tua, Domine, novum canticum in choro fideliter; teque crebra meditatione in tympanis concinat confidenter. Tu itaque clemens tribue, ut sic tibi beneplaceat in populis, quemadmodum gloriose jocundaris in Angelis: et quomodo te in Matutinis diversitas redemptorum concelebrat, sic tibi in lumine placitum famulatum sui officii repraesentet. Da igitur populo tuo, omnipotens Deus, tibi affatim complacere: laudemque tuam plena sanctitate proferre: Sicque nos facias hujus diei momenta transcurrere, ne gressus ad te properantium adversarius suus valeat in compede praepedire: ut quos mercatus es sanguine, salvastique per crucem, et sublevasti per fidem; resuscites in virtute; et ad coelum provehas inenarrabili majestate: Quique te nunc moesto lumine suspectant e terris, et gemebundis cordibus prosequuntur ab imis; dextera tua adtrahantur in supernis: et gloriae amicti stolis, te in Hymno novo glorificent perenni jocunditate cum Sanctis.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia. P. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia, alleluia. V/. Laetetur Israel in eo, qui fecit ipsum: et filiae Sion exultent super regem suum. P. Laus ejus. V/. Gloria et honor, etc. P. Laus ejus.

Benedictio. Æternus Dominus. Quaere fol. 110.

In nomine Domini.

Commemorationes. Quaere fol. 94.

Exeunte Vespera

Lauda. Illumina oculos meos, Domine, ne umquam obdormiam. P. In morte. V/. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus: ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. P. In morte.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum.

Sono. Deus, in te speravi Domine, non confundar in aeternum: in tua justitia libera me. Alleluia. V/. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias, Deus. Quia firmamentum meum, et refugium meum es tu. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Antiphona. Non est alius Deus praeter me: ego fundavi terram, et hominem super eam: P. Ego firmavi coelos, et omnes stellas, lucem mandavi. V/. Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus. P. Ego firmavi coelos. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ego firmavi coelos.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Lauda. In corde meo abscondi eloquia tua: Alleluia. P. Ut non peccem tibi. Alleluia. V/. Benedictus es Domine: doce me justificationes tuas. P. Ut non peccem. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ut non peccem. 113

Hymnus.

   O Lux beata Trinitas:
Et principalis Unitas:
Jam sol recedit igneus,
Infunde lumen cordibus.

   Jam noctis tempus advenit:
Quietem nobis tribue,
Diluculo nos respice
 De coelo clementissime.

   Tu Christe solve vincula,
Absterge nostra vitia,
Relaxa prius crimina,
Et indulge facinora.

   Oramus, ut exaudias:
Precamur, ut subvenias,
Christe Jesu omnipotens,
Tu nos a malo libera.

   Te mane laudum carmine,
Te praedicamus vespere;
Te nostra supplex gloria
Per cuncta laudet saecula.
Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 66.

Kyrie, eleison.
R/.
Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Illuminatio salusque nostra. Et Benedictio. Dignare, Domine, hanc familiam tuam. Require fol. 97.

Per misericordiam tuam.

Dominus sit semper vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Cantabiles erant mihi, Domine, P. Justificationes tuae. Alleluia, alleluia. V/. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi. P. Justificationes tuae. V/. Gloria, et honor, etc. P. Justificationes.

Oratio. Desiderium tuorum Domine. Require retro fol. 111.

Commemorationes fol. 94.

Inicio páginaÍndice Post Epifanía

IN TERTIO DOMINICO.
POST OCTAVAM EPIPHANIAE.

Sabbato ad Vesperum.

Lauda. Illumina oculos meos, Domine, ne umquam obdormiam. P. In morte. V/. Respice, et exaudi me Domine Deus meus: nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. P. In morte.

Oratio.

Illumina oculos nostros Domine: ut in te fidei nostrae defixo obtutu, et consilium anima nostra amoris tui dulcedine capiat, et dolorem in corde nostro timoris tui recordatione concludat.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Sono, et Antiphona, Lauda, Hymnus dicantur, ut in Exeunte de secundo Dominico praeterito fol. 110.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 66.

Capitula.

Deus, qui vicissitudinem diei, et noctis esse jussisti, ut fatigata mundi actibus membra, spatio interveniente, requiescerent: praesta nobis noctem quietam, ut ad confessionem nominis tui sine ullo peccato diluculo consurgamus: et auxilium virtutum tuarum, tuam clementiam deprecemur, ut confirmes nos in praeceptis tuis, et sapientiae tuae splendore semper illumines; nec ulla vitiorum caligine, mentes nostras enervare permittas.

Pater noster. Et ne. Liberati a malo, etc. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum. R/. Et cum.

Benedictio.

Christus Dominus qui erraticam ovem humeris suis in coelum reduxit, ipse vos a sordibus peccatorum expurget.
R/. Amen.

Qui latroni affixo peccata donavit; eumque paradiso restituit, ipse vos a cunctis peccatis emundet, et praesentia suae claritatis illustret.
R/. Amen.

Abstergat a vobis omne scelus peccaminum, et in caetu conlocet omnium Beatorum.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Concupivit anima mea desiderare judicia tua. P. In omni tempore: Alleluia, alleluia, alleluia. V/. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. P. In omni tempore. V/. Gloria, et honor. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Oratio. Ab occultis nostris. Require infra.

Ad Matutinum.

Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio.

Te omnipotentem Dominum, omniumque rerum Dominatorem: te humani generis Redemptorem, cuncta ubique diffusa confitetur Ecclesia, firmissime supra petram fundata: in qua te precantes exaudis, et flentium culpas abluis, luctumque moerentium in gaudium vertis: sic gallo canente spem tribuis cunctis: sic valetudine peccatorum detemptos, facis fiducialiter convalescere aegros: proinde rogamus, ut respectu pietatis tuae, errantes a fide placatus corrigas, ac cunctis tuis supplicibus indulgentiam culparum concedas: et ut vox nostra te primum, semperque excelsum personet matutinis officiis, te verum Deum praedicando, et laudando, pervigilet. R/. Amen.

Per misericordiam. 114

Antiphona. Multi dicunt animae meae: non est salus ipsi in Deo ejus.

Psalmus 3.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea Deus meus: et a peccato meo munda cor meum.

Psalmus 50.

Antiphona. Exaltare super coelos Deus: et super omnem terram gloria tua.

Psalmus 56.

Oratio. Clementissime Domine, qui es animarum, etc. Quaere fol. 14.

Antiphona 1. Delicta nostra tu solus intelligis: a peccatis nostris munda nos Domine. P. Et ab alienis parce servis tuis, Domine. V/. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. P. Et ab alienis. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et ab alienis.

Oratio.

Ab occultis nostris munda nos Domine purgando conscientiam, quam internis ac propriis inficimus maculis: ab alienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus: ut qui te proprium agnoscimus Dominum, peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum. R/. Amen.

Per misericordiam.

Dominus sit. R/. Et cum.

Antiphona 2. Mitte nobis Domine auxilium de sancto: P. Et de Sion tuere nos Domine. V/. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob. P. Et de Sion. V/. Gloria, et honor Patri. P. Et de Sion.

Oratio.

Imple Domine omnes petitiones nostras ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, sed etiam oratione, atque afflictione dicamus: ut nos tibi humiles semper facias, et contritos adtendas.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Desiderium animae nostrae dona nobis Domine. P. Praeveni nos in benedictione dulcedinis. V/. Vitam petiit: et dedisti ei in longitudine dierum in aeternum, et in saeculum saeculi. P. Praeveni nos. V/. Gloria, et honor Patri, etc. P. Praeveni nos in.

Oratio.

Domine, qui nos praevenire dignatus es gratia redemptionis, praeveni item in benedictione dulcedinis: et qui vitam temporalem cunctis mortalibus tribuis, vitam petentibus aeternam nobis omnibus largiaris.
R/. Amen.

Per misericordiam

V/. Bonus est Dominus sustinentibus eum: animae quae inquirit eum. Bonum est confidere et sperare in salutare Domini. Bonum est viro, P. Cum tulerit jugum grave a juventute sua. V/. Beatus vir, qui confidet in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. P. Cum tulerit. V/. Gloria, etc. Reiteretur R/.

IN LAUDIBUS

Ad Canticum.

Antiphona. Deus fidelis, in quo non est iniquitas: justus et sanctus Dominus Deus.

Canticum. Attende Coelum. fol. 4.

Oratio.

Deus fidelis, in quo nulla est iniquitas: tu justus et sanctus, et Dominus: qui et si nostris operibus provide irritaris; non tamen, ut peccavimus, vindictam exerces; nec condigna retributione praevaricantes corripis: admones terrore; et adloqueris pietate: ut et justitiam teneas, et misericordiam non omittas: Porta ergo nos alis tuis, ut pupillos; et protege ac filios tuos: quo nos, et in fortitudinem terrae deducas; et plenitudine virtutum ac frugum enutrias.
R/. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus.

Antiphona. Supra thronum regni in firmamento coeli, benedictus Dominus.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. fol. 6.

Oratio. Domine Deus patrum nostrorum. fol. 93.

Sono. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. P. Sitivit anima mea. Alleluia, alleluia. V/. In matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus, Domine. Et in velamento alarum tuarum sperabo. P. Alleluia, alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de Coelis: Alleluia, alleluia.

Psalmus 148.

Lectio libri Ecclesiastes Salomonis. Capitulo 9.

R/. Deo gratias.

Fili, sunt justi ac sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit: sed omnia in futurum reservantur incerta, eo quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti: sicut bonus, sic et peccator: ut perjurus, ita et ille, qui verum dixerat. Hoc est pessimum inter omnia, quae fiunt sub sole, quia eadem cunctis eveniunt: unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur. Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat 115 fiduciam: melius est canis vivens leone mortuo. Viventes enim sciunt se morituros. Mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem: quia oblivioni tradita est memoria eorum. Amor quoque, et odium, et invidia simul perierunt, nec habent partem in hoc saeculo, et in opere quod sub sole geritur. Vade ergo et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum: quia Deo placent opera tua.