Rito Hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS

RITO HISPANO-MOZÁRABE REVISADO

Missale Hispano-Mozarabicum. (Tomo II). Decretos.

 

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. CD. 763/92

HISPANIÆ DIŒCESIUM

Hispaniarum Ecclesiæ, quæ studiose necnon assidue fidem in Christo Domino acceperunt, propagarunt atque defenderunt, iam ab antiquo eandem fidem celebraverunt liturgia propria, quæ iuxta temporum diversitatem «hispanica» ac «visigothica» appellata est, et post araborum invasionem «mozarabica».

Postquam regna hispanica ritum romanum adoptaverunt, venerabilis liturgia hispanica vivens exstitit usque ad hodiernum diem in nonnullis civitatis Toletanæ ecclesiis.

Concilii autem Œcumenici Vaticani II præscripto obsecuta, ut ritus particulares ad pristinam sanctorum Patrum normam restituerentur necnon ad hodierna requisita et condiciones accommodarentur, Hispaniæ Conferentia Episcoporum attenta cura mandavit libros liturgicos hispanicos in lucem edi.

Quapropter instantia accepta Eminentissimi Domini Angeli Card. Suquia Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis et Cœtus Episcoporum Hispaniæ Præsidis, per litteras die 28 ianuarii 1992 datas, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice IOANNE PAULO II tributarum, textus Missalis Hispani-Mozarabici, qui nunc sunt exarati, nempe textus Calendarii et Prænotandorum, Proprii et Communis de Sanctis necnon pro Defunctis ac Variis Necessitatibus prout exstant in adnexo exemplari, perlibenter probamus.

In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita confirmatio conceditur.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 23 ianuarii 1994, in sollemnitate Sancti Ildephonsi, episcopi Toletani.

ANTONIUS Card. JAVIERRE
Præfectus
X GERARDUS M. AGNELO
Archiepiscopi a Secretis

Inicio página


CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. 203/86 et CD. 763/92

HISPANIÆ DIŒCESIUM

Instantibus Excellentissimus Domino Gabino Diaz Merchan, Archiepiscopo Ovetensi, et Eminentissimo Domino Angelo Card. Suquia Archiepiscopi Matritensis et Cœtus Episcoporum Hispaniæ Præsidibus, letteris die 18 decembris 1986 et die 28 ianuarii 1992 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice IOANNE PAULO II tributarum, textus omnes Missalis Hispani-Mozarabici, lingua latina exaratos, prout exstant in exemplaribus ad nos missis, perlibenter probamus.

In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita approbatio conceditur.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 23 ianuarii 1994, in sollemnitate Sancti Ildephonsi, episcopi Toletani.

ANTONIUS Card. JAVIERRE
Præfectus
X GERARDUS M. AGNELO
Archiepiscopi a Secretis

Inicio página


DECRETO

El presente volumen del Missale Hispano Mozarabicum, que contiene los textos del calendario, prenotandos, propio y común de los Santos y las Misas por los difuntos y por distintas necesidades, fue aprobado por la LV Asamblea Plenaria de la Conferencia Episcopal Española de 18-23 de noviembre de 1991 (Acta f. 58-60) y posteriormente confirmado por el Decreto Hispaniæ diœcesium de la Congregación para el Culto Divino y para la Disciplina de los Sacramentos, de 23 de enero de 1994.

En consecuencia, el texto publicado en este volumen debe ser tenido como típico y oficial para el uso litúrgico en todas las diócesis de España.

Dado en Madrid el 22 de febrero, fiesta de la Cátedra de San Pedro del año 1994.

X ELÍAS YANES ÁLVAREZ
Arzobispo de Zaragoza
Presidente de la Conferencia
Episcopal Española

Inicio página


DECRETO

El texto completo en lengua latina del Missale Hispano Mozarabicum, fue aprobado por la XLV y LV Asambleas Plenarias de la Conferencia Episcopal Española de 17-22 de noviembre de 1986 (Acta f. 130-131) y 18-23 de noviembre de 1991 (Acta f. 58-60) respectivamente y posteriormente confirmado de modo definitivo por el Decreto Hispaniæ diœcesium de la Congregación para el Culto Divino y para la Disciplina de los Sacramentos, de 23 de enero de 1994.

En consecuencia, dicho texto, publicado en el presente volumen debe ser tenido como típico y oficial para el uso litúrgico en todas las diócesis de España.

Dado en Madrid el 22 de febrero, fiesta de la Cátedra de San Pedro del año 1994.

X ELÍAS YANES ÁLVAREZ
Arzobispo de Zaragoza
Presidente de la Conferencia
Episcopal Española

 

Índice del Calendario (Missale Hispano-Mozarabicum. Tomo II)PresentaciónInicio página

La Ermita - España MMIII