La Ermita. Rito hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS ANTIGUOS

RITO HISPANO-MOZÁRABE

Liber Sermonum

 

 

LIBER SERMONUM
SERMO IN VIGILIA PASCHÆ

SERMÓN PARA LA VIGILIA PASCUAL 1

 

Ad te loquor, quia et de te loquor, Verbum Patris; non enim de te ipso, qui sapientia Patris es, vilitas mortalitatis meæ quippiam diceret nisi vim cordis et linguam carnis meæ tua tangere dignatio valuisset. Ad te levamus oculos nostros, lumen verum quod ante sæcula genitum ex Patre, et in fine sæculorum incarnatum ex Virgine, hodie ad salvationem mundo prodidisti ex quiete sepulcri. Te virtutem Dei contingere quærimus ad quem nemo consurget nisi tu ipse, virtus paternæ substantiæ, pro omnibus hominibus in adsumpta carne per passionem infirmari velles atque per resurrectionem adsumptæ carnis refectionem te credentibus præbuisses, et victorem potestatis diabolicæ demonstrasses. Ecce anhelantes hodie ad te venimus, quicumque plebs illa sumus quam antepridie redemisti susceptione vulneris et effusione cruoris. Occurrimus ex tenebris peccatorum ad te, lumen æternum quod oriris nobis de sepulcris latibolis; esse cupimus regnum tuum qui destruxisti eum qui habebat mortis imperium; dulcedinem tuam quærimus qui nos tuis amaritudinibus et livore sanasti; ex omni dominatu servitutis impiæ concurrentes coram te prosternimur, ut iam tuæ pietatis amplexibus sustentemur. Renova nos per quotidianam gratiam qui nos innovasti per baptismatis undam. Lava nos per miserationem qui iam lavisti per sanguinem; non punias de iudicantis sede, quos ne punires affigi non es dedignatus in cruce. Facito nos proprietatem adquisitionis vulnerum tuorum, qui nos a nostris damnationibus tuis vulneribus liberasti; abscondat nos intra se pietas redimentis et excuset a pavenda sententia iudicantis. Non ad ultionem iustitia requirat quos ad salvationem miseratio celet. Ipso affectu diligamus iudicem, quo et Patrem; ipsa reverentia honoremus Patrem, qua terribilem veneramur et iudicem. Nunc ergo, fratres mei, quia claritas emicuit lucis, recedamus a tenebris; quia novitas apparuit vitæ, vetustatem conversationis reliquamus antiquæ. Servemus dignitatem nostræ redemptionis, amplectamur gloriam indultæ libertatis; non pristina peccati servitus iam liberos premat, non quoinquinatio inmunda iam Christi sanguine mundatos adtingat; qui eiulavimus in delictis nostris, exsultemus in laudibus redemptoris, qui pertulimus ærumnam doloris, promamus Deo canticum laudis atque cum exsultatione cordis dicamus voce patuli oris:

Alleluia 2.
V/. Laudate Dominum de cælis, laudate eum in excelsis.
R/. Alleluia.

 


NOTAS

1. Texto del Homiliario de Silos (British Museum de Londres, additional 30.853, ff. 114-115), según la transcripción de Díaz y Díaz, Manuel C, Anecdota Wisigothica I. Filosofía y Letras. T. XII, núm. 2. Universidad de Salamanca 1958, pp. 69-70.

2. Laudes que se cantan después de la homilía. En este caso son los correspondientes al actual Año II del  Liber Commicus I, p. 320.

 

Índice LiturgiaLiber SermonumInicio página

© La Ermita - España MMIX