La Ermita. Rito hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS ANTIGUOS

RITO HISPANO-MOZÁRABE

Manuscrito de Silos

 

ANUNCIO DE LAS FECHAS DE LAS FIESTAS

Las fórmulas siguientes están tomadas de un manuscrito que se conserva en la Biblioteca Nacional de París (nouv. acq. lat. 2171, pp. 24-25) procedente del monasterio de Santo Domingo de Silos y datado en 1067 que fue publicado por G. Morin en en 1893. Lo ofrecemos aquí con leves correcciones ortográficas para facilitar su lectura 1.


ANNUNTIATIONES FESTIVITATUM / ANUNCIO DE LAS FIESTAS 

Adveniente die illo sollemnitas erit Sanctæ Mariæ Virginis et genetricis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem. Proinde admonemus caritate vestram, dilectissimi fratres, ut omnes ad Ecclesiam Dei ad vigilias vel ad missam devotissime in unum adveniamus.
R/
. Deo gratias.

Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo 2.

Adveniente die illo sollemnitas erit nobis diei Nativitatis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem. Proinde admonemus beatitudinem vestram dilectissimi fratres atque universitatem plebis ut omnes ad Ecclesiam Dei ad vigilias vel ad missam devotissime in unum conveniamus.

Adveniente die illo sollemnitas erit Circumcisionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem.

Adveniente die crastina omnes ieiunemus ut misericordiam Domini consequi mereamur.
R/. Deo gratias.

Adveniente die illo sollemnitas erit Apparitionis Domini nostri Iesu Christi. et salvatoris secundum carnem. Proinde, etc.

Erit igitur anno presenti per misericordiam Dei discurrente, Era ill. initium beatæ Quadragesimæ, quoto ill. Cena Domini, quoto ill. Passio Domini, quoto ill. Resurrectio vero eiusdem Domini nostri Iesu Christi, quoto ill. Luna ill.

Crastina die pro his qui de suscepti sunt ad ecclesiam sanctam Ierusalem 3 in unum ad missam conveniamus.

Adveniente die illo sollemnitas erit diei Ascensionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem., Proinde, etc.

Adveniente die illo sollemnitas erit diei Inventio Sanctæ Crucis.

Adveniente die dominico sollemnitas erit nobis Sanctum Pentecosten. Proinde, etc.

Adveniente die illo festivitas erit nobis nativitas sancti Ioannis Baptistæ et precursoris Christi. Proinde, etc.

Adveniente die illo festivitas erit sanctorum apostolorum Petri et Pauli.

Adveniente die illo festivitas erit sacrationis sancti Ill.

Adveniente die illo festivitas erit translatio corporis sancti Ill.

Adveniente die illo festivitas erit sancti Ill. episcopi et confessoris Christi.

Adveniente die illo festivitas erit sanctorum Illorum martyrum Christi.

Adveniente die illo festivitas erit sanctarum virginum Ill. et martyrum Christi.

Adveniente die illo festivitas erit dedicatio sancti Michaelis archangeli vel sociorum eius.

IV feria, V feria, VI feria dies erunt nobis letaniarum. Proinde admonemus caritatem vestram, dilectissimi fratres, atque universitatem plebis, ut omnes ieiunemus et exoremus Dominum nostrum Iesum Christum pro peccatis nostris sive ut Dominus iram a nobis aufferat et Ecclesiam Domini iugiter frequentemus. Amen.

Finit.

 


NOTAS

1. El texto original se puede consultar aquí: Anecdota maredsolana, Vol. I. Monasterio benedictino de Maredsoli, 1893.
2. Cf. Lc 2,10.
3. En la Iglesia española se denominaba Ierusalem a la iglesia catedral. El anuncio va dirigido a los neófitos. Ver: Ferro Calvo, Mauricio, La celebración de la venida del Señor en el oficio hispánico. Insituto Superior de Pastoral, Madrid 1972, p. 38, nota 38.

 

Índice LiturgiaFórmulas del Liber OrdinumInicio páginaFórmula traducida y comentario

© La Ermita - España MMIX