La Ermita. Rito hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS ANTIGUOS

RITO HISPANO-MOZÁRABE

Liber Ordinum

 

ANUNCIO DE LAS FECHAS DE LAS FIESTAS

Entre las tradiciones y expresiones genuinas de piedad popular desarrolladas en torno a la solemnidad de la Epifanía merece recordarse la del anuncio solemne de la Pascua y las fiestas principales del año litúrgico. Así se expresa el "Directorio sobre la piedad popular y la liturgia" (1) que también añade que "la recuperación de este anuncio, que se está realizando en diversos lugares, se debe favorecer, pues ayuda a los fieles a descubrir la relación entre la Epifanía y la Pascua, y la orientación de todas las fiestas hacia la mayor de las solemnidades cristianas".

Haciéndonos eco de esta recomendación rescatamos del Liber Ordinum (2) diversas fórmulas de la antigua liturgia hispana que servían para anunciar a los fieles reunidos en la misa, tanto las fechas de las fiestas o tiempos litúrgicos movibles (Cuaresma, Pascua, etc.) como las fiestas fijas más importantes del año (Sta. María, Navidad, etc.)


.En el Liber Ordinum se recogen los anuncios de las siguientes fiestas y tiempos litúrgicos:

FIESTAS FIJAS

FIESTAS Y TIEMPOS LITÚRGICOS MOVIBLES


ADNVNTIATIONES FESTIVITATVM / ANUNCIOS DE LAS FIESTAS

 

FIESTAS FIJAS

De la fiesta de Sta. Maria, 18 de diciembre.

Adueniente die Illo, sollemnitas nobis erit sancte Marie, uirginis et genetricis Domini nostri Ihesu Christi.- Proinde admonemus caritatem uestram atque uniuersitatem plebis, ut omnes ad ecclesiam Dei ad uigilias et ad missam in unum conueniamus.

De la Navidad, 25 de diciembre.

Ecce annuntio uobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Adueniente die Illo, sollemnitas erit Natiuitatis Domini nostri Ihesu Christi ac Saluatoris secundum carnem.- Proinde admonemus, etc.

De la Circuncisión, 1 de enero.

Adueniente die Illo, festiuitas nobis erit, Circumcisio Domini nostri, Ihesu Christi ac Saluatoris secundum carnem.- Proinde, etc.

Del Ayuno de año nuevo.

De CAPVT ANNI.- Crastina die omnes ieiunemus, ad exorandum Dominum nostrum Ihesum Christum pro peccatis nostris, uel pro errore gentilium abdicanda. Ecclesiam Domini iugiter frequentemus.

De la Aparición, 6 de enero.

Adueniente die Illo, sollemnitas erit Apparitionis Domini nostri Ihesu Christi secundum carnem.
- Proinde, etc.

De los Santos inocentes, 8 de enero.

Adueniente die Illo, festiuitas erit nobis Alisione Sanctorum Infantium Bethemiticorum.
- Proinde admonemus, etc.

De la Invención de la Cruz, 3 de mayo.

Adueniente die Illo, festiuitas erit, Inuentio Sancte Crucis.
- Proinde admonemus, etc.

De S. Juan Bautista, 24 de junio.

Adueniente die Illo, festiuitas erit, natiuitas sancti Iohannis Babtiste et precursoris Domini nostri Ihesu Christi.
- Proinde, etc.

De S. Pedro y S. Pablo, 29 de junio.

Adueniente die Illo, festiuitas erit, sanctorum Petri et Pauli apostolorum et martirum.
- Proinde, etc.

Del Ayuno y las letanías.

Illo, Illo et Illo [die], omnes ieiunemus, ad exorandum Dominum nostrum Ihesum Christum pro peccatis nostris, siue ut Dominus iram suam a nobis auferat : ac pro pace inpetranda, uel pro sacris lectionibus audiendis, ecclesiam Domini iugiter frequentemus.

Inicio página

FIESTAS Y TIEMPOS LITÚRGICOS MOVIBLES

Anuncio de la Cuaresma, la Semana Santa y la Pascua.

El anuncio se hacía, por lo general, durante la misa del día 6 de enero (Aparición del Señor) después de la homilia que consistía en la lectura de un sermón atribuido a san Agustín.

Sermo / Sermón

«Dies iste, karissimi Fratres, Epiphanie, id est Apparitionis Domini, pro cunctis Dei eclesiis ritu catholice traditionis inpensius celebratur. Etenim, postquam Dominus noster Ihesus Christus nativitatis sue advientu mundum istum iulustrare dignatus est, Dominus apparuisse dicitur: / dum ab oriente Magis venientibus stella indice demonstratur, et Redemptor gentium in Iudea quidem natus, alto quodam misterio gentibus sic ostenditur. Ecce puer paribus et Dominus magnus: pro nobis utique parbus, in se autem permanens magnus. Iacet et regnat, plorat et iudicat, eiulat et triunfat. A terrenis nutritur, a celestibus adoratur. Suggit vuera, cui serviunt sydera: deget in antris, imperat astris. Vide ergo parbulum in gremio matris, sed crede perfectum ineffabili manentem in sinu Patris: ad nos procedentem, sed numquam exinde recedentem: ibi invisibilem, hic conscpicabilem: ibi inmensum, hic pusillum. Ille nempe permanet, hic crescit: illic semper est, hic novis est: illic Verbum, hic infans: illic ineffaviliter sine temporibus sillavisque personat, hic humiliter secundum etatis infantiam ore balbuttit. Et tamen non duo sed unus Christus: nec dividitur locis, nec confusus est in naturis. Unus ergo in utraque substantia, naturarum proprietatem in una persona conserbat.

Audistis, Fratres dilectissime, Verbum Dei descendentem (sic) de celo. Audistis, imo potius et credidistis, Patris eterni Filium, adsumtam carnem, Virginis procedentem ex utero. Hunc vero cognoscite quibus eius nativitas signi toto claruit mundo. Dudum namque ad Sraheli[ti]cis pastoribus angelorum monitu eius exordia patuerunt. Hodierno vero die, novo splendore stelle fulgentis indicio, gentium reges a ortu venientes, natum in terris Regem prostratis vultibus adoraverunt; offerentes de thesauris suis aurum, thus et mirra[m]: aurum quippe Regi, thus Deo, mirra sepulture.

Sed neque hic dies luciflus tantum fulgore sideris Magorum vultibus claruit; sed etiam multis Christi signorum virtutibus coruscavit. Hoc die namque Christus, fluenta Iordanis ingrediens, fluminis undas corporis sui tinctione sacravit: non ut ip[s]e [per] lavacrum carnis purificationem indigeret, sed potius ut sanctificaret divino spiramine aquas, in quibus pollutum vitiis mundum babtismate sacro ablueret.

Hoc die festis (festivis) talamorum conuibii, poculis penitus iam consumitis, fatuos fontis latices in vini sapore convertit: ut agnoscatur [potestas] imperii cui elementa deserviunt, ut iussis eius pareant sue nature oblita vel nominis, in alteros usus transeat. Hodie namque quinque panuum (sic) fragmine quinque milium ieiuna virorum turba refecta est: ut qui olim sub legis umbra Sraheliticam plebem paberat celesti manna in eremo, nunc paucis panibus sub Evangelii veritate innumeram satiaret multitudinem potiori miraculo»

Primera fórmula.
[Manuscrito del siglo X. Museo Británico, codex addit. nº 30 844, fol. 131 vº.]

Ob hoc, Fratres carissimi, post reuelatum in corpore nascentis Domini nostri Ihesu Christi misterium, post tentorum eius denuntiatonem signorum, uestris Deo deuotis mentibus etiam Pasce sollemnia pronuntiamus.

Nunc igitur dilectissimi Fratres, qui adfuistis eclesie Dei, diem Apparitionis Domini nostri Ihesu Christi agnoscere meruictis, [diem] quoque Passionis eius ipso iubante cognoscite.

Erit igitur anno presenti, sub era Illa, initium beate Quadragesime die Illo, luna Illa. Cena uero Domini nostri Ihesu Christi die Illo, luna Illa. Passio quoque Domini nostri Ihesu Christi die Illo, luna Illa.

Idcirco ortor uos, dilectissimi Fratres, ut ita iuste et pie, caste et sobrie uiuere studeamus, ut ad eandem sanctam sollemnitatem, absque ullo crimine et cum abundantia bonorum operum pertingere mereamur. A cunctis mortalium inlecebris uoluptatum, tam corda, quam corpora nostra mundemus. Per confessionem peccatorum, iram Domini mutigemus, preteritas iniquitates non iteremus, in nobis subiectis misericordes simus sincera mente concordiam amplectamus: ut sacratissime Passionis [mysteria] socios non faciant dominice Resurrectionis. Non inueniat quemquam in nobis Christus regrediens quem dammnare, sed reperiat in cunctis quos clemens adque misericors iubeat coronare.

Qui uiuit cum Patre et regnat cum Spiritu sancto unus Deus in secula seculorum. Amen.

Otra fórmula.
[Homiliario mozárabe del siglo XI. Museo Británico, codex addit. nº 30 853, fol. 28.]

Et quia ecclesiastica consuetudo compellit hodie vobis pascalis festi gaudia nuntiare, memorie vestre cupio tenaciter inerere ea que de ipsa vobis fuerim intimatus sollemnitate.- Erit igitur per misericordiam Dei, anno presenti, sub era Illa, initium beate Quadragesime die Illo: Cena vero Domini nostri Ihesu Christi, die Illo: Passio quoque ipsius Domini nostri Ihesu Christi die Illo: Resurrectio vero eiusdem Domini nostri Ihesu Christi die Illo. Unde ortotur ita iuste, caste sobrie, et pie vibere studeamus, ut ad eandem sanctam sollemnitatem absque ullo crimine et cum abundantia bonorum operum pertingere mereamur. Amen.

De la Ascensión.

Adueniente die Illo, sollemnitas erit Ascensionis Domini nostri Ihesu Christi secundum carnem.
- Proinde, etc.

De Pentecostés.

De PENTECOSTEN.- IIII feria, V feria, VI feria et sabbato omnes ieiunemus, ad exorandum Dominum, siue Ihesum Christum pro peccatis nostris, siue ut Dominus iram suam a nobis auferat, ac pro pace impetrante, uel pro sacris lectionibus audiendis, et ut adueniens Spiritus Paraclitus, nostra munda reperiet (sic) abitacula, ecclesiam Domini iugiter frequentemus.


(1) Congregación para el Culto Divino y la Disciplina. Directorio sobre la piedad popular y la liturgia. Principios y orientaciones, n. 118 , mayo 2002.

(2) Marius Férotin, OSB. Le Liber Ordinum en usage dans l’Église wisigothique et mozarabe d’Espagne du cinquième au onzième siècle. Reimpresión de la edición de 1904 preparada y presentada por Anthony Ward, SM y Cuthbert Johnson, OSB. Bibliotheca & Ephemerides Liturgicæ.- Subsidia. Instrumenta Liturgica Quarreriensia. CLV - Edizioni liturgiche. París 1904. Reed. Roma 1996.

Appendice IV L'annonce des solennités religieuses dans la liturgie mozarabe, col 518-529.

 

Índice LiturgiaInicio página

© La Ermita - España MMIV