La Ermita. Rito hispano-mozárabe

TEXTOS LITÚRGICOS ANTIGUOS

RITO HISPANO-MOZÁRABE

Liber Sermonum

 

 

LIBER SERMONUM
SERMO IN DIEM SANCTI FELICIS

SERMÓN PARA EL DÍA DE SAN FÉLIX 1

San Félix de Gerona

 

Natalem Sancti Felicis, fratres, feliciter caelebremus. Nam odiae ille sanctus fructum suis nominis meruit. Ut qui felix ante nomine dicebatur, confessione felicior inueniretur. Cuius felicitatem, nulla calamitas. Cuius beatitudinem nulla miseria. Cuius gaudium, nulla tristitia. Cuius triumfum, nulla inuidia. Cuius requiem, nulla tempestas. Cuius meritum, temptatio nulla praeturbat. Hic itaque Felix sanctus, pro Christi nominae traditus in carcere qui se iam dignum fecerat caelo.

Interdicitur ad eum accessus hominum, cui iam parabatur societas angelorum. Squalorem carnifex sordes catenasque minatur. Sed quando talibus terretur qui sola Inmortalitatis et martirii gloria decoratur. Itaque exaudiuit Dominus famulum suum et eius gemitum non despexit. Reliquid inimici spolium corporis et coniunxit angelis animam martiris. Muscipulam carnis contribit in terram, aeuadentem pascerem perduxit ad caelum. Ita ergo mirificante domino misericordias suas Felix fructum sui nominis adsecutus est. Cum et pena et martirii gloria honoratur. Non quod Dominus militem suum persecutorum faucibus non possit eruere sed ut ostenderet crudelibus laniantur, roborari ptius in fide quam ad fide(m) conuerti. Nam quibus uoluit aetiam hoc tribuit ut sine stimulis dolorum, coronas acciperent martirum. Nos ergo, fratres, digna deuotione caelebremus hunc diem. Ut qui huius martyris fide et integra deuotione coniungimur, eidem non solum nominesed aetiam merito copulemur. Per Dominum nostrum Ihesum Christum qui uiuit et gloriatur in secula seculorum. Amen.

 


NOTAS

1. Texto del Homiliario de Silos (British Museum de Londres, additional 30.853, ff. 114-115), según la transcripción de Roura i Güibas, Gabriel en, Sermo in diem Sancti Felicis: El sermó en honor de sant Feliu de Girona, Actes de les Jornades d'homenatge al Dr.Jaume Marquès i Casanovas, Annals de l'Institut d'estudis Gironins, XXXIV, Gerona, 1994, p.302.

 

Índice LiturgiaLiber SermonumInicio página

© La Ermita - España MMIX