La Ermita. Rito hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS ANTIGUOS

RITO HISPANO-MOZÁRABE

Liber Ordinum

 

LIBER ORDINUM (1)

Esta fórmula es para la bendición del óleo que se utiliza en la unción de los enfermos.

XXIII. ORDO CELEBRANDUS SUPER UNGUENTUM, QUOD IN SANCTORUM DIEM COSME ET DAMIANI CONFICITUR / RITO PARA LA BENDICIÓN DEL ÓLEO EL DÍA DE LOS SANTOS COSME Y DAMIÁN (col. 69-71)
Ad vesperum, levato lumine, portatur ab abbate, aut presbitero, sive diacono, ad episcopum unguentum in gabata et episcopus mittit ibidem incensum tritum, signans et dicens:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Et ponet ipsum vasculum cum unguento sub altare, et ibi residet tota vespera et tota vigilia usque ad missam. Explicita vero missa, postquam omnes communicaverint, antequam absolvantur, ponendum est vas super altare, in quo fuerit unguentum. Et faciens episcopus de grafio hanc crucem, imponit hanc antifonam:

Inicio página

Antiphona / Antífona

Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, in barbam Aaron, manda hoc nobis, Domine, in benedictionem et vitam usque in seculum.
V/. Sicut ros Ermon, quod descendit in montem Syon.

Ubi, cum Gloria dicta fuerit et caput iterum repetierint, sic oratio ista colligitur, absque oratione Dominica:

Inicio página

Oratio / Oración
Deus, Pater omnipotens, qui miseratus humanis languoribus et delictis, misisti Filium tuum Dominum nostrum Ihesum Christum in humilitate humanitatis adsumte, ut de vulnere corporis sui sanaret vulnus et carnis et anime nostre : infunde liquori isti sanctificationem ad omnimodam salutem. Remedium, quod ex hoc pia fides quesierit, evidentia perventionis adtingat. Ex hoc inlita caro, careat omni morbo. Per vim benedicionis tue omni repulsa peste, omnique ablato languore, obtineat fides fructum petitionis, anima confidentiam salutis, caro gratiam sanitatis; quatenus, sanctificatio tui Spiritus sanctorumque tuorum Cosme et Damiani virtus animam in ubertatem benedictionis possideant, et corpora in remedium salvationis inducant.
Per gratiam

Inicio página

Benedictio eiusdem / Bendición
Omnipotens Deus, benedic et sanctifica hoc unguentum, et infunde in eum de ore tuo suavibus pigmentis (sic), qui valitudinem sanitatis conferat universis. Condi unguentum hoc, Domine, aromatibus sanctitatis : unde omnes languidi medellam percipiant sanitatis; ut omnes qui ex hoc fuerint peruncti, veniam delictis, gratiam tue pietatis et medicinam percipiant sanitatis.

R/. Amen.

Post hec absoluit diaconus:
Missa acta est. In nomine Domini nostri Ihesu Christi, eamus cum pace.

 


NOTA

(1) Textos latinos tomados de Marius Férotin, OSB. Le Liber Ordinum en usage dans l’Église wisigothique et mozarabe d’Espagne du cinquième au onzième siècle. Reimpresión de la edición de 1904 preparada y presentada por Anthony Ward, SM y Cuthbert Johnson, OSB. Bibliotheca & Ephemerides Liturgicæ.- Subsidia. Instrumenta Liturgica Quarreriensia. CLV - Edizioni liturgiche. París 1904. Reed. Roma 1996, pp. 115-116. Mantenemos la ortografía del Liber Ordinum excepto en el caso de la "u", que transcribimos por "v", cuando procede, para mayor facilidad de lectura.

 

Índice Liber OrdinumInicio página

© La Ermita - España MMVIII